Praestemus amico quidquid amoris est,
quidquid gratiae, quidquid dulcedinis, quidquid caritatis; futiles hos honores
et onera, illis quos praescripserit ratio imponamus; scientes quia numquam vere
diligit amicum, cui amicus ipse non sufficit, nisi haec vilia et contemptibilia
adiecerit. Cavendum autem magnopere est, ne tenerior affectus maiores
utilitates impediat; dum eos quorum ampliori caritate complectimur, ubi magna
spes fructus uberioris elucet, nec absentare volumus, nec onerare. Haec est
enim amicitia ordinata, ut ratio regat affectum, nec tam quid illorum suavitas,
quam quid multorum petat utilitas attendamus. Recordor nunc duorum amicorum
meorum, qui licet exempti praesentibus, mihi tamen vivunt, semper que vivent. Quorum
primum in initiis meae conversionis, quadam mihi morum similitudine et
studiorum parilitate comparaveram, cum adhuc essem adolescens; alterum ab ipso
fere pueritiae suae tempore a me electum, et multifarie multis que modis
probatum, cum iam aetas mihi variaret capillos, in summam amicitiam assumpsi. Et
illum quidem nullo adhuc curae pastoralis onere pressus, nulla rerum
temporalium sollicitudine distentus, claustralium deliciarum et spiritalium
dulcedinum, quibus tunc initiabar, socium consortem que delegeram; nihil
exigens, nihil praestans praeter affectum, et ipsius affectus suave quoddam
prout caritas dictabat indicium. Istum
iam iuvenem in meae sollicitudinis partem ascitum, in his sudoribus meis habui
coadiutorem. Inter utramque hanc amicitiam, memoria praeeunte discernens, video
priorem inniti magis affectui, alterum rationi; quamvis nec illi affectus defuerit,
nec illum ratio deseruerit. Denique prior in ipsis amicitiae nostrae principiis
ereptus mihi eligi potuit, sicut praescripsimus, non probari; alter a puero ad
mediam aetatem dimissus mihi, et a me dilectus, per omnes amicitiae gradus,
quousque talium potuit imperfectio, me cum ascendit. Et primum quidem virtutum
eius contemplatio illi meum inclinavit affectum; quem ego olim ab australibus
partibus in aquilonalem hanc solitudinem duxi; ego regularibus disciplinis
primus institui. Ex tunc ipse victor corporis, laboris etiam et inediae
patiens, plurimis exemplo fuit, admirationi multis, mihi gloriae et
delectationi. Onerosum nulli, sed omnibus gratum intuebar. Ingrediebatur et egrediebatur pergens ad imperium seniorum, humilis,
mansuetus, gravis moribus, sermone rarus, indignationis nescius, murmuris et
ranconis et detractionis ignarus; incedebat quasi surdus non audiens, et sicut
mutus non aperiens os suum. Ut iumentum factus est, sequens obedientiae frenum,
et iugum disciplinae regularis mente et corpore infatigabiliter portans.
Ingressus aliquando adhuc puer cellam infirmorum, correptus est a sancto patre
et praedecessore meo, quod tam cito puer se quieti inertiae que dedisset; sic
erubuit, ut mox egressus, tam ferventer corporalibus se subderet exercitiis, ut
multis annis nec cum gravi aegritudine urgeretur aliquid sibi de consueto
rigore laxaverit. Haec eum mihi invisceraverant miris modis, et ita in animum induxerant
meum, ut mihi eum de inferiori socium, de socio amicum, de amico amicissimum
facerem. Videns enim eum in quosdam canos virtutis et gratiae profecisse,
fratrum usus consilio, onus ei subprioratus imposui. Quod quidem invitus, sed
quia totum obedientiae sese devoverat, modeste suscepit. Egit tamen me cum
multis secreto, ut dimitteretur, praetendens aetatem, praetendens inscitiam,
praetendens amicitiam qua iam initiabamur; ne forte hac occasione vel minus
diligeret, vel diligeretur minus. Sed his
nihil proficiens, coepit libera voce quidquid timebat utrisque, quidquid sibi
in me minus placebat, humiliter et modeste proferre in medium; sperans, ut
postea confessus est, hac me praesumptione offensum, ad id posse quod petebat,
facilius inclinari. Sed haec eius mentis vocis que libertas, amicitiae nostrae cumulum addidit;
quia volebam eum amicum habere non minus. Cernens tunc ille me gratum habere
quod dixerat, humiliter respondisse ad singula, satis dedisse de omnibus, se
non modo nihil offensionis, sed insuper copiosiorem fructum percepisse; coepit
me et ipse arctius solito diligere, habenas laxare affectui, et meo se pectori
totum infundere. Ita et mihi eius libertas, et mea sibi probata patientia est. Ego
quoque vicem rependens amico, accepta occasione durius obiurgandum putavi, nec
quibusdam quasi conviciis parcens, eum libertati meae nec impatientem reperi,
nec ingratum. Coepi deinde consiliorum meorum ei revelare secreta, et fidelis
inventus est. Ita inter nos amor crevit, concaluit affectus, caritas
roborabatur, donec ad id ventum est, ut esset nobis cor unum et anima una, idem
velle et idem nolle, esset que hic amor timoris vacuus, offensionis nescius,
suspicione carens, adulationem exhorrens. Nihil inter nos simulatum, fucatum
nihil, nihil inhoneste blandum, nihil indecenter durum, circuitus nullus,
nullus angulus, sed omnia nuda et aperta; qui meum pectus quodammodo suum
putarem, et eius meum, ipse que similiter. Ita in amicitia recta linea
gradientibus, nullius correptio indignationem, nullius consensio culpam
pariebat. Unde se amicum in omnibus probans, meae paci, meae quantum poterat
prospiciebat quieti. Ipse se periculis obiiciebat, scandalis emergentibus
obviabat. Volebam ei aliquando aliquid de his temporalibus, quia iam
infirmabatur, praebere solatium; sed ille prohibebat cavendum dicens: ne amor
noster secundum hanc carnis consolationem metiretur; ne id magis carnali
affectui meo quam eius necessitati ascriberetur, et sic mea auctoritas
minueretur. Erat igitur quasi manus mea,
quasi oculus meus, baculus senectutis meae. Ipse spiritus mei reclinatorium,
dolorum meorum dulce solatium; cuius amoris sinus excipiebat laboribus
fatigatum, cuius consilium recreabat tristitia vel moerore demersum. Ipse
commotum pacificabat; ipse leniebat iratum. Quidquid minus laetum emergebat,
referebam ad eum; ut quod solus non poteram, iunctis humeris facilius
sustinerem. Quid ergo? Nonne quaedam beatitudinis portio fuit, sic amare et sic
amari; sic iuvare et sic iuvari; et sic ex fraternae caritatis dulcedine in
illum sublimiorem locum dilectionis divinae splendorem altius evolare; et in
scala caritatis nunc ad Christi ipsius amplexum conscendere, nunc ad amorem
proximi ibi suaviter repausaturum descendere? In hac igitur amicitia nostra
quam exempli gratia inservimus, si quid cernitis imitandum, ad vestrum id
retorquete profectum. Sed ut tandem collationem hanc nostram, vel sole ruente
claudamus, ab amore profectam amicitiam non dubitatis. Qui vero semetipsum non
amat, alium amare qui potest, cum ex similitudine amoris quo ipse sibi carus
est, amorem proximi debeat ordinare? Se autem non diligit, qui turpe aliquid et
inhonestum, vel a se exigit, vel sibi impertit. Primum igitur est ut semetipsum quisque castificet, nihil sibimet
indulgens, quod indecens sit; nihil sibi subtrahens, quod utile sit. Sic vero
se ipsum diligens, diligat et proximum, eamdem regulam sequens. Sed quia hic
amor multos colligit, ex ipsis eligat quos ad amicitiae secreta lege familiari
admittat, in quem suum copiose infundat affectum; denudans pectus suum usque ad
inspectionem viscerum et medullarum, cogitationum et intentionum cordis. Eligatur
autem non secundum affectionis lasciviam, sed secundum rationis perspicaciam;
similitudine morum et contemplatione virtutum. Deinde sic se impendat amico, ut
levitas omnis absit, iucunditas assit; nec ordinata desint benevolentiae et
caritatis officia vel obsequia. Iam exinde probetur fides eius, probetur
honestas, probetur patientia. Accedat paulatim consiliorum communio, assiduitas
parilium studiorum, et quaedam conformatio vultuum. Sic enim conformari sibi
debent amici, ut statim cum alter alterum viderit, etiam similitudo vultus
unius in alterum transfundatur; sive fuerit deiectus tristitia, sive
iucunditate serenus. Ita electus atque probatus, cum certum tibi fuerit, quod
nihil velit, quod dedeceat, vel petere ab amico, vel praestare rogatus; constiterit
que tibi amicitiam eum virtutem putare, non quaestum; adulationem fugere,
detestari assentationem; inventus que fuerit liber cum discretione, patiens in
correptione, firmus et stabilis in dilectione; tunc illa spiritalis sentitur
dulcedo, quam bonum scilicet et quam iucundum, habitare fratres in unum. Quam utile tunc dolere
pro invicem, laborare pro invicem, onera sua portare invicem, cum unusquisque
pro altero semetipsum neglegere dulce habet; alterius voluntatem suae
praeferre, illius necessitati magis quam suae ipsius occurrere; adversis semet
opponere et exponere. Interea quam dulce habent conferre invicem, sua studia
mutuo patefacere, simul examinare omnia, et de omnibus in unam convenire
sententiam. Accedit et pro invicem oratio, quae in amici memoria tanto
efficacius, quanto affectuosius ad Deum emittitur, profluentibus lacrimis, quas
vel timor excutit, vel affectus elicit, vel dolor educit. Ita pro amico orans
Christum, et pro amico volens exaudiri a Christo, ipsum diligenter et
desideranter intendit; cum subito et insensibiliter aliquando affectus in
affectum transiens, et quasi e vicino ipsius Christi dulcedinem tangens,
incipit gustare quam dulcis est, et sentire quam suavis est. Ita a sancto illo
amore quo amplectitur amicum, ad illum conscendens, quo amplectitur Christum;
spiritalem amicitiae fructum pleno laetus ore carpebit; plenitudinem omnium
expectans in futurum; quando timore sublato quo nunc pro invicem metuimus, et
solliciti sumus, omni adversitate depulsa, quam oportet nunc ut pro invicem
sustineamus, mortis insuper aculeo cum ipsa morte destructo, cuius nunc
punctionibus plerumque fatigati, necesse est ut pro invicem doleamus,
securitate concepta, de summi illius boni aeternitate gaudebimus; cum haec
amicitia ad quam hic paucos admittimus, transfundetur in omnes, et ab omnibus
refundetur in Deum, cum Deus fuerit omnia in omnibus.
|