Nec omnes tamen quos diligimus in amicitiam
sunt recipiendi, quia nec omnes ad hoc reperiuntur idonei. Nam cum amicus tui
consors sit animi, cuius spiritui tuum coniungas et applices, et ita misceas ut
unum fieri velis ex duobus; cui te tamquam tibi alteri committas, cui nihil
occultes; a quo nihil timeas; primum certe eligendus est qui ad haec aptus
putetur, deinde probandus, et sic demum admittendus. Stabilis enim debet esse
amicitia, et quamdam aeternitatis speciem praeferre, semper perseverans in
affectu. Et ideo non puerili modo amicos mutare, vaga quadam debemus sententia.
Quoniam enim nemo detestabilior, quam qui amicitiam laeserit; nihil que magis
animum torqueat, quam vel deseri ab amico vel impugnari; cum summo studio
eligendus est, et cum maxima cautela probandus; admissus autem sic tolerandus,
sic tractandus, sic sequendus, ut, quamdiu a praemisso fundamento
irrevocabiliter non recesserit, ille ita tuus, et tu illius sis, tam in
corporalibus quam in spiritalibus, ut nulla sit animorum, affectionum,
voluntatum, sententiarum que divisio. Cernitis ergo quatuor gradus, quibus ad
amicitiae perfectionem conscenditur; quorum primus est electio, secundus
probatio, tertius admissio, quartus rerum divinarum et humanarum cum quadam
caritate et benevolentia summa consensio. Galterus. Recordor te in prima illa
tua disputatione, quam cum tuo habuisti Ivone, diffinitionem hanc satis
probasse; sed quia de multis amicitiarum generibus disputasti, utrum omnes
comprehendat, scire desidero. Aelredus. Cum vera amicitia nisi inter bonos esse
non possit, qui nihil contra fidem vel bonos mores velle possint aut facere;
profecto non quamlibet, sed ipsam quae vera est amicitiam diffinitio ista
complectitur. Gratianus. Quare non et illa quae ante hesternam collationem me
plurimum delectabat aeque probanda est, idem scilicet velle et idem nolle. Aelredus.
Certe inter eos, quorum fuerint emendati mores, vita composita, ordinati
affectus, nec istam arbitror repudiandam. Galterus. Videat Gratianus ut tam in
seipso quam in eo quem diligit, ista praecedant; et sic idem velit et nolit cum
ipso; nihil sibi volens concedi, nihil ipse praestare rogatus, quod iniustum
vel inhonestum, vel indecens sit. Sed de quatuor his quae praemisisti, quid
sentiendum sit, a te exspectamus doceri. Aelredus. Primum igitur de ipsa
electione tractemus. Sunt vitia quaedam quibus si quilibet fuerit involutus,
non diu amicitiae leges vel iura servabit. Huiusmodi ad amicitiam non facile
eligendi sunt; sed si alias vita eorum mores que placuerint, agendum cum eis
summopere est, ut sanati ad amicitiam habeantur idonei; videlicet iracundi,
instabiles, suspiciosi, verbosi. Difficile quippe est eum quem saepe iracundiae
furor exagitat, non aliquando insurgere in amicum, sicut in Ecclesiastico
scribitur: «Est amicus, qui odium, et rixam, et convicia denudabit» (Eccli. VI,
9). Unde ait Scriptura: «Noli esse amicus homini iracundo, neque ambules cum
viro furioso, ne sumas scandalum animae tuae» (Prov. XXII, 24, 25). Et Salomon:
«Ira, inquit, in sinu stulti requiescit» (Eccle. VII, 9). At cum stulto diu
servare amicitiam quis non credat impossibile? Galterus. Et nos te vidimus, si
non fallimur, cum iracundissimo homine summa religione colere amicitiam; quem
usque ad eius vitae finem numquam a te laesum, quamquam ipse te saepe
laesisset, audivimus. Aelredus. Sunt quidam ex naturali conspersione iracundi,
qui tamen ita hanc comprimere et temperare soliti sunt passionem, ut in quinque
quibus, teste Scriptura, amicitia dissolvitur atque corrumpitur, numquam
prosiliant; quamvis nonnumquam amicum inconsiderato sermone, vel actu, vel zelo
minus discreto offendant. Tales si forte in amicitiam receperimus, patienter
tolerandi sunt, et cum nobis constet de affectu certitudo, si quis fuerit vel
sermonis vel actionis excessus, amico id indulgendum; vel certe sine aliquo
dolore iucunde insuper, in quo excesserit, commonendum. Gratianus. Ille tuus
quem prae omnibus nobis, ut multis videtur, tibi probas amicum, aliquid quod
tibi displicere nullatenus potuit ignorare, ante paucos dies, ut nos putabamus,
ira praeventus et dixit, et fecit; cui tamen nihil prioris gratiae imminutum
nec credimus, nec videmus. Unde non parum obstupuimus, quod cum tu, ut nos
mutuo loquimur, nihil velis vel modicum praeterire, quod velit ipse; ipse
modicum quid, tui causa, non potuerit sustinere. Galterus. Audacior me multum est iste. Nam et ego ista novi, sed tuum
erga eum animum non ignorans, nihil tibi de his loqui praesumpsi. Aelredus.
Homo certe ille mihi carissimus est, et semel a me receptus in amicitiam, a me
poterit numquam non amari. Unde si forte in hac parte fortior illo fui; et ubi
utriusque voluntas non concurrebat in unum, meam mihi facilius fuit, quam illi
suam frangere voluntatem; ubi nulla interveniebat inhonestas, nec fides
laedebatur, nec minuebatur virtus, cedendum amico fuit, ut et tolerarem in quo
videbatur excessisse, et ubi pax eius periclitabatur, voluntatem eius meae
praeferrem. Galterus. Sed cum prior ille iam in fata concesserit; alter tibi, licet nos
non viderimus, satisfecerit; illa nobis quinque, quibus amicitia sic laeditur
ut dissolvatur, velim nobis enuclees, ut eos, qui nullo modo eligendi sunt in
amicos, cavere possimus. Aelredus. Audite non me, sed Scripturam loquentem: qui
conviciatur amico, dissolvit amicitiam. Ad amicum, inquit, etiamsi produxerit
gladium non desperes; est enim regressus ad amicum. Si aperuerit os triste, non
timeas. Vide quid dicat. Si forte ira praeventus amicus eduxerit gladium, vel
si verbum protulerit triste; si quasi non amans ad tempus tibi sese
subtraxerit; si tuo suum aliquando praetulerit consilium; si a te in aliqua
sententia vel disputatione dissenserit, non his amicitiam aestimes
dissolvendam. Est enim, ait, regressus ad amicum, excepto convicio, et
improperio et superbia, et mysterii revelatione, et plaga dolosa. In his
omnibus effugiet amicus. Diligentius proinde haec quinque consideremus, ne nos
eis amicitiae vinculis constringamus; quos ad haec vitia vel iracundiae furor,
vel alia quaelibet passio compellere consuevit.
|