Galterus. Fere in illorum cado sententiam qui
amicitiam dicunt esse cavendam, rem videlicet plenam sollicitudinis atque
curarum, nec timoris vacuam, multis etiam obnoxiam doloribus. Nam cum unicuique satis
super que sit sui curam gerere, incautum dicunt se sic aliis obligare, ut
necesse sit eum multis implicari curis et affligi molestiis. Nihil praeterea
difficilius aestimant, quam amicitiam usque ad diem vitae extremum permanere;
turpe que nimis sit post initam amicitiam rem in contrarium verti. Unde tutius
iudicant sic quemquam amare, ut possit odire cum velit; sic amicitiae laxandas
habenas, quas vel astringat cum velit, vel remittat. Gratianus. Frustra igitur
tu in loquendo, nos in audiendo laboravimus, si tam facile ab amicitiae tepuerimus
appetitu; cuius nobis fructum tam utilem, tam sanctum, tam acceptum Deo,
perfectioni tam vicinum, tam multipliciter commendasti. Sit illius ista
sententia, cui placet sic amare hodie ut cras oderit; sic amicus omnibus esse,
ut nulli sit fidus; hodie laudans, cras vituperans; hodie blandiens, cras
mordens; hodie paratus ad oscula, cras ad opprobria promptus; cuius amor vili
pretio comparatur, levissima recedit offensa. Galterus. Felle putabam carere
columbas. Verumtamen haec istorum sententia, quae sic displicet gratioso,
qualiter refelli possit, edicito. Aelredus. Pulchre de his Tullius: «Solem,
inquit, e mundo tollere videntur, qui amicitiam e vita tollunt, quia nihil a
Deo melius habemus, nihil iucundius» (De Amicitia, n. 47). Qualis sapientia
amicitiam detestari, ut sollicitudinem caveas, curis careas, exuaris timore;
quasi virtus ulla sine sollicitudine, vel acquiri possit vel servari. Ita ne in
te, sine tua magna sollicitudine, aut prudentia contra errores, aut temperantia
contra libidines, aut iustitia contra malitiam, aut fortitudo contra ignaviam
pugnat? Quis, rogo, hominum maxime adolescentium, sine dolore maximo vel timore
tueri pudicitiam, vel lascivientem refrenare valet affectum? Stultus Paulus qui
noluit sine aliorum cura et sollicitudine vivere; sed intuitu caritatis, quam
virtutem maximam credidit, infirmabatur cum infirmis, urebatur cum
scandalizatis (II Cor. XI, 28 et 29). Sed et tristitia illi magna erat, et
continuus dolor cordi eius, pro fratribus suis secundum carnem (Rom. IX, 2). Deserenda
igitur illi caritas erat, ne sub tot timoribus ac doloribus viveret; nunc quos
genuerat, iterum parturiens; nunc fovens ut nutrix, nunc ut magister
corripiens; nunc timens, ne sensus illorum a fide corrumperentur; nunc cum
multo dolore, multis que lacrimis ad paenitentiam provocans; nunc eos qui non
egerunt paenitentiam lugens. Videtis quomodo virtutes auferre nituntur e mundo,
qui comitem illarum sollicitudinem e medio tollere non formidant. Stulte Chusi
arachites amicitiam quae erat ei cum David tanta fide servavit, ut
sollicitudinem securitati praeferret; mallet que amici participari doloribus,
quam parricidae gaudiis honoribus que dissolvi? Ego eos non tam homines quam
bestias dixerim, qui sic dicunt esse vivendum, ut nulli consolationi sint; nulli
etiam oneri vel dolori; qui nihil delectationis ex alterius bono concipiant,
nihil amaritudinis sua aliis perversitate inferant, amare nullum, amari a nullo
curantes. Absit enim ut eorum quemquam amare concesserim, qui amicitiam
quaestum putant; tunc se solis labiis profitentes amicos, cum spes alicuius
commodi temporalis arriserit; vel cum amicum cuiuslibet turpitudinis ministrum
facere temptaverit. Galterus. Cum igitur certum sit multos amicitiae
similitudine falli, expone, quaeso, cuiusmodi amicitias cavere, quas appetere,
colere et conservare debeamus. Aelredus. Cum dictum sit eam nisi inter bonos
non posse subsistere, facile tibi est pervidere nullam amicitiam quae bonos
dedeceat recipiendam. Gratianus. Sed nos fortasse in hac discretione, quid deceat
vel non deceat, caligamus. Aelredus. Geram vobis morem, et quae mihi
occurrerint fugiendae, breviter annotabo.
|