AELREDUS. Amicitiae, ut mihi videtur, primum
ipsa natura humanis mentibus impressit affectum, deinde experientia auxit,
postremo legis auctoritas ordinavit. Deus enim summe potens et summe bonus,
sibi ipsi sufficiens bonum est; quoniam bonum suum, gaudium suum, gloria sua,
beatitudo sua, ipse est. Nec est aliquid extra ipsum quo egeat, non homo, non
angelus, non coelum, non terra, nec aliquid quod in ipsis est, cui omnis
creatura proclamat: Deus meus es, quoniam bonorum meorum non eges. Nec tantum
sibi sufficit ipse, sed et omnium rerum sufficientia ipse est, dans aliis esse,
et aliis sentire, aliis insuper et sapere, ipse omnium existentium causa,
omnium sentientium vita, omnium intellegentium sapientia. Ipse itaque summa
natura omnes naturas instituit, omnia suis locis ordinavit, omnia suis
temporibus discrete distribuit. Voluit autem, nam et ita ratio eius aeterna
prescripsit, ut omnes creaturas suas pax componeret, et uniret societas; et ita
omnia ab ipso qui summe et pure unus est quoddam unitatis vestigium
sortirentur. Hinc est quod nullum genus rerum solitarium reliquit, sed ex
multis quadam societate connexuit. Nam ut ab insensibilibus ordiamur, quae
humus, vel quod flumen unum unius generis gignit lapidem; aut quae silva unam
unius generis arborem producit? Ita inter ipsa insensibilia quasi amor quidam societatis
elucet, cum nihil eorum solum sit; sed cum quadam sui generis societate et
creetur, et persistat. Verum inter ipsa sensibilia quanta amicitiae species et
societatis amoris que fulgeat imago, quis facile dixerit? Certe cum in caeteris
omnibus irrationabilia deprehendantur, in hac tantum parte ita humanum animum
imitantur, ut pene ratione agi aestimentur. Ita se sequuntur, ita colludunt
sibi, ita motibus simul et vocibus suum exprimunt et produnt affectum; tam
avide et iucunde mutua societate fruuntur, ut nihil magis quam ea quae
amicitiae sunt curare videantur. Sic etiam in angelis divina sapientia
providit, ut non unus videlicet crearetur, sed plures; inter quos grata
societas, et amor suavissimus eamdem voluntatem, eumdem crearet affectum; ne
cum alter superior, inferior alter videretur, locus pateret invidiae, si non
obstitisset caritas amicitiae; et ita solitudinem excluderet multitudo,
iucunditatem augeret in pluribus caritatis communio. Postremo cum hominem
condidisset, ut bonum societatis altius commendaret: non est bonum, inquit,
esse hominem solum; faciamus ei adiutorium simile sibi. Nec certe de simili,
vel saltem de eadem materia hoc adiutorium divina virtus formavit; sed ad
expressius caritatis et amicitiae incentivum, de ipsius substantia masculi
feminam procreavit. Pulchre autem de latere primi hominis secundus assumitur,
ut natura doceret omnes aequales, quasi collaterales; nec esset in rebus
humanis superior vel inferior, quod est amicitiae proprium. Ita natura mentibus
humanis, ab ipso exordio amicitiae et caritatis impressit affectum, quem
interior mox sensus amandi quodam gustu suavitatis adauxit. At post lapsum
primi hominis, cum refrigescente caritate cupiditas subintrasset, fecisset que
bono communi privata praeponi amicitiae caritatis que splendorem avaritia
invidia que corrupit; contentiones, aemulationes, odia, suspiciones corruptis
hominum moribus invehens. Tunc boni quique inter caritatem et amicitiam
distinxerunt; animadvertentes quod etiam inimicis atque perversis impendenda
sit dilectio; cum inter bonos et pessimos esse non possit voluntatum vel
consiliorum ulla communio. Amicitia itaque quae sicut caritas inter omnes
primum et ab omnibus servabatur, inter paucos bonos naturali lege resedit; qui,
videntes a multis sacra fidei ac societatis iura violari, arctiori se
dilectionis et amicitiae foedere constrinxerunt; inter mala quae videbant et
sentiebant in mutuae caritatis gratia quiescentes. Verum his in quibus omnem
virtutis sensum oblitteravit impietas, ratio quae in eis exstingui non potuit,
ipsum amicitiae et societatis affectum non reliquit; adeo ut sine sociis, nec
avaro divitiae, nec ambitioso gloria, nec voluptas placere posset luxurioso. Compacta
sunt etiam inter pessimos quaedam societatis foedera detestanda; quae amicitiae
pulcherrimo nomine palliata, lege et praeceptis a vera amicitia fuerant
distinguenda; ne cum ista appeteretur, in illa propter quamdam eius
similitudinem incaute incideretur. Sic amicitiam quam natura instituit, quam
roboravit usus, legis auctoritas ordinavit. Manifestum proinde est amicitiam
naturalem esse sicut virtutem, sicut sapientiam, et caetera quae propter se,
quasi bona naturalia, et appetenda sunt et servanda; quibus omnis qui ea habet
bene utitur, quibus nullus prorsus abutitur. Ivo. Nonne, quaeso te, sapientia
multi abutuntur, qui ex ea hominibus placere cupiunt, vel in seipsis pro
collata sibi sapientia superbiunt; vel certe hi qui eam venalem habent, et
quaestum estimant pietatem? Aelredus. Hinc tibi satisfaciet noster Augustinus,
cuius verba sunt haec: qui sibi placet, stulto homini placet; quia profecto
stultus est, qui sibi placet. Qui vero stultus est, sapiens non est; et qui
sapiens non est, non habendo utique sapientiam, sapiens non est. Quomodo igitur
sapientia male utitur, qui sapientiam non habet? Sic et superba castitas virtus
non est; quia superbia ipsa quae vitium est, eam quae virtus putabatur, sibi
conformem facit; et ideo iam non virtus sed vitium est. Ivo. Sed pace tua dico,
non congruum mihi videtur, quod amicitiae sapientiam adiunxisti, cum inter
illas nulla sit comparatio. Aelredus. Saepe minora maioribus, bona melioribus,
infirmiora fortioribus, etsi non coaequantur, coniunguntur tamen maxime in
virtutibus; quae licet a se graduum diversitate discrepent, quadam sibi tamen
similitudine vicinantur. Vicina enim est virginitati viduitas; viduitati
coniugalis castitas; et quamvis inter has virtutes magna sit differentia, in eo
tamen quod virtutes sunt, nonnulla est convenientia. Neque enim ideo pudicitia
coniugalis virtus non est, quia praecellit continentia vidualis, quibus licet
sancta praeferatur virginitas, earum tamen gratiam non oblitterat. Quamvis si
ea quae de amicitia dicta sunt diligenter advertas, invenies eam sapientiae sic
vicinam vel infertam, ut pene dixerim amicitiam nihil aliud esse, quam
sapientiam. Ivo. Obstupesco fateor, nec facile id mihi persuaderi posse
existimo. Aelredus. Excidit ne tibi dixisse Scripturam: omni tempore diligit
qui amicus est. Ait etiam, sicut meministi, noster Hieronymus: amicitia quae
desinere potest, numquam vera fuit. Amicitiam etiam nec subsistere quidem sine
caritate, satis super que monstratum est. Cum igitur in amicitia et aeternitas
vigeat, et veritas luceat, et caritas dulcescat, utrum nomen sapientiae tribus
his debeas abrogare, tu videris. Ivo. O quid est hoc? Dicam ne de amicitia quod
amicus Iesu Ioannes de caritate commemorat: Deus amicitia est? Aelredus. Inusitatum quidem hoc, nec ex Scripturis
habet auctoritatem. Quod tamen sequitur de caritate, amicitiae profecto dare non dubito,
quoniam: qui manet in amicitia, in Deo manet, et Deus in eo. Quod cum de ipsius
fructu vel utilitate coeperimus disputare, manifestius pervidebis. Nunc si quid
sit amicitia pro simplicitate ingenioli nostri satis diximus, caetera quae
enucleanda proposuisti alio tempori reservemus. Ivo. Licet aviditati meae nimis
ista sit molesta dilatio, ad hoc tamen non solum tempus coenae, cui deesse non
permittimur, sed etiam multorum, quibus debitor tui es, exspectatio satis
onerosa compellit. Aelredus. Iam nunc, frater, accede; et quidnam causae fuerit
quod paulo ante cum carnalibus illis carnalia compararem solus sedebas, modicum
semotus a nobis; et nunc oculos huc illuc que vertebas, nunc frontem
confricabas manu, nunc capillos digitis attrectabas, nunc iram ipsa facie
praeferens, aliquid tibi praeter votum accessisse, crebra vultus mutatione
querebaris, edicito. Galterus. Profecto ita est. Quis enim patienter sustineat
tota die nescio quos exactores pharaonis tui habere copiam; nos autem quibus
specialiter debitor es, nec rarum te cum habere posse colloquium? Aelredus. Et
illis quoque gerendus est mos, quorum vel optamus beneficia, vel maleficia
formidamus. Quibus vel nunc tandem exclusis, tanto mihi gratior est solitudo,
quanto molestior inquietudo praecessit. Nam
optimum cibi condimentum fames est; nec mel aliave species vinum sic sapidum
reddit, ut sitis vehemens aquam. Quocirca erit tibi forte haec nostra collatio quasi cibus
vel potus quidam spiritalis, eo iucundior quo aestus praecessit ardentior. Age
iam et quod anxio pectore paulo ante parabas evolvere, in medium proferre non
differas. Galterus. Faciam quidem. Nam si velim de hora causari quam isti nobis
reliquere brevissimam, videbor ipse eam mihi facere breviorem. Dic nunc, rogo
te, utrum elapsum animo sit, an adhuc memoria teneas, quid inter te quondam et
tuum Ivonem de amicitia spiritali convenerit; quas tibi ipse proposuerit
quaestiones; quantum in earum enucleatione processeris; quid de his quoque
stilo tradideris. Aelredus. Equidem carissimi mei recordatio, immo continuus
amplexus et affectus, ita mihi semper recens est; ut, licet ex humanis
exemptus, conditioni satis dederit, in meo tamen animo numquam videatur
obiisse. Ibi enim semper me cum est; ibi mihi religiosus vultus eius elucet;
ibi dulces eius arrident oculi; ibi eius iucunda mihi verba sic sapiunt, ut vel
ego videar cum eo ad meliora transisse; vel ipse me cum adhuc in his
inferioribus conversari. Scis autem quia plures praeterierunt anni ex quo
schedula ipsa cui de spiritali amicitia eius interrogationes meas que
responsiones impresseram, nobis elapsa est. Galterus. Non me latent ista. Sed,
ut verum fatear, hinc tota ista aviditas et impatientia tota descendit, quod
schedulam ipsam ante hoc triduum repertam et tibi traditam, a quibusdam accepi.
Ostende, quaeso, eam puero tuo; non enim requiescit spiritus meus donec
conspectis omnibus et quid illi disputationi desit advertens, ea quae mihi vel
mens propria, vel inspiratio occulta suggesserit esse quaerenda, ad tuae
paternitatis examen proferam, aut reprobanda, aut admittenda, aut exponenda. Aelredus.
Geram tibi morem, sed solus volo legas quod scriptum est, nec efferatur in
publicum; ne forte aliqua resecanda, addenda nonnulla, plurima vero corrigenda
aestimaverim. Galterus. Ecce adsum, habens aures ad tua verba suspensas; tanto
certe avidius, quanto id quod de amicitia legi dulcius sapuit. Quoniam igitur,
quid sit amicitia, legi magnifice disputatum; quid cultoribus suis pariat
utilitatis, velim mihi insinues. Cum enim
res tanta sit, ut certis rationibus visus es comprobasse; tunc primum
vehementius appetitur, cum finis eius fructus que cognoscitur.
|