Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aelredus Rievallensis
De spirituali amicitia

IntraText CT - Text

  • 6 - Osculum corporale quando adhibendum. Osculum spirituale
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

6 - Osculum corporale quando adhibendum. Osculum spirituale

 

Osculum corporale impressione fit labiorum, osculum spiritale coniunctione animorum, osculum intellectuale per Dei Spiritum infusione gratiarum. Osculum proinde corporale, non nisi certis et honestis causis, aut offerendum est, aut recipiendum. Verbi gratia, in signum reconciliationis, quando fiunt amici, qui prius inimici fuerant ad invicem; in signum pacis, sicut communicaturi in Ecclesia interiorem pacem exteriori osculo demonstrant; in signum dilectionis, sicut inter sponsum et sponsam fieri permittitur; vel sicut ab amicis, post diuturnam absentiam et porrigitur et suscipitur; in signum catholicae unitatis, sicut fit cum hospes suscipitur. Sed sicut plerique aqua, igni, ferro, cibo et aere, quae naturaliter bona sunt, in suae crudelitatis vel voluptatis satellitium abutuntur; ita perversi et turpes, etiam hoc bono, quod ad ea significanda quae diximus, lex naturalis instituit, sua quodammodo flagitia condire nituntur; ipsum osculum turpitudine tanta foedantes, ut sic osculari nihil aliud sit quam adulterari. Quod quam sit detestandum, quam abominandum, quam fugiendum, quam adversandum, quilibet honestus intellegit. Porro osculum spiritale proprie amicorum est, qui sub una amicitiae lege tenentur. Non enim fit oris attactu, sed mentis affectu; non coniunctione labiorum, sed commixtione spirituum, castificante omnia Dei Spiritu, et ex sui participatione coelestem immittente saporem. Hoc osculum non inconvenienter osculum dixerim Christi, quod ipse tamen porrigit non ore proprio sed alieno; illum sacratissimum amantibus inspirans affectum, ut videatur illis quasi unam animam in diversis esse corporibus; dicant que cum propheta: «Ecce quam bonum et quam iucundum, habitare fratres in unum» (Psal. CXXXII, 1). Huic ergo osculo assuefacta mens et a Christo totam hanc dulcedinem adesse non ambigens, quasi se cum reputans et dicens: o si ipsemet accessisset, ad illud intellectuale suspirat, et cum maximo desiderio clamans: osculetur me, ait, osculo oris sui; ut iam terrenis affectibus mitigatis, et omnibus quae de mundo sunt cogitationibus desideriis que sopitis, in solius Christi delecter osculo, et quiescam amplexu, exultans et dicens: «Laeva eius sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me» (Cant. II, 6).

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License