Constat enim
Tullium verae amicitiae ignorasse virtutem; cum eius principium finem que,
Christum videlicet, penitus ignoraverit. Aelredus. Victus sum fateor ut quasi
meipsum nesciens nec vires proprias metiens de his non quidem te doceam sed te
cum potius conferam; cum tu ipse viam utrisque aperueris, lumen que illud
splendidissimum, in ipsa inquisitionis nostrae ianua accenderis, quod nos non
sinat errare per devia, sed certo tramite ad certum finem propositae
quaestionis perducat. Quid enim sublimius de amicitia dici potest, quid verius,
quid utilius, quam quod in Christo inchoari, et secundum Christum produci, et a
Christo perfici debeat probetur. Age nunc, et quid primum de amicitia tibi
videatur esse quaerendum edicito. Ivo. Primum quid sit amicitia arbitror
disserendum; ne videamur, in inani pingere, si nesciamus quid sit illud, de quo
debeat disputationis nostrae series tenor que procedere. Aelredus. Nonne satis
tibi est hinc quod ait Tullius: amicitia est rerum humanarum et divinarum cum
benevolentia et caritate consensio? Ivo. Si tibi sufficit ista diffinitio, mihi
iudico satisfactum esse. Aelredus. Ergo quibuscumque fuerit de rebus humanis
atque divinis sententia eadem, eadem que voluntas cum benevolentia et caritate,
ad amicitiae perfectionem eos pervenisse fatebimur? Ivo. Quidni? Verumtamen
caritatis vel benevolentiae nomine quid ethnicus ille significare voluerit, non
video. Aelredus. Forte nomine caritatis mentis affectum, benevolentiae vero
operum expressit effectum. Nam ipsa in rebus humanis atque divinis, mentibus
utriusque cara, id est suavis et pretiosa debet esse consensio; benevola etiam
et iucunda in rebus exterioribus operum exhibitio. Ivo. Fateor placet mihi
satis ista diffinitio; nisi et ethnicis et iudaeis, iniquis insuper christianis
eam convenire putarem. Quod autem vera amicitia inter eos qui sine Christo sunt
esse non possit, mihi fateor esse persuasum. Aelredus. Satis nobis in consequentibus elucescet, utrum diffinitio
minus aliquid habeat, vel superhabundet in aliquo; ut vel reprobetur a nobis,
vel quasi sufficiens, et extra nihil recipiens admittatur. Ex ipsa tamen
diffinitione, quamvis forte tibi minus videatur esse perfecta, intellegere
utcumque poteris quid sit amicitia. Ivo. Non sim tibi oneri, rogo te, si non
ista sufficiant; nisi ipsius vocabuli rationem mihi enucleaveris. Aelredus.
Geram tibi morem, si tamen parcas inscientiae meae, ut me non cogas docere quod
nescio. Ab amore, ut mihi videtur, amicus dicitur; ab amico amicitia. Est autem
amor quidam animae rationalis affectus per quem ipsa aliquid cum desiderio
quaerit et appetit ad fruendum; per quem et fruitur eo cum quadam interiori
suavitate, amplectitur et conservat adeptum. Cuius affectus et motus in speculo
nostro, quod satis cognitum habes, quam lucide potuimus ac diligenter
expressimus. Porro amicus quasi amoris, vel ut quibusdam placuit ipsius animi
custos dicitur; quoniam amicum meum amoris mutui, vel ipsius animi mei oportet
esse custodem, ut omnia eius secreta fideli silentio servet, quidquid in ea
vitiosum viderit pro viribus curet et toleret; cui et gaudenti congaudeat, et
dolenti condoleat, et omnia sua esse sentiat, quae amici sunt. Amicitia igitur
ipsa virtus est qua talis dilectionis ac dulcedinis foedere ipsi animi
copulantur, et efficiuntur unum de pluribus. Unde ipsam amicitiam non inter
fortuita vel caduca, sed inter ipsas virtutes quae aeternae sunt, etiam mundi
huius philosophi collocarunt. Quibus Salomon in proverbiis consentire videtur:
«Omni, inquiens, tempore diligit qui amicus est» (Prov. XVII, 17); manifeste
declarans amicitiam aeternam esse, si vera est; si autem esse desierit, nec
veram fuisse cum videretur existere. Ivo. Quid est igitur quod inter
amicissimos graves ortas inimicitias legimus? Aelredus. De his suo loco
uberius, si Deus voluerit, disputabimus. Haec volo interim credas numquam
fuisse amicum, qui laedere potuit eum quem in amicitia semel recepit; sed nec
eum verae amicitiae gustasse delicias qui vel laesus desiit diligere quem semel
amavit. Omni enim tempore diligit qui amicus est. Etsi arguatur, etsi laedatur,
etsi tradatur flammis, etsi cruci affigatur, omni tempore diligit qui amicus
est; et ut ait noster Hieronymus: «Amicitia quae desinere potest, numquam vera
fuit» (Epist. 41, ad Ruffin.). Ivo. Cum tanta sit in amicitia vera perfectio,
non est mirum quod tam rari fuerunt hi quos veros amicos antiquitas
commendavit. «Vix enim», ut ait Tullius, «tria vel quatuor amicorum paria in
tot retro saeculis fama concelebrat» (Lib. de Amic. n. 15). Quod si nostris, id
est christianis temporibus, tanta est raritas amicorum, frustra, ut mihi
videtur, in huius virtutis acquisitione desudo, quam me adepturum, eius
mirabili sublimitate territus, iam pene despero. Aelredus. Magnarum rerum, ut ait quidam, etiam ipse conatus magnus est.
Unde
virtuosae mentis est sublimia semper et ardua meditari, ut vel adipiscatur
optata, vel lucidius intellegat et cognoscat optanda; cum non parum credendus
sit profecisse, qui virtutis cognitione didicit quam longe sit a virtute. Quamvis
de nullius virtutis acquisitione desperandum sit christiano, cui quotidie ex
Evangelio vox divina resultat: petite et accipietis, et caetera. Nec mirum si
inter ethnicos verae virtutis rari fuerunt sectatores, qui virtutum largitorem
et Dominum nesciebant, de quo scriptum est: Dominus virtutum ipse est rex
gloriae. In cuius profecto fide non dico tria vel quatuor, sed mille tibi
proferam paria amicorum; qui quod illi de Pylade et Oreste pro magno miraculo
dicunt vel fingunt, parati erant pro invicem mori. Nonne, secundum tullianam
diffinitionem, verae amicitiae virtute pollebant, de quibus scriptum est: «Multitudinis
credentium erat cor unum et anima una; nec quisquam aliquid suum esse dicebat,
sed erant illis omnia communia» (Act. IV, 32). Quomodo non inter eos rerum
divinarum et humanarum cum caritate et benevolentia fuit summa consensio,
quibus erat cor unum et anima una? Quot
martyres pro fratribus animas posuerunt. Quot non pepercerunt expensis, non laboribus,
non ipsius corporis cruciatibus. Credo te multotiens, non sine lacrimis,
legisse puellam illam antiochenam, pulcherrima cuiusdam militis fraude ereptam
lupanaribus, ipsum postmodum habuisse socium martyrii, quem custodem pudicitiae
invenerat in lupanari. Multa tibi huius rei proferrem exempla, nisi et
prolixitas prohiberet, et silentium nobis ipsa copia indixisset. Annuntiavit
enim Christus Iesus et locutus est, et multiplicati sunt super numerum.
Maiorem, inquit, hac dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro
amicis suis. Ivo. Ergo ne inter amicitiam et caritatem nihil distare arbitramur? Aelredus. Immo plurimum. Multo enim plures gremio
caritatis quam amicitiae amplexibus recipiendos, divina sanxit auctoritas. Non
enim amicos solum, sed et inimicos sinu dilectionis excipere, caritatis lege
compellimur (Matth. V, 44). Amicos autem eos solos dicimus, quibus cor nostrum,
et quidquid in illo est, committere non formidamus; illis vicissim nobis, eadem
fidei lege et securitate constrictis. Ivo. Quam multi saeculariter viventes, et
sibi in quibuslibet vitiis consentientes, simili sibi foedere copulantur, et
prae euntis mundi deliciis gratum et dulce etiam talis amicitiae vinculum
experiuntur. Non sit tibi molestum inter tot amicitias illam quam spiritalem ad
differentiam aliarum credimus nominandam, quae illis quodammodo involvitur et
obscuratur, et illam quaerentibus et desiderantibus occurrunt et obstrepunt ab
earum, ut ita dixerim, communione secernere; ut illarum comparatione clariorem
eam nobis ac proinde optabiliorem faciens, ad eius nos acquisitionem
vehementius excites et accendas. Aelredus. Falso sibi praeclarum amicitiae
nomen assumunt, inter quos est coniventia vitiorum; quoniam qui non amat,
amicus non est; non autem amat hominem, qui amat iniquitatem; qui enim diligit
iniquitatem non amat, sed odit animam suam; qui vero suam non diligit, animam
utique alterius amare non poterit. Unde colligitur eos amicitiae solo nomine gloriari, falli
que eius similitudine, non veritate fulciri. Verumtamen cum in hac tali
amicitia, quam vel libido commaculat, vel avaritia foedat, vel incestat
luxuria, tanta ac talis experiatur dulcedo; libet conicere, quantum habeat
suavitatis illa quae quanto honestior est, tanto est et securior; quanto
castior, tanto et iucundior; quanto liberior, tanto et felicior. Patiamur tamen
ut propter quamdam quae in affectibus sentitur similitudinem, etiam illae
amicitiae quae verae non sunt, amicitiae nuncupentur; dum tamen ab illa quae
spiritalis est, et ideo vera, certis indiciis distinguantur. Dicatur itaque
amicitia alia carnalis, alia mundialis, alia spiritalis. Et carnalem quidem creat vitiorum consensus; mundialem
spes quaestus accendit; spiritalem inter bonos vitae morum studiorum que
similitudo conglutinat. Verum amicitiae carnalis exordium ab affectione
procedit, quae instar meretricis divaricat pedes suos omni transeunti, sequens
aures et oculos suos per varia fornicantes; per quorum aditus usque ad ipsam
mentem pulchrorum corporum, vel rerum voluptuosarum infertur imago, quibus ad
libitum frui putat esse beatum, sed sine socio frui minus aestimat esse
iucundum. Tunc, motu, nutu, verbis, obsequiis, animus ab animo captivatur, et
accenditur unus ab altero, et conflantur in unum; ut inito foedere miserabili,
quidquid sceleris, quidquid sacrilegii est, alter agat et patiatur pro altero;
nihil que hac amicitia dulcius arbitrantur, nihil iudicant iustius; idem velle
et idem nolle, sibi existimantes amicitiae legibus imperari. Haec itaque amicitia nec
deliberatione suscipitur, nec iudicio probatur, nec regitur ratione; sed
secundum impetum affectionis per diversa raptatur; non modum servans, non
honesta procurans, non commoda incommoda ve prospiciens; sed ad omnia
inconsiderate, indiscrete, leviter, immoderate que progrediens. Idcirco vel
quasi quibusdam furiis agitata a semetipsa consumitur vel eadem levitate
resolvitur qua contrahitur. At amicitia mundialis, quae rerum vel bonorum
temporalium cupidine partitur, semper est plena fraudis atque fallaciae; nihil
in ea certum, nihil constans, nihil securum; quippe quae semper cum fortuna
mutatur, et sequitur marsupium. Unde scriptum est: «Est amicus secundum tempus,
et non permanebit in die tribulationis» (Eccli. VI, 8). Tolle spem quaestus, et
statim desinet esse amicus. Quam amicitiam quidam eleganti versu ita derisit:
non est personae, sed prosperitatis amicus, quem fortuna tenet dulcis, acerba
fugat. Attamen huius amicitiae vitiosae principium quosdam plerumque ad quamdam
verae amicitiae provehit portionem; eos scilicet qui primum spe lucri communis
foedus ineuntes dum sibi in iniquo mammona fidem servant, in rebus dumtaxat
humanis, ad maximum perveniunt gratum que consensum. Attamen vera amicitia
nullo modo dicenda est, quae commodi temporalis causa suscipitur, et servatur. Amicitia
enim spiritalis quam veram dicimus, non utilitatis cuiusque mundialis intuitu,
non qualibet extra nascente causa, sed ex propriae naturae dignitate, et humani
pectoris sensu desideratur; ita ut fructus eius praemium que non sit aliud quam
ipsa. Unde Dominus in Evangelio: «Posui
vos, inquit, ut eatis et fructum afferatis» (Joan.XV, 16), id est ut invicem
diligatis. In ipsa namque vera amicitia itur proficiendo, et fructus capitur
perfectionis illius dulcedinem sentiendo.
|