Haec lex, ait quidam, in amicitia sanciatur,
ut ab amicis honesta petamus, et pro amicis honesta faciamus, nec expectemus ut
rogemur; cunctatio semper absit, studium semper assit. Si perdenda est pecunia propter
amicum, multo magis amici utilitatibus vel necessitatibus conferenda. Sed non
omnes omnia possunt. Abundat iste
pecunia, ille agris et possessionibus; alter in consiliis plus potest, alter
magis excellit in honoribus. In his qualem te debeas exhibere amico, prudenter
adverte. Et
de pecunia satis dedit Scriptura: «Perde, inquit, pecuniam propter amicum»
(Eccli. XXIX, 13). Sed quia oculi sapientis in capite eius, si nos sumus membra
et Christus caput, faciamus quod ait propheta: oculi mei semper ad Dominum, ut
ab eo accipiamus vivendi formam, de quo scriptum est: si quis indiget
sapientia, postulet a Domino, qui dat omnibus affluenter, et non improperat. Sic
igitur des amico, ut non improperes, non mercedem expectes, non frontem
obducas, non vultum avertas, non deponas oculos; sed serena facie, hilari
vultu, sermone iucundo intercide verba petentis; occurre benevolentia, ut non rogatus
videaris praestare quod petitur. Ingenuus animus nihil magis erubescendum
aestimat quam rogare. Cum igitur tibi esse debeat cum amico cor unum et anima
una, iniuriosum nimis est, si non sit et pecunia una. Haec igitur lex in hac
parte inter amicos teneatur; ut sic se sibi sua que impendant; ut qui dat,
servet hilaritatem; qui accipit, non perdat securitatem. Booz cum Ruth
moabitidis advertisset inopiam, post messores suos legentem spicas alloquitur,
consolatur, invitat ad convivium puerorum, et verecundiae eius ingenue parcens,
iubet messoribus etiam de industria spicas relinquere, quas illa colligeret
absque pudore. Sic et nos debemus amicorum necessitates subtilius explorare,
petiturum beneficiis praevenire, talem in dando modum servare, ut ille gratiam
videatur praestare qui accepit, magis quam ille qui dedit. Galterus. Nobis
igitur quibus nihil accipere, nihil dare permittitur, qualis erit in hac parte
spiritalis amicitiae gratia? Aelredus. Felicissimam vitam, ait Sapiens,
ducerent homines, si duo haec verba de medio tollerentur, meum et tuum. Magnam
certe praestat spiritali amicitiae firmitatem sancta paupertas, quae ideo
sancta est, quia voluntaria. Cum enim peremptorium sit amicitiae cupiditas,
tanto certe facilius amicitia parta servatur, quanto animus ab illa peste
purgatior invenitur.
|