Nihil in amicitia fide praestantius, quae
ipsius et nutrix videtur et custos. Ipsa se in omnibus, in adversis et
prosperis, in laetis et tristibus, in iucundis et amaris, praebet aequalem;
eodem intuens oculo humilem et sublimem, pauperem et divitem, fortem et
debilem, sanum et aegrotum. Fidelis quippe amicus nihil in amico quod extra
animum eius sit, intuetur; virtutem in propria sua sede complectens, caetera
omnia quasi extra eum posita, nec multum probans si adsint, nec si absint
requirens. Ipsa tamen fides in prosperis quidem latet, sed eminet in adversis. In necessitate enim, ut
ait quidam, probatur amicus. «Amici divitis multi» (Prov. XIV, 20). Sed utrum
vere amici sint, interveniens paupertas explorat. «Omni tempore», ait Salomon,
«diligit qui amicus est, et frater in angustiis comprobatur» (Prov.XVII, 17). Et alias, arguens infidelem: «Dens putridus, inquit,
et pes lassus, qui sperat super infideli in die angustiae» (Prov.XXV, 19). Gratianus. Si prospera
nostra nulla umquam adversitas interpolet, quomodo amici probabitur fides? Aelredus.
Multa sunt alia quibus probatur fides amici, quamuis in sinistris maxime. Nam
ut superius diximus, nihil est quo amicitia magis laeditur quam consiliorum
proditio. Evangelica vero sententia est: qui in modico fidelis est, et in multo
fidelis erit. Amicis itaque quibus adhuc probationem credimus esse necessariam,
non omnia, nec profunda nostra sunt committenda secreta; sed primo exteriora
vel modica, de quibus non magnopere curandum est, an celentur, an nudentur; cum
tanta tamen cautione, ac si plurimum obessent prodita, prodessent autem celata.
In quibus si fidelis fuerit inventus, in maioribus experiendum non dubites.
Quod si forte sinistrum aliquid de te fama vulgaverit; si cuiusquam malitia
famam tuam fuerit persecuta, et ille nullius ad credendum adducatur
suggestione, nulla moveatur suspicione, nulla dubitatione turbetur; de eius
fide ulterius nulla tibi debet esse cunctatio; sed quasi de certa et stabili,
non parva exultatio. Gratianus. Recordor nunc tui illius amici transmarini de
quo nobis fecisti saepius mentionem, quem ob hoc verissimum tibi, ac
fidelissimum probasti amicum, quod falsa de te referentibus, non solum non
adhibuerit fidem, sed nec ulla sit haesitatione turbatus vel pulsatus; quod nec
de tuo amicissimo, antiquo scilicet Claravallis sacrista, praesumendum putasti.
Sed quoniam de probatione fidei satis actum est, ad caetera enucleanda procede.
|