Gratianus.
Amicitia haec, ut video, non est popularis, nec qualem eam somniare
consuevimus. Nescio quid hic Galterus hactenus senserit; ego aliud nihil
amicitiam esse credidi, quam inter duos voluntatum identitatem, ut nihil velit
unus quod alter nolit; sed tanta sit inter utrosque in bonis malis que
consensio, ut non spiritus, non census, non honor, nec quidquam quod alterius
sit, alteri denegetur, ad fruendum pro voto et abutendum. Galterus. Longe aliud
in priori dialogo memini me didicisse, ubi ipsa diffinitio amicitiae posita et
exposita, merito ad eius fructum altius inspiciendum me vehementius animavit. De
qua sufficienter instructi, certam nobis metam, quatenus debeat amicitia
progredi, cum diversorum diversa sententia sit, petimus praefigi. Sunt namque
quidam qui contra fidem, contra honestatem, contra commune bonum vel privatum,
favendum putant amico. Quidam solam fidem detrahendam iudicant, caetera non
cavenda. Alii pro amico contemnendam pecuniam, expuendos honores, maiorum
inimicitias subeundas, exilium censent etiam non fugiendum; se ipsum, in quibus
non obsit patriae, nec contra fas alium laedat, etiam in inhonestis et turpibus
exponendum. Sunt et qui hanc metam in amicitia constituunt, ut unusquisque,
sicut erga seipsum, sic et afficiatur erga amicum. Quidam amico in omni
beneficio vel obsequio vicem rependere, satis dare amicitiae credunt. Mihi sane
nulli horum esse cedendum, hac nostra collatione satis persuasum est. Unde
aliquam certam mihi in amicitia metam a te opto constitui; maxime propter hunc
Gratianum, ne forte secundum nomen suum ita velit esse gratiosus, ut incaute
fiat vitiosus. Gratianus. Haud ingrate hanc tuam pro me accipio sollicitudinem;
nisi tamen sitis audiendi praepediret, forte iam nunc tibi redderem talionem. Sed
quid potius ad tuas inquisitiones respondere velit, pariter audiamus. Aelredus.
Certam in amicitia metam Christus ipse praefixit: maiorem hac, inquiens,
dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Ecce
quousque tendi debet amor inter amicos, ut scilicet velint pro invicem mori.
Satis ne vobis istud? Gratianus. Cum maior esse non possit amicitia, cur non satis
sit? Galterus. Quid si pessimi quique vel ethnici in consensu facinorum et
flagitiorum sic se diligant, ut velint pro invicem mori, eos ne ad summam
amicitiae conscendisse fatebimur? Aelredus. Absit; cum inter pessimos amicitia
esse non possit. Gratianus. Describe nobis, quaeso, inter quos vel oriri
potest, vel servari. Aelredus. Breviter dico. Inter bonos oriri potest, inter
meliores proficere, consummari autem inter perfectos. Quamdiu enim quemquam ex
studio malum delectat, quamdiu honestis inhonesta praeponit, quamdiu ei
voluptas gratior est puritate, temeritas moderatione, adulatio correptione;
quomodo ad amicitiam vel aspirare eum fas est, cum ortus eius ex virtutis
opinione procedat? Difficile igitur, immo impossibile tibi est, vel initia eius
degustare, si fontem de quo oriri potest, nescieris. Foedus est enim amor, nec
amicitiae nomine dignus, quo turpe aliquid exigitur ab amico, quod necesse est
eum facere, qui necdum vitiis aut sopitis aut depressis, ad quaelibet illicita,
vel illicitur vel impellitur. Unde illorum detestanda sententia est, qui contra
fidem et honestatem pro amico aestimant faciendum. Nulla enim excusatio peccati
est, si amici causa peccaveris. Protoplastus
Adam salubrius praesumptionis arguisset uxorem; quam, gerendo ei morem, vetitum
usurpasset. Multo etiam melius servi regis Saul fidem domino servaverunt,
contra eius imperium manum sanguini subtrahentes, quam Doech idumaeus, qui
regiae crudelitatis minister, Domini sacerdotes sacrilegis manibus interfecit.
Ionadab quoque amicus Amon, laudabilius amici prohibuisset incestum, quam quo
potiretur optato consilium praebuisset (II Reg. XIII, 5). Sed nec amicos Absalon
amicitiae virtus excusat, qui perduellioni praebentes assensum, contra patriam
arma tulerunt. Et ut ad haec nostra tempora veniamus, multo certe felicius,
Otto Romanae cardinalis Ecclesiae, ab amicissimo suo recessit Guidone, quam
Iohannes suo adhaesit in tali schismate octoviano. Cernitis igitur, nisi inter
bonos amicitiam stare non posse. Galterus. Quid igitur nobis cum amicitia, qui
boni non sumus? Aelredus. Ego bonum non ita ad vivum reseco, ut quidam qui
neminem volunt esse bonum, nisi eum cui ad perfectionem nihil desit. Nos
hominem bonum dicimus, qui secundum modum nostrae mortalitatis, sobrie et iuste
et pie vivens in hoc saeculo, nihil a quolibet inhonestum petere, nec rogatus
velit praestare. Inter tales profecto amicitiam oriri, a talibus conservari, in
talibus perfici posse non ambigimus. Nam qui vel fidem, vel patriae periculum,
vel alterius contra ius et fas laesionem excipientes, semetipsos amicorum
exponunt libidini, eos non tam stultos dixerim quam insanos; qui parcentes
aliis, sibimet non aestimant esse parcendum; et aliorum providentes honestati,
suam infeliciter produnt.
|