Ad amicum si
produxerit gladium, non desperes; si protulerit os triste, non timeas. Est enim
reversio ad amicum. Excepto convicio, et improperio, et superbia, et mysterii
revelatione, et plaga dolosa; in his omnibus effugiet amicus (Eccli. XXII, 25-27)
Convicium quippe laedit famam, caritatem
extinguit. Tanta
enim est hominum malitia, ut quidquid ira instigante ab amico iaculatum fuerit
in amicum, quasi a secretorum suorum prolatum conscio, si non credatur, verum
tamen esse clametur. Multi enim sicut in propriis laudibus, ita in aliorum
vituperationibus delectantur. Quid vero scelestius improperio, quod etiam falsa
obiectione innocentis faciem miserando rubore perfundit? At superbia quid minus ferendum, quae solum id quo
tactae amicitiae subveniendum foret, humilitatis et confessionis excludit
remedium, reddens hominem audacem ad iniuriam, tumidum ad correctionem.
Sequitur mysteriorum, id est secretorum revelatio, qua nihil est turpius, nihil
execrabilius, nihil amoris, nihil gratiae, nihil suavitatis relinquens inter
amicos, sed omnia replens amaritudine, et indignationis, et odii atque doloris,
felle cuncta conspergens. Hinc scriptum est: qui denudat archana amici, perdet
fidem. Et paulo post: «Denudare amici mysteria, desperatio est animae infelicis»
(Eccli. XXVII, 17, 24). Quid enim infelicius illo, qui fidem perdit, et
desperatione languescit? Ultimum illud quod dissolvitur amicitia, plaga dolosa
est, quae non est aliud quam occulta detractio. Plaga certe dolosa, plaga
serpentis et aspidis mortifera: «Si mordeat serpens in silentio», ait Salomon,
«nihil eo minus habet, qui occulte detrahit» (Eccle.X, 11). Quemcumque igitur
in his vitiis assiduum inveneris, cavendus tibi est ille; nec donec sanetur, ad
amicitiam eligendus. Abiuremus convicia, quorum ultor Deus est. Semei fugientem
a facie Absalon sanctum David conviciis impetens, inter haereditaria verba,
quae pater filio moriens delegavit, auctoritate Spiritus Sancti decernitur
occidendus (III Reg. I, 44-46). Improperium nihilominus caveamus. Infelix Nabal
Carmelus, David servitutem et fugam improperans, a Domino percuti meruit, et
occidi (I Reg. XXV, 38). Quod si forte contigerit in aliquo nos legem amicitiae
praeterire, vitemus superbiam, et amici gratiam humilitatis beneficio
repetamus. Rex David amicitiam quam Naas regi filiorum Amon exhibuerat, cum
filio eius Hanon misericorditer obtulisset, ille superbus et ingratus amico
contumeliam adiecit contemptui. Ob quam
causam, tam ipsum quam populum eius et urbes, gladius simul et ignis absumpsit
(II Reg. X).
Super omnia autem amicorum revelare secreta sacrilegium arbitremur, quo fides
amittitur, et animae captivatae desperatio importatur. Hinc est quod impiissimus Achitophel parricidae
consentiens, cum ei patris consilium prodidisset (II Reg. XVI, 23), cernens
suum quod contra illud dederat, non mancipatum effectui, dignum proditori
finem, laqueo suspensus promeruit. Postremo detrahere amico venenum amicitiae
reputemus, quod Mariae frontem lepra perfudit, et eiectam extra castra, sex
diebus populi communione privavit (Num. XII).
|