Praeterea
quidquid suadendum est, ab amico facilius recipitur, et securius retinetur,
cuius in suadendo magna debet esse auctoritas; cum nec fides eius dubia, nec
adulatio sit suspecta. Amicus igitur amico quod honestum sit suadeat, secure,
manifeste, libere. Nec solum monendi sunt amici, sed si opus fuerit obiurgandi.
Nam cum quibusdam molesta sit veritas, siquidem ex ea nascitur odium secundum
illud: obsequium amicos, veritas odium parit; obsequium tamen illud multo
molestius est, quod peccatis indulgens, praecipitem amicum fieri sinit. Maxime autem culpandus est amicus, et hinc praecipue
obiurgandus, si veritatem aspernatur, et obsequiis atque blanditiis in crimen
impellitur. Non quod non debeamus amicis dulciter obsequi, et plerumque blandiri; sed
in omnibus servanda moderatio est, ut monitio acerbitate, obiurgatio contumelia
careat. In obsequiis vero vel blanditiis, suavis quaedam et honesta affabilitas
assit; assentatio vero vitiorum nutrix procul amoveatur; quae non solum amico,
sed nec libero quidem digna est. Cuius autem aures veritati clausae sunt, ut ab
amico verum audire nequeant, huius salus desperanda est. Quocirca, sicut ait
Ambrosius, si quid vitii in amico deprehenderis, corripe occulte; si te non
audierit, corripe palam (De Off. lib. 3, cap. 21). Sunt enim bonae
correptiones, et plerumque meliores quam tacita amicitia. Etsi laedi se putet
amicus, tu tamen corripe. Etsi amaritudo correptionis animum eius vulneret, tu
tamen corripe. «Tolerabiliora enim sunt amici vulnera, quam adulantium oscula»
(Prov. XXVII, 6). Errantem igitur amicum corripe. Super omnia tamen cavenda est
in correptione ira et amaritudo mentis; ne non tam videatur amicum velle
corrigere, quam suo stomacho satisfacere. Vidi enim aliquos in amicis
corrigendis, conceptam amaritudinem, ebullientem que furorem, nunc zeli, nunc
libertatis nomine palliare; et secutos impetum, non rationem, sua tali
correptione numquam prodesse, immo et obesse plurimum. At inter amicos nulla
vitii huius excusatio est. Debet enim amicus amico compati, condescendere,
vitium eius suum putare; corripere humiliter, compatienter. Corripiat eum
vultus tristior, sermo deiectior; intercipiant verba lacrimae; ut non solum
videat, sed etiam sentiat correptionem ex amore et non ex rancore procedere. Si
forte primam correptionem respuerit, recipiet vel secundam. Tu interim ora, tu
plora; tristem praeferens vultum, pium servans affectum. Exploranda est etiam
animi illius qualitas; nam sunt quibus blanditiae prosunt, et his libentius
acquiescunt; sunt qui pro nihilo eas ducunt, et facilius verbere vel verbo
corriguntur. Amicus proinde ita se conformet et aptet amico, ut eius congruit
qualitati; et cui in exteriori adversitate debet adesse, his quae sunt adversa
spiritui, multo magis festinet occurrere. Igitur sicut monere et moneri proprie
amicitiae est; et alterum libere facere, non aspere; alterum patienter
accipere, non repugnanter; sic habendum est, nullam in amicitiis pestem esse
maiorem quam adulationem et assentationem; quae sunt levium hominum, atque
fallacium, ad voluntatem loquentium omnia, nihil ad veritatem. Nulla proinde
sit inter amicos cunctatio, simulatio nulla, quae maxime repugnat amicitiae. Debet
quippe amico veritatem; sine qua nomen amicitiae valere non potest. Corripiet me, ait sanctus David, iustus in
misericordia, et increpabit me; oleum autem peccatoris non impinguet caput
meum. Simulator et callidus provocat iram Dei. Inde Dominus per prophetam:
popule meus, qui beatum te dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum
dissipant. «Simulator enim ore», ut ait
Salomon, «decipit amicum suum» (Prov. II, 9). Quocirca sic colenda est amicitia, ut si
forte certis ex causis admittenda videatur dissimulatio, sed simulatio numquam.
Galterus. Quomodo, quaeso, dissimulatio necessaria est, quae ut mihi videtur,
semper vitium est. Aelredus. Falleris,
fili. Nam et Deus dissimulare dicitur peccata delinquentium, nolens mortem
peccatoris, sed ut convertatur et vivat. Galterus. Distingue, rogo, inter
simulationem et dissimulationem. Aelredus. Simulatio, ut mihi videtur,
deceptorius quidam consensus est, contra iudicium rationis, quam Terentius in
persona Gnatonis satis eleganter expressit: negat quis? Nego. Ait? Aio. Postremo imperavi
egomet omnia mihi assentari. Et forte haec ethnicus ille de nostris mutuavit thesauris,
sensum prophetae nostri suis exprimens verbis. Nam et hoc ipsum ex persona
plebis perversae dixisse prophetam, manifestum est: videte nobis vana,
loquimini nobis placentia. Et alias:
prophetae prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manu, et populus
meus dilexit talia. Hoc vitium ubique detestandum est, semper et ubique cavendum. Porro
dissimulatio dispensatoria quaedam est, vel poenae, vel correptionis dilatio,
sine consensu interiori, pro loco, pro tempore, pro persona. Neque enim si quis
amicus constitutus in plebe deliquerit, subito et palam obiurgandus est; sed
dissimulandum pro loco, immo et quantum salva veritate fieri potest, excusandum
quod fecit, et ad debitam correptionem inferendam expectandum familiare
secretum. Sic eo tempore quo animus intentus pluribus, minus est ad ea quae
dicenda sunt idoneus, vel, aliis supervenientibus causis, paululum commotior
sensus ei fuerit aliquantulum perturbatus, dissimulatione opus est, donec
interiori tumultu sedato, corripientem aure pacatiore sustineat. David rex, cum
praeventus concupiscentia homicidium adulterio copulasset, correpturus eum
propheta nathan, regiae deferens maiestati, non subito, nec mente turbata
tantae personae crimen impegit, sed congrua dissimulatione praemissa, prudenter
ipsius regis contra se ipsum sententiam extorsit. Galterus. Perplacet mihi ista
distinctio. Sed scire velim si amicus potentior fuerit, possit que ad honores
vel quaslibet dignitates, quos voluerit promovere, utrum debeat eos quos
diligit et a quibus diligitur, caeteris in tali promotione praeferre, et inter
ipsos quem amplius diligit eis quos minus diligit anteferre? Aelredus. Et in
hac parte quomodo colenda sit amicitia, operae pretium est indagare. Sunt enim
nonnulli qui se putent non amari, quia non possunt promoveri; se que contemni
causentur, si non curis et officiis implicentur. Unde non parvas discordias
inter eos, qui putabantur amici, ortas novimus; ita ut indignationem divortium
sequeretur, divortium maledicta. Itaque in dignitatibus vel officiis, maxime
ecclesiasticis, magna cautio adhibenda est; nec attendendum quid tu possis
praestare, sed quid ille cui praestas poterit sustinere. Plures quippe sunt
diligendi, qui tamen non sunt promovendi; et multos laudabiliter et dulciter
amplectimur, quos non sine gravi nostro peccato et illorum summo periculo,
curis et negotiis implicaremus. Quocirca
semper in his ratio sequenda est, non affectus; nec his imponendus est honos
vel onus istud quos habemus amicitiores, sed quos ad ea sustinenda credimus
aptiores. Ubi
tamen virtutis invenitur aequalitas, non multum improbo, si aliquantisper
affectus suas inserit partes. Nec quisquam se idcirco dicat contemptum, quia
non promotum; cum Dominus Iesus Petrum Iohanni in hac parte praetulerit, nec
ideo subtraxerit Iohanni affectum, quia Petro dederat principatum. Petro
commendavit Ecclesiam suam, Iohanni commisit dulcissimam matrem suam. Petro
dedit claves regni sui, Iohanni reservavit archana pectoris sui. Petrus ergo
sublimior, sed Iohannes securior. Petrus licet in potestate constitutus,
dicente Iesu: unus ex vobis tradet me, cum caeteris timet et trepidat, Iohannes
ex sinus sui participatione factus audacior, innuente Petro quisnam ille esset,
interrogat. Petrus ergo exponitur actioni, Iohannes reservatur affectui, quia:
sic, inquit, eum volo manere, donec veniam. Exemplum enim dedit nobis, ut et
nos ita faciamus.
|