Aelredus. Ad amicitiam quatuor specialiter
pertinere videntur: dilectio et affectio, securitas et iucunditas. Ad
dilectionem spectat, cum benevolentia beneficiorum exhibitio; ad affectionem,
interior quaedam procedens delectatio; ad securitatem, sine timore vel
suspicione omnium secretorum et consiliorum revelatio; ad iucunditatem, de
omnibus quae contingunt, sive laeta sint, sive tristia; de omnibus quae
cogitantur, sive nociva sint, sive utilia; de omnibus quae docentur vel discuntur,
quaedam dulcis et amica collatio. Vides ne, in quibus ab his qui merentur solvenda est
amicitia? Subtrahitur certe illa interior delectatio quam ex amici pectore
iugiter hauriebat; perit securitas, qua sua illi archana revelabat; seponitur
iucunditas, quam amica confabulatio pariebat. Familiaritas proinde illa in qua
talia continentur, ei neganda est, non subtrahenda dilectio; et hoc cum quadam
moderatione et reverentia, ut si non nimius fuerit horror, semper antiquae
amicitiae quaedam videantur remansisse vestigia. Gratianus. Mihi certe
perplacent ista quae dicis. Aelredus. Iam de electione si sufficiunt ista quae
diximus, insinuate. Galterus. Vellem ut
eorum quae dicta sunt, summa sub brevi nobis epilogo traderetur. Aelredus.
Geram vobis morem. Amorem amicitiae diximus esse principium. Nec qualemcumque,
sed quae de ratione simul et affectu procedit. Qui quidem et castus est ex
ratione, et ex affectu dulcis. Deinde amicitiae ponendum diximus fundamentum, Dei
scilicet dilectionem; ad quam omnia quae suggeruntur referenda sunt; et utrum
ei conveniant, vel ab ea dissideant explorandum. Quatuor subinde gradus in amicitia, quibus ad eius summam pervenitur,
constituendos putavimus; cum amicus primum sit eligendus, deinde probandus,
tunc demum admittendus, et sic postea ut decet tractandus. Et de electione
tractantes, iracundos, instabiles, suspiciosos atque verbosos exclusimus; non
omnes tamen, sed eos dumtaxat qui has passiones nec ordinare, nec moderari
possunt aut nolunt. Nam multi his perturbationibus sic tanguntur, ut non solum
eorum in nullo laedatur perfectio, sed etiam virtus in earum moderatione
laudabilius augeatur. Nam qui velut infrenes his passionibus acti semper
feruntur in praeceps, in ea vitia inevitabiliter dilabuntur et corruunt, quibus
amicitia, teste Scriptura, et laeditur et dissolvitur: convicia scilicet et
improperium et secretorum revelatio, superbia, et plaga dolosa. Si tamen haec
omnia patiaris ab illo quem semel in amicitiam suscepisti, non statim eam
rumpendam dicimus, sed paulatim solvendam, talis que servetur antiquae
amicitiae reverentia, ut licet ipsum a secretis tuis amoveas; numquam tamen ei
dilectionem subtrahas, auxilium tollas, neges consilium. Quod si etiam ad blasphemias et
maledicta eius prorumpat insania, tu tamen defer foederi, defer caritati, ut in
culpa sit qui intulit, non ille qui pertulit iniuriam. Porro si patri, si
patriae, si civibus, si subditis, si amicis inventus fuerit perniciosus, statim
familiaritatis rumpendum est vinculum, nec unius amor perditioni multitudinis
praeferatur. Haec ne proveniant, in ipsa electione cavendum, ut videlicet is
eligatur, quem non ad ista furor impellat, aut levitas trahat, aut verbositas
praecipitet, aut abducat suspicio; maxime qui non nimium a tuis dissentiat
moribus, nec a qualitate discordet. Quia vero de vera amicitia loquimur quae
non potest esse nisi inter bonos; de illis esse de quibus, quod non sint
eligendi, nulla potest esse cunctatio, ut turpes, avari, ambitiosi, criminosi,
nullam fecimus mentionem. Si vobis de
electione satis datum est, ad probationem deinceps transeamus. Galterus.
Opportunum hoc, nam mihi semper ad ostium oculus est, ne forte quis irrumpat,
qui vel nostris deliciis finem ponat, vel quid amaritudinis misceat, vel
aliquid superducat inane. Gratianus. Cellerarius adest, cui si concedatur
ingressus, non erit tibi facultas ulterius procedendi. Sed ecce ego observo
ianuam; tu, pater, perge quo coeperas.
|