Aelredus. Non id pro tantae rei dignitate a
me explicari posse praesumo; cum in rebus humanis nihil sanctius appetatur,
nihil quaeratur utilius, nihil difficilius inveniatur, nihil experiatur
dulcius, nihil fructuosius teneatur. Habet enim fructum vitae praesentis quae nunc
est et futurae. Ipsa enim omnes virtutes sua condit suavitate, vitia sua virtute confodit,
adversa temperat, componit prospera; ita ut sine amico inter mortales nihil
fere possit esse iucundum; homo bestiae comparetur, non habens qui sibi
collaetetur in rebus secundis, in tristibus contristetur; cui evaporet si quid
molestum mens conceperit; cui communicet si quid praeter solitum sublime vel
luminosum accesserit. «Vae soli, quia cum ceciderit, non habet sublevantem se»
(Eccle. IV, 10). Solus omnino est, qui sine amico est. At quae felicitas, quae
securitas, quae iucunditas habere cum quo aeque audeas loqui ut tibi; cui
confiteri non timeas si quid deliqueris; cui non erubescas revelare in
spiritalibus si quid profeceris; cui cordis tui omnia secreta committas, et
commendes consilia? Quid igitur iucundius, quam ita unire animum animo, et unum
efficere e duobus, ut nulla iactantia timeatur, nulla formidetur suspicio; nec
correptus alter ab altero doleat; nec laudantem alter alterum adulationis notet
vel arguat? «Amicus», ait Sapiens, «medicamentum vitae est» (Eccli.VI, 16). Praeclare
quidem id. Non enim validior vel efficacior vel praestantior est vulneribus
nostris in omnibus temporalibus medicina, quam habere qui omni incommodo
occurrat compatiens, omni commodo occurrat congratulans; ut, secundum
Apostolum, iunctis humeris, onera invicem tolerent; nisi quod unusquisque
propriam levius quam amici portat iniuriam. Amicitia
ergo secundas res splendidiores facit, adversas partiens, communicans que
leviores. Optimum ergo vitae medicamentum amicus. Nam ut ethnicis etiam
placuit, non aqua, non igni pluribus locis utimur quam amico. In omni actu, in omni
studio, in certis, in dubiis, in quolibet eventu, in fortuna qualibet, in
secreto et publico, in omni consultatione, domi foris que, ubique amicitia
grata, amicus necessarius, utilis gratia reperitur. «Quo circa amici», ut ait
Tullius, «et absentes adsunt sibi, et egentes abundant, et imbecilles valent;
et, quod difficilius dictu est, mortui vivunt» (Cicero de Amicitia, n. 23). Igitur
amicitia divitibus pro gloria, exsulibus pro patria, pauperibus pro censu,
aegrotis pro medicina, mortuis pro vita, sanis pro gratia, imbecillibus pro
virtute, robustis est pro praemio. Tantus enim amicos honos, memoria, laus
desiderium que prosequitur, ut et eorum vita laudabilis, et mors pretiosa
iudicetur. Et quod his omnibus excellit, quidam gradus est amicitia vicinus
perfectioni, quae in Dei dilectione et cognitione consistit; ut homo ex amico
hominis Dei efficiatur amicus, secundum illud salvatoris in Evangelio: «Iam non
dicam vos servos, sed amicos meos» (Joan. XV, 15). Galterus. Ita, fateor, tua
me movit oratio; ita in amicitiae desiderium totum animi mei succendit
appetitum; ut nec vivere me crediderim, quamdiu huius tanti boni tam multiplici
fructu caruero. Sed hoc quod ultimum
posuisti, quod me totum rapuit, et pene abripuit a terrenis, plenius mihi
enodari desidero: quod scilicet amicitia optimus ad perfectionem gradus
existit. Et opportune nunc hic noster Gratianus intravit, quem ipsius amicitiae
alumnum iure dixerim, cuius totum studium est amari et amare; ne forte
amicitiae nimium avidus, eius que similitudine deceptus, falsam pro vera,
fictam pro solida, pro spiritali carnalem recipiat. Gratianus. Ago gratias humanitati
tuae, frater, quod non vocato, sed se impudentius ingerenti, nunc tandem ad
spiritale convivium concedis accessum. Nam si me serio, non ludo, alumnum
amicitiae appellandum putasti, debueram in sermonis principio accersiri; nec
aviditatem meam posita verecundia prodidissem. At tu, pater, perge quo
coeperas, et causa mei aliquid mensis appone; ut si non satiari ut iste, qui
nescio quot ferculis devoratis, nunc me quasi ad reliquias suas fastidiosus
ascivit, saltem modicum valeam refocillari. Aelredus. Non verearis, fili,
quoniam tanta restant adhuc de amicitiae bono dicenda, quae si quislibet
sapiens prosequeretur, nos nihil dixisse putares. Verum quomodo ad Dei
dilectionem et cognitionem gradus quidam sit amicitia, paucis adverte. In
amicitia quippe nihil inhonestum est, nihil fictum, nihil simulatum, et
quidquid est, id sanctum et voluntarium et verum est. Et hoc ipsum caritatis
quoque proprium est. In hoc vero amicitia speciali praerogativa praelucet, quod
inter eos qui sibi amicitiae glutino copulantur, omnia iucunda, omnia secura,
omnia dulcia, omnia suavia sentiuntur. Ex caritatis igitur perfectione
plerosque diligimus, qui nobis oneri sunt et dolori; quibus licet honeste, non
ficte, non simulate, sed vere voluntarie que consulimus; ad secreta tamen eos
amicitiae nostrae non admittimus. Quocirca
in amicitia coniunguntur honestas et suavitas, veritas et iucunditas, dulcedo
et voluntas, affectus et actus. Quae omnia a Christo inchoantur, per Christum
promoventur, in Christo perficiuntur. Non igitur videtur nimium gravis vel
innaturalis ascensus, de Christo amorem inspirante quo amicum diligimus, ad
Christum semetipsum amicum nobis praebentem, quem diligamus; ut suavitas
suavitati, dulcedo dulcedini, affectus succedat affectui. Itaque amicus in
spiritu Christi adhaerens amico, efficitur cum eo cor unum et anima una; et sic
per amoris gradus ad Christi conscendens amicitiam, unus cum eo spiritus
efficitur in osculo uno. Ad quod osculum anima quaedam sancta suspirans: «Osculetur
me, inquit, osculo oris sui» (Cant. I, 1).Consideremus
istius osculi carnalis proprietatem, ut de carnalibus ad spiritalia, de humanis
ad divina transeamus. Duobus alimentis vita hominis sustentatur, cibo et aere.
Et sine cibo aliquamdiu potest subsistere; at sine aere, ne una quidem hora.
Itaque ut vivamus, ore haurimus aerem et remittimus. Et ipsum quidem quod
emittitur vel recipitur, spiritus nomen obtinuit. Quocirca in osculo duo sibi
spiritus obviant, et miscentur sibi et uniuntur. Ex quibus quaedam mentis
suavitas innascens, osculantium movet et perstringit affectum. Est igitur osculum
corporale, osculum spiritale, osculum intellectuale.
|