Eapropter primordia amicitiae spiritalis,
primum intentionis habeant puritatem, rationis magisterium, temperantiae
frenum; et sic suavissimus accedens affectus, ita profecto sentietur dulcis, ut
esse numquam desinat ordinatus. Est et amicitia quam pessimorum similitudo morum
conciliat; de qua dicere supersedeo, cum nec amicitiae nomine digna, ut
superius diximus, habeatur. Est praeterea amicitia quam consideratio alicuius
utilitatis accendit, quam multi ob hanc causam, et appetendam, et colendam, et
conservandam existimant. Quod si admittimus, quam multos omni amore dignissimos
excludemus; qui cum nihil habeant, nihil possideant, profecto nihil commodi
temporalis ab eis vel adipisci poterit quis vel sperare. Si vero inter commoda
duxeris consilium in dubiis, consolationem in adversis et caetera huiusmodi,
haec utique ab amico exspectanda sunt, sed sequi debent ista amicitiam, non
praecedere. Necdum enim quid sit amicitia didicit, qui aliam eius vult esse
mercedem quam ipsam. Quae tunc plena merces erit colentibus eam, cum tota
translata in Deum, in eius contemplatione sepelit quos univit. Nam cum multas
et magnas utilitates pariat amicitia fida bonorum, non illam tamen ab istis,
sed ab illa istas procedere non ambigimus. Neque enim a beneficiis, quibus
Berzellai galaadites David parricidam filium fugientem, et suscepit, et fovit,
et numeravit amicum, inter tantos viros partam credimus amicitiam, sed ab ipsa
potius tantam gratiam profecisse non dubitamus. Nam quod rex viri illius prius
eguerit nemo qui cogitet. Verum quod ipse vir magnarum opum nihil pro his
mercedis a rege speraverit, hinc advertere perspicuum est, quod omnes delicias
divitias que civitatis pronius offerenti, nihil suscipere acquievit, suis
volens esse contentus. Sic et foedus illud venerabile, quod inter David et
Ionathan, non spes futurae utilitatis, sed virtutis contemplatio consecravit,
multum utrisque novimus contulisse, cum illius industria vita sit alterius
reservata, illius beneficio, huius non sit posteritas deleta. Cum igitur in
bonis semper praecedat amicitia, sequatur utilitas; profecto non tam utilitas
parta per amicum, quam amici amor ipse delectat. Utrum igitur de fructu
amicitiae satis dixerimus, utrum etiam certas personas, inter quas et oriri
possit et servari et perfici, lucide distinxerimus, utrum praeterea
assentationes quae falso amicitiae nomine palliantur, manifeste prodiderimus,
utrum quoque certas metas, quousque tendi debeat amor inter amicos,
ostenderimus, vos iudicate. Galterus. Hoc
ultimum non satis recordor enodatum. Aelredus. Recolitis, ut credo, eorum me
refellisse sententiam, qui metas amicitiae in flagitiorum et facinorum consensu
constituunt; illorum quoque, qui usque ad exilium progrediendum putant, et sine
alterius laesione, quamlibet turpitudinem. Nihilominus et illorum, qui secundum
speratae utilitatis modum, quantitatem amicitiae metiuntur. Nam duas earum, quas proposuit Galterus, nec mentione
dignas existimavi. Quid enim ineptius esse potest quam amicitiam hactenus
extendi, ut in officiis vel obsequiis vicem quis rependat amico, cum omnia
illis debeant esse communia, quibus nimirum esse debet et cor unum et anima
una? Quam
turpe et illud, ut non aliter afficiatur quis erga amicum, quam erga se ipsum,
cum unusquisque de se humilia, sublimia sentire debeat de amico. His igitur falsis
amicitiae finibus explosis, finem amicitiae ex verbis Domini proferendum
putavimus, qui mortem ipsam pro amicis sanxit non esse fugiendam. Verum ne
forte, si quilibet turpes sic affecti vellent pro invicem mori, ad amicitiae
summam crederentur evecti, diximus inter quas personas oriri possit et perfici
amicitia. Deinde illos qui ob multas sollicitudines et curas quas generat,
cavendam eam existimant, ineptiae credidimus arguendos. Postremo quae amicitiae
bonis omnibus sunt cavendae, quam breviter potuimus, enodavimus. Patet proinde
ex his omnibus certa et vera spiritalis amicitiae meta: nihil scilicet negandum
amico, nihil pro amico non sustinendum, quod minus sit quam ipsa pretiosa
corporis vita, quam ponendam pro amico divina sanxit auctoritas (Joan. XV, 13).
Quocirca cum vita animae corporis sit multo praestantior, hoc omnino negandum
censemus amico, quod mortem inferat animae, quod nihil aliud est quam peccatum,
quod Deum separat ab anima, animam a vita. Verum in his quae vel exhibenda sunt
amico, vel pro amico toleranda, quis servandus sit modus, quae cautio
adhibenda, non est temporis huius evolvere. Gratianus. Non parum mihi Galterum
nostrum fateor contulisse, cuius interrogatione provocatus, summam omnium quae
disputata sunt brevi comprehendens epilogo, quasi prae oculis in ipsa memoria
depinxisti. Age iam precor, et in ipsis
officiis amicorum quis servandus sit modus, vel prae cautio adhibenda, nobis
expone. Aelredus.
Et haec, et alia quaedam de amicitia restant dicenda. Sed hora iam praeteriit,
et ad aliud nos negotium isti qui modo venerunt, sua, ut cernitis,
importunitate compellunt. Galterus. Invitus certe recedo, cras profecto cum se
tempus obtulerit rediturus. Videat autem
Gratianus ut praesto sit mane, ne ipse nos incuriae, aut nos eum tarditatis
arguamus. Aelredus. Unde et quo? Gratianus. Non te latet adventus mei causa. Aelredus. Num adest Galterus? Gratianus. Videat ipse. Certe tarditatis non
potest arguere nos hodie. Aelredus. Vis ea quae proposita sunt prosequamur?
Gratianus. Habebo ei fidem. Nam et praesentiam eius mihi reor necessariam, cui
et sensus est acutior ad intellegendum, et lingua eruditior ad interrogandum,
et memoria tenacior ad retinendum. Aelredus. Audisti, Galtere? Amicitior tibi est Gratianus quam putabas. Galterus. Quomodo mihi amicus non
esset, qui nullius non est? Sed quia utrique adsumus, promissi tui non
immemores, otio huic non simus ingrati. Aelredus. Fons et origo amicitiae amor
est, nam amor sine amicitia esse potest, amicitia sine amore numquam. Amor
autem aut ex natura, aut ex officio, aut ex ratione sola, aut ex solo affectu,
aut ex utroque simul procedit. Ex natura, sicut mater diligit filium. Ex
officio, quando ex ratione dati et accepti, quodam speciali affectu
coniungimur. Ex sola ratione, sicut inimicos, non ex spontanea mentis
inclinatione, sed ex praecepti necessitate diligimus (Matth. V, 44). Ex solo
affectu, quando aliquis ob ea sola, quae corporis sunt, verbi gratia
pulchritudinem, fortitudinem, facundiam, sibi quorumdam inclinat affectum. Ex ratione simul et affectu, quando is quem ob
virtutis meritum ratio suadet amandum, morum suavitate, et vitae lautioris
dulcedine, in alterius influit animum; et sic ratio iungitur affectui, ut amor
ex ratione castus sit, dulcis ex affectu. Quis horum vobis amicitiae videtur
commodatior? Galterus. Hic ultimus sane, quem et virtutis contemplatio format,
et morum ornat suavitas. Sed utrum omnes quos sic diligimus ad illud amicitiae
admittendi sint dulce secretum, scire desidero. Aelredus. Primo ponendum est
solidum quoddam ipsius spiritalis amoris fundamentum, in quo eius sunt
collocanda principia; ut sic recta quis linea ad eius altiora conscendens, ne
fundamentum neglegat vel excedat, maximam cautelam adhibeat.
|