Sic et multae
causae deesse non poterunt, quibus illius quem cupis esse amicum probetur
patientia, cum necesse sit arguere eum quem diligis; quod aliquando quasi ex
industria durius fieri oportet, ut sic eius vel probetur, vel exerceatur
tolerantia. Id sane attendendum est, ut licet talia reperiantur in eo quem
probas, quae offendant animum, vel alicuius secreti incauta revelatione, vel
alicuius temporalis commodi cupiditate, vel minus discreta correptione, vel
aliqua debitae lenitatis transgressione; non statim a proposita dilectione vel
electione resilias, quamdiu correctionis eius spes ulla relucet. Nec quemquam
in amicis eligendis vel probandis taedeat esse sollicitum; cum huius laboris
fructus vitae sit medicamentum et immortalitatis solidissimum fundamentum. Cum
enim plurimi in thesauris multiplicandis, in bobus et asinis, in ovibus et
capris nutriendis, eligendis, comparandis, satis periti sint, certa que in his
omnibus cognoscendis non desint indicia, dementiae res est, eamdem in amicis
acquirendis, vel probandis non dare operam, et quasdam addiscere notas, quibus
hi, quos elegimus in amicos, ad amicitiam probentur idonei. Cavendus sane est
quidam impetus amoris qui praecurrit iudicium, et probandi adimit potestatem. Est
proinde viri prudentis sustinere, hunc refrenare impetum, ponere modum
benevolentiae, paulatim procedere in affectum, donec iam probato se totum dedat
et committat amico. Galterus. Fateor, adhuc me movet illorum sententia, qui
sine huiusmodi amicis vivere tutius arbitrantur. Aelredus. Mirum hoc; cum sine
amicis nulla prorsus vita iucunda sit. Galterus.
Cur, rogo te? Aelredus. Ponamus totum genus humanum exemptum mundo, te solum
superstitem reliquisse. Et ecce coram te omnes mundi deliciae et divitiae, aurum,
argentum, lapides pretiosi, urbes muratae, castra turrita, ampla aedificia,
sculpturae, picturae. Sed et reformatum te in antiquum cogita statum, omnia
habere subiecta, oves et boves universas, insuper et pecora campi, volucres
coeli et pisces maris, qui perambulant semitas maris. Dic, rogo nunc, utrum
sine socio omnia tibi haec possent esse iucunda? Galterus. Minime. Aelredus. Quid si unum haberes cuius nescires
linguam, ignorares mores, cuius te lateret et amor et animus? Galterus. Si non
aliquibus signis efficere possem, ut esset amicus, mallem nullum quam talem
habere. Aelredus. Si autem unus adesset quem aeque ut te ipsum diligeres, a quo
te similiter diligi non dubitares, nonne omnia quae prius videbantur amara,
dulcia redderentur et sapida? Galterus. Prorsus ita est. Aelredus. Nonne quanto
plures haberes de talibus, tanto feliciorem te iudicares? Galterus. Verissime.
Aelredus. Haec est illa mira et magna felicitas quam expectamus, Deo ipso
operante, et diffundente inter se et creaturam suam quam sustulerit, inter
ipsos gradus et ordines quos distinxerit, inter singulos quosque quos elegerit,
tantam amicitiam et caritatem, ut sic quisque diligat alium sicut seipsum; ac
per hoc sicut unusquisque de propria, sic et de alterius felicitate laetetur;
et ita singulorum beatitudo omnium sit, et omnium beatitudinum universitas
singulorum. Ibi nulla cogitationum occultatio, nulla affectionum dissimulatio. Haec est
vera et aeterna amicitia quae hic inchoatur, ibi perficitur; quae paucorum hic
est, ubi pauci boni; ibi omnium, ubi omnes boni. Hic necessaria probatio, ubi
est sapientium et stultorum permixtio; ibi probatione non egent, quos
beatificat angelica illa et quodammodo divina perfectio. Ad hanc proinde
similitudinem comparemus amicos quos non secus quam nos ipsos diligamus; quorum
nobis nuda sint omnia, quibus omnia nostra pandamus secreta; qui firmi sint et
stabiles, et constantes in omnibus. Putas ne quemquam mortalium esse qui non
velit amari? Galterus. Non aestimo. Aelredus. Si quem videres inter multos
vivere, et omnes habere suspectos, quasi insidiatores capitis sui timere omnes,
nullum diligere, nec se diligi a quoquam putare, non eum miserrimum iudicares? Galterus. Miserrimum plane. Aelredus. Ergo et ipsum
felicissimum non negabis qui in eorum inter quos vivit visceribus requiescit,
amans omnes et amatus ab omnibus, quem ab hac suavissima tranquillitate, nec
suspicio dividat, nec timor excutiat. Galterus. Optime ac verissime. Aelredus. Quod si forte de omnibus
difficile inventu sit in praesenti, cum id nobis in futurum servetur, quanto
plures nobis abundant huiusmodi, tanto nobis feliciores aestimabimus? Nudiustertius
cum claustra monasterii circuirem, consedente fratrum amantissima corona, et
quasi inter paradisiacas amoenitates singularum arborum folia, flores fructus
que mirarer; nullum inveniens in illa multitudine quem non diligerem, et a quo
me diligi non confiderem, tanto gaudio perfusus sum ut omnes mundi huius
delicias superaret. Sentiebam quippe meum spiritum transfusum in omnibus, et in
me omnium transmigrasse affectum, ut dicerem cum propheta: «Ecce quam bonum et
quam iucundum, habitare fratres in unum» (Psal. CXXXII, 1). Gratianus. Num omnes illos quos sic diligis et a quibus sic
diligeris, te in amicitiam assumpsisse putabimus?
|