Is igitur tibi
eligendus est in amicum, quem non iracundiae furor inquietet, non instabilitas
dividat, non conterat suspicio, non verbositas a debita gravitate dissolvat. Praecipue
utile est, ut eum eligas qui tuis conveniat moribus, tuae consonet qualitati.
Inter dispares quippe mores, ut beatus ait Ambrosius, amicitia esse non potest;
et ideo convenire debet sibi utriusque gratia. Galterus. Ubi ergo talis
invenietur, qui nec iracundus sit, nec instabilis, nec suspiciosus? Nam
verbosus quisquis est profecto latere non potest. Aelredus. Licet non facile
queat reperiri qui non his passionibus saepius moveatur, multi certe sunt qui
his omnibus superiores inveniuntur; qui iracundiam patientia comprimant,
levitatem servata gravitate cohibeant, suspiciones dilectionis contemplatione
propellant. Quos maxime in amicitiam quasi exercitatiores assumendos dixerim,
qui vitia virtute vincentes, tanto securius possidentur, quanto fortius, etiam
tentantibus vitiis, resistere consuerunt. Galterus. Ne quaeso, irascaris, si
loquar. Ille tuus, de quo Gratianus paulo ante fecit mentionem, quem a te
receptum in amicitiam non dubitamus, utrum tibi iracundus videatur, scire
desidero. Aelredus. Est quidem, at in amicitia minime. Gratianus. Quid est,
rogo te, in amicitia non esse iracundum? Aelredus. Inter nos contractam
amicitiam non dubitatis? Gratianus. Prorsus. Aelredus. Quando inter nos iras,
rixas, dissensiones, aemulationes, vel contentiones ortas audisti? Gratianus.
Nequaquam; sed hoc non illius, sed tuae patientiae imputamus. Aelredus.
Fallimini. Nullo modo enim iram quam non refrenat affectus, cuiusquam patientia
refrenabit, cum patientia iracundum magis excitet in furorem, in hoc aliquid
sibi vel modicum solatium praestari cupiens, si in iurgiis se illi aliquis
parem exhibeat. Ille sane de quo nunc nobis sermo est, ita mihi amicitiae iura
conservat, ut commotum aliquando et iamiam prorumpentem in verba, solo nutu
cohibeam; et ea quae displicent numquam producat in publicum; sed ad
evaporandum suae mentis conceptum, semper expectet secretum. Quod si non ei amicitia,
sed natura praescriberet, nec ita virtuosum, nec ita laude dignum iudicarem. Si
vero, ut assolet, ab eius aliquando meus sensus dissentiat, ita alterutro nobis
deferimus, ut aliquando ille meam suae, plerumque ego suam meae praeferam
voluntatem. Galterus. Satis datum est
Gratiano. Sed
mihi velim enuclees, si forte quis incautius in eorum inciderit amicitias, quos
cavendos paulo ante dixisti; vel si qui eorum quos eligendos dixisti, aut in ea
ipsa vitia, aut in alia forte deteriora corruerint, qualis eis servanda sit
fides, qualis exhibenda gratia. Aelredus. Haec, si fieri potest, in ipsa
electione, vel etiam probatione cavenda sunt, ne videlicet nimis cito diligamus
maxime indignos. Digni autem sunt amicitia, quibus in ipsis causa est, cur
diligantur. Attamen in his, qui probati digni que putantur, erumpunt saepe
vitia, tum in ipsos amicos, tum in alienos, quorum tamen ad amicos redundat
infamia. Talibus amicis omnis diligentia adhibenda est, ut sanentur. Quod si
impossibile fuerit, non statim amicitiam rumpendam, vel discindendam arbitror,
sed ut quidam eleganter ait: «Potius paulatim dissuendam; nisi forte quaedam
intolerabilis iniuria exarserit, ut neque rectum, neque honestum sit, ut non
statim alienatio vel disiunctio fiat» (Cicero de Amicitia, n. 76). Si enim
aliquid molitur amicus, aut in patrem, aut in patriam, quod subita et festinata
egeat correctione; non amicitia laedetur si perduellis et inimicus prodatur. Sunt
alia vitia pro quibus amicitiam non rumpendam, ut diximus, sed paulatim dissolvendam
iudicamus; ita tamen ut non usque ad inimicitias, ex quibus iurgia, maledicta,
contumeliae que gignuntur, erumpant. Turpe enim nimis est cum eo huiusmodi
gerere bellum, cum quo familiariter vixeris. Nam etsi his omnibus ab eo quem in
amicitiam receperas, impetaris, quibusdam quippe moris est, ut cum ipsi sic
vixerint, ut non iam mereantur amari; si forte eis aliquid evenerit adversi,
culpam retorqueant in amicum, laesam dicant amicitiam, et omne consilium quod
amicus dederit suspectum habeant; et cum proditi eorum in palam culpa
processerit, non habentes ultra quid faciant, in amicum odia et maledicta
congeminent, detrahentes in angulis, in tenebris susurrantes, se mendaciter
excusantes, et alios similiter accusantes. Si igitur his omnibus post dimissam
amicitiam impetaris, quamdiu tolerabilia fuerint, ferenda sunt; et hic honos
veteri amicitiae tribuendus, ut in culpa sit qui faciat, non is qui patiatur
iniuriam. Amicitia quippe aeterna est, unde: «Omni tempore diligit qui amicus
est» (Prov.XVII, 17). Si te laeserit ille quem diligis tu tamen dilige. Si
talis fuerit, ut ei amicitia subtrahatur, numquam tamen subtrahatur dilectio.
Consule quantum potes saluti eius; prospice famae, nec umquam amicitiae eius
prodas secreta, quamvis tua ipse prodiderit. Galterus. Quae sunt, rogo, illa
vitia, pro quibus amicitiam paulatim dicis esse solvendam?
|