| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Auctor incertus (Tertullianus?) Ad senatorem IntraText CT - Text |
Cum
te diversis iterum vanisque viderem
Inservire sacris, priscoque errore teneri;
Obstipui monitus; quia carmina semper amasti,
Carmine respondens, properavi scribere versus;
Ut te corriperem, tenebras praeponere luci.
Quis patiatur enim, te Matrem credere magnam
Posse Deam dici, rursusque putare colendam,
Cujus cultores infamia turpis inurit?
Namque sacerdotes tunicis mulieribus iidem
Interius ritum cultu interiore fatentur;
Idque licere putant, quod non licet; unde per orbem
Leviter incedunt, mollita voce loquentes,
Lapsatosque tenent extenso pollice lumbos,
Et proprium mutant vulgato crimine sexum.
Cumque suos celebrant ritus, his esse diebus
Se castos memorant; at si tantummodo tunc sunt,
Ut perhibent, casti; reliquo jam tempore quid sunt?
Sed quia coguntur saltem semel esse pudici,
Mente fremunt, lacerant corpus, funduntque cruorem.
Quale sacrum est vero, quod fertur nomine sanguis?