Excellentissime
regine ac regali dignitate pollenti, Deo dilecte omnibus que sanctis amabili,
monachorum matri et sanctarum virginum duci, domine regine Gerberge, frater
Adso, suorum omnium servorum ultimus, gloriam et pacem sempiternam. Ex quo,
domina mater, misericordie vestre gratiam promerui, semper vobis in omnibus
fidelis fui, tanquam proprius servus. Unde, quamvis indigne sint apud Dominum
preces orationis mee, tamen pro vobis et pro seniore vestro, domino rege,
necnon et pro filiorum vestrorum incolumitate Dei nostri misericordiam exoro,
ut vobis et culmen imperii in hac vita dignetur conservare et vos faciat in
celis post hanc vitam se cum feliciter regnare. Quoniam si Dominus vobis
prosperitatem dederit et filiis vitam longiorem, scimus indubitanter et
credimus ecclesiam Dei exaltandam et nostre religionis ordinem magis ac magis
multiplicandum. Hoc ego, fidelis vester, opto et valde desidero, qui, si
potuissem vobis totum regnum adquirere, libentissime fecissem. Sed, quia illud
facere non valeo, pro salute vestra filiorum que vestrorum Dominum exorabo, ut
gratia Eius in operibus vestris semper vos preveniat et gloria Illius pie et
misericorditer subsequatur, ut, divinis intenta mandatis, possitis adimplere
bona, que desideratis, unde corona vobis detur regni celestis. Igitur quia pium
studium habetis scripturas audire et frequenter loqui de nostro Redemptore, sive
etiam scire de Antichristi impietate et persecutione, necnon et potestate eius
et generatione, sicut mihi, servo nostro, dignata estis precipere, volui aliqua
vobis scribere et de Antichristo ex parte certam reddere, quamvis non
indigeatis a me hoc audire, quia apud vos habetis prudentissimum pastorem,
dominum Roriconem, clarissimum speculum totius sapientie atque eloquentie ac valde
necessarium nostra etate. Ergo, de Antichristo scire volentes, primo notabitis,
quare sic vocatus sit. Ideo scilicet, quia Christo in cunctis contrarius erit
et Christo contraria faciet. Christus venit
humilis, ille venturus est superbus. Christus venit humiles erigere, peccatores
iustificare, ille e contra humiles eiciet, peccatores magnificabit, impios
exaltabit semper que vicia, que sunt contraria virtutibus, docebit, legem evangelicam
dissipabit, demonum culturam in mundo revocabit, gloriam propriam queret et
omnipotentem Deum se nominabit. Hic itaque Antichristus multos habet sue
malignitatis ministros, ex quibus iam multi in mundo precesserunt, qualis fuit
Antiochus, Nero, Domicianus. Nunc quoque, nostro tempore, Antichristos multos novimus
esse. Quicumque enim, sive laicus, sive canonicus, sive etiam monachus, contra
iusticiam vivit et ordinis sui regulam impugnat et quod bonum est blasphemat,
Antichristus est, minister satane est. Sed iam de exordio Antichristi videamus.
Non autem quod dico ex proprio sensu excogito vel fingo, [at] in libris
diligenter relegendo hec omnia scripta invenio. Sicut ergo auctores nostri
dicunt, Antichristus ex populo Iudeorum nascetur, de tribu scilicet Dan,
secundum prophetiam dicentem: "Fiat Dan coluber in via, cerastes in
semita". Sicut enim serpens in via sedebit et in semita erit, ut eos, qui
per semitas iusticiae ambulant, feriat et veneno sue malicie occidat. Nascetur
autem ex patris et matris copulatione, sicut et alii homines, non, ut quidam
dicunt, de sola virgine. Sed tamen totus in peccato concipietur, in peccato
generabitur et in peccato nascetur. In ipso vero conceptionis sue initio
diabolus simul introibit in uterum matris eius et ex virtute diaboli confovebitur
et contutabitur in ventre matris et virtus diaboli semper cum illo erit. Et
sicut in matrem Domini nostri Iesu Christi Spiritus sanctus venit et eam sua virtute
obumbravit et divinitate replevit, ut de Spiritu sancto conciperet et quod
nasceretur divinum esset ac sanctum, ita quoque diabolus in matrem Antichristi
descendet et totam eam replebit, totam circumdabit, totam tenebit, totam
interius et exterius possidebit, ut, diabolo cooperante, per hominem concipiet
et quod natum fuerit totum sit iniquum, totum malum, totum perditum. Unde et
ille homo filius perditionis appellatur, quia in quantum poterit genus humanum
perdet et ipse in novissimo perdetur. Ecce audistis, qualiter nascatur. Audite
etiam locum, ubi nasci debeat. Nam, sicut Dominus ac Redemptor noster Bethleem
sibi previdit, ut ibi pro nobis humanitatem assumere et nasci dignaretur, sic
diabolus illi homini perdito, qui Antichristus dicitur, locum novit aptum, unde
radix omnium malorum oriri debeat, scilicet civitatem Babilonie. In hac enim civitate,
que quondam fuit inclita et gloriosa urbs gentilium et caput regni Persarum,
Antichristus nascetur. Et in civitatibus Bethsaida et Corozaim nutriri et conservari
dicitur, quibus civitatibus Dominus in evangelio improperat, dicens: Ve tibi,
Bethsaida, ve tibi, Corozaim. Habebit autem Antichristus magos, maleficos, divinos
et incantatores, qui eum, diabolo inspirante, nutrient et docebunt in omni
iniquitate, falsitate et nefaria arte et maligni spiritus erunt duces eius,
socii semper et comites indivisi. Deinde Hierosolimam veniens, omnes
christianos, quos ad se convertere non poterit, per varia tormenta iugulabit et
suam sedem in templo sancto parabit.
|