Aelredus.
Amicitia haec carnalium est, et maxime adolescentium; quales aliquando fuerant
ipse et suus, de quo tunc loquebatur amicus; quae tamen, exceptis nugis et
mendaciis, si nulla intercesserit inhonestas, spe uberioris gratiae toleranda
est, quasi quaedam amicitiae sanctioris principia; quibus, crescente religione
et spiritalium studiorum parilitate, accedente etiam maturioris aetatis
gravitate et spiritalium sensuum illuminatione, purgatiori affectu ad altiora,
quasi e vicino conscendant; sicut hesterna die ab hominis ad Dei ipsius
amicitiam, ob quamdam similitudinem diximus facilius transeundum. Sed iam
tempus est, ut quemadmodum amicitia sit colenda deinceps videamus. Firmamentum
igitur stabilitatis et constantiae in amicitia, fides est: nihil est enim
stabile, quod infidum est. Simplices quippe, et communes, et consentientes, et
qui iisdem rebus moveantur, esse debent amici ad invicem; quae omnia pertinent
ad fidelitatem. Non enim fidum potest esse multiplex ingenium et tortuosum. Neque
vero hi qui non eisdem rebus moventur, nec eisdem consentiunt stabiles esse
possunt, aut fidi. Prae omnibus autem cavenda suspicio est, amicitiae venenum,
ut numquam male de amico sentiamus, nec mala dicenti credamus vel consentiamus.
Accedat huc in sermone iucunditas, hilaritas in vultu, suavitas in moribus, in
oculorum etiam nutu serenitas, in quibus haudquaquam mediocre in amicitia
condimentum. Tristitia namque et severior facies habet quidem honestam
plerumque gravitatem, sed amicitia quasi remissior aliquando debet esse, et
liberior et dulcior, ad comitatem facilitatem que sine levitate et dissolutione
proclivior. Est praeterea vis amicitiae, parem esse inferiori superiorem. Saepe
enim quidam inferioris gradus, vel ordinis, vel dignitatis, vel scientiae, ab
excellentioribus in amicitiam assumuntur; quos oportet omnia quae extra naturam
sunt contemnere et aestimare quasi nihilum et inane; et in pulchritudinem
amicitiae quae non sericis vel gemmis ornatur, non possessionibus dilatatur,
non pinguescit deliciis, nec abundat divitiis, non honoribus extollitur, non
dignitatibus inflatur, semper attendere; et sic ad originis recurrentes
principium, aequalitatem quam natura dedit, non circumpendentia quae mortalibus
cupiditas praestitit, subtili examinatione considerare. Itaque in amicitia quae
naturae simul et gratiae optimum donum est, sublimis descendat, humilis
ascendat; dives egeat, pauper ditescat; et ita unusquisque alteri suam
conditionem communicet ut fiat aequalitas, sicut scriptum est: «Qui multum non
abundavit, et qui modicum non minoravit» (II Cor. VIII, 15). Numquam ergo tuo
te praeferas amico, sed si forte in his quae diximus superior inveneris, tunc
te magis amico submittere non cuncteris, praestare confidentiam, extollere
verecundum; et tanto plus ei conferre honoris, quanto minus conferendum
conditio vel paupertas praescribit. Praestantissimus iuvenum Ionathas, non
regium stemma, nec regni expectationem attendens, foedus iniit cum David: et
servulum in amicitiam adaequans Domino, sic fugatum a patre, sic latitantem in
heremo, sic adiudicatum morti, neci destinatum sibi praetulit; et se humilans
et illum exultans; «Tu», inquit, «eris rex, et ego ero secundus post te» (I
Reg. XXIII, 17). O praeclarissimum verae amicitiae speculum. Mira res. Rex
furebat in servum, et quasi in aemulum regni totam patriam excitabat;
sacerdotes arguens proditionis, pro sola suspicione trucidat; lustrat nemora,
valles exquirit, montes et rupes armata obsidet manu; omnes se regiae
indignationis spondent ultores; solus Ionathas qui solus iustius poterat
invidere, patri resistendum putavit, deferendum amico, praebendum in tanta
adversitate consilium, et amicitiam regno praeferens: tu eris, ait, rex et ego
ero secundus post te. Et vide, quomodo pater adolescentis contra amicum
excitabat invidiam, conviciis urgens, terrens minis, spoliandum regno, honore
privandum commemorans. Cum enim in David mortis sententiam protulisset,
Ionathas amico non defuit. Quare, inquit, morietur David? Quid peccavit? Quid
fecit? Ipse posuit animam suam in manu sua, et percussit philistaeum, et
laetatus es. Quare ergo morietur? Ad hanc vocem versus in insaniam rex, lancea
nisus est confodere Ionatham cum pariete, addens que convicia minis: fili,
inquit, mulieris ultro virum rapientis; scio quia diligis David in confusionem
tuam, et in confusionem ignominiosae matris tuae. Deinde totum virus quo pectus
iuvenis aspergeretur, evomuit, adiciens verbum ambitionis incitamentum,
fomentum invidiae, zeli et amaritudinis incentivum: quamdiu vixerit filius
Ysai, non stabilietur regnum tuum. Quis
non moveretur his verbis, quis non invideretur? Cuius amorem, cuius gratiam,
cuius amicitiam non corrumperent, non minuerent, non obliterarent? Ille
amantissimus adolescens, amicitiae iura conservans, fortis ad minas, patiens ad
convicia, propter amicitiam regni contemptor, immemor gloriae, sed memor gratiae.
Tu eris, inquit, rex et ego ero secundus post te. Repertos quosdam dicit Tullius,
qui pecuniam praeferre amicitiae sordidum aestimarent; illos autem impossibile
reperiri, qui honores, magistratus, imperia, potestates, opes amicitiae non
anteponunt; ut cum ex altera parte proposita haec sint, ex altera vis
amicitiae, non multo illa malint. Imbecillis est enim natura ad contemnendam
potentiam. Ubi enim, ait, invenies, qui honorem amici anteponat suo? Ecce
inventus est Ionathas victor naturae, gloriae ac potestatis contemptor, qui
honorem amici suo praeferret. Tu eris,
inquiens, rex et ego secundus post te. Haec est vera, perfecta, stabilis et aeterna
amicitia, quam invidia non corrumpit, non suspicio minuit, non dissolvit
ambitio; quae sic tentata non cessit, sic arietata non corruit; quae tot
conviciis pulsata cernitur inflexibilis, tot lacessita iniuriis permansit
immobilis. Vade ergo et tu fac similiter. Verum, si tibi praeferre quem diligis
durum vel etiam impossibile iudicas; vel parem eum tibi facere, si vis esse
amicus non neglegas. Non enim amicitia recte colitur, a quibus aequalitas non
servatur. Defer amico ut aequali, ait Ambrosius, nec te pudeat, ut praevenias
amicum officio. Amicitia enim nescit superbiam. Fidelis quippe amicus
medicamentum est vitae, immortalitatis gratia. Iam in beneficiis, quomodo
colenda sit, attendamus, et hinc aliquid de alienis manibus extorqueamus.
|