Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aelredus Rievallensis
De spirituali amicitia

IntraText CT - Text

  • 23 - Non pariter admittendi omnes
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

23 - Non pariter admittendi omnes

 

Aelredus. Plerosque omni affectu complectimur, quos tamen ad amicitiae secreta non admittimus, quae maxime in omnium secretorum et consiliorum nostrorum revelatione consistit. Unde Dominus in Evangelio: «Iam non dicam vos servos, sed amicos» (Joan. XV, 15); causam que subiungens qua amici nomine digni haberentur: «Quia omnia, inquit, quae audivi a patre meo nota feci vobis» (Joan. XV, 15). Et alias: «Vos amici meis estis, si feceritis quae praecipio vobis» (Joan. XV, 14). De his verbis, ut sanctus ait Ambrosius: «Dedit formam amicitiae quam sequamur, ut faciamus amici voluntatem, ut aperiamus secreta nostra amico, quaecumque in pectore habemus, et illius archana non ignoremus» (De Offic. lib. 3, cap. 21). Ostendamus nos illi et ille nobis aperiat sinum. Nihil enim occultat amicus. Si verus est, effundit animum suum, sicut effundebat mysteria patris Dominus Iesus. Haec Ambrosius. Quam multos ergo diligimus quibus minus cautum est, sic nostrum propalare animum, et effundere viscera, quorum vel aetas, vel sensus, sive discretio, ad talia sustinenda non sufficit. Galterus. Haec amicitia tam sublimis est et perfecta, ut ad eam aspirare non audeam. Mihi et huic Gratiano illa sufficit, quam tuus Augustinus describit, colloqui scilicet et conridere, et vicissim benevole obsequi; simul legere, simul conferre, simul nugari et simul honestari; dissentire interdum sine odio, tamquam homo sibi, atque ipsa rarissima dissensione, condire consensiones plurimas; docere aliquid invicem, aut discere ab invicem; desiderare absentes cum molestia; suscipere advenientes cum laetitia. His atque huiusmodi a corde amantium et redamantium procedentibus signis, per os, per linguam, per oculos, et mille motus gratissimos, quasi fomitibus conflare animos, et ex pluribus unum facere. Hoc est quod nos diligendum credimus in amicis; ita ut rea sibi nostra videatur conscientia, si non amaverimus redamantem, aut si amantem non redamaverimus.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License