Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sulpicius Severus Chronica IntraText CT - Text |
|
|
-11-
1. Per idem tempus Iudas, Iacob filius, Savam Chananaeam in matrimonium assumpsit. ex qua tres filios sustulit, Her, Onan, Selam. sed Her Thamar concubio sociatur. quo mortuo Onan fratris uxorem accepit; qui, quia spermata in terram effunderet, exstinctus a Deo refertur. 2. tum Thamar meretricio habitu assumpto socero mixta est, exque eo geminos edidit. 3. in partu autem illo mirabile fuit, quod cum prodeunti puero, ad dinoscendum qui prius nasceretur, obstetrix manum eius cocco illigasset, reductus in alvum matris puer posterior editus est. nomen infantibus Fares et Zara inditum. 4. at Ioseph, cum benigne a curatore regio, qui eum pretio acceperat, haberetur domumque eius et familiam procuraret, decorus ipse insigni specie uxoris domini oculos in se converterat. cumque amore turpi deperiret, appetitum saepius nec adquiescentem sibi falso scelere infamat, ac viro queritur stuprum sibi intentatum. ita Ioseph in carcerem coniectus. erant in eadem custodia ministri regii duo; 5. qui cum somnia sua ad Ioseph retulissent, futura ex somnio coniectans, unum eorum poenas capite luiturum, alium absolvendum pronuntiavit. atque ita accidit. igitur post biennium somnium regi obiectum est. 6. quod cum a prudentibus Aegyptiorum non posset absolvi, minister regis ille carcere exemptus regem admonet, Ioseph esse mirum somniorum interpretem. 7. ita Ioseph solvitur interpretatusque est regi somnium; septem annis proximis maximam frugum ubertatem futuram, consequentibus inopiam. quo metu rex perculsus, videns divinum in Ioseph spiritum, rei eum annonariae praefecit, aequato secum imperio. 8. tum Ioseph abundantibus per totam Aegyptum frumentis magnam copiam congessit; multiplicatisque horreis adversus futuram famem consuluerat. ea tempestate spes atque salus Aegypti in illo sita erat. 9. per idem tempus duos ex Asenet filios genuit, Manassen et Ephraem; ipse autem, cum summam a rege potestatem accepit, erat annorum XXX; nam a fratribus septem decem annos natus venundatus est. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |