Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Adso Dervensis
De ortu et tempore Antichristi

IntraText CT - Text

  • -3-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-3-

 

Quos vero non poterit muneribus corrumpere, superabit terrore. Quos autem terrore non poterit, signis et miraculis seducere temptabit. Quos nec signis poterit, in conspectu omnium miserabili morte cruciatos crudeliter necabit. Tunc erit talis tribulatio, qualis non fuit super terram ex tempore, quo gentes esse ceperunt usque ad tempus illud. Tunc qui in agro sunt, fugient ad montes et qui supra tectum, non descendet in domum suam, ut tollat aliquid de ea. Tunc omnis fidelis christianus, qui inventus fuerit, aut Deum negabit, aut, sive per ferrum, sive per ignem fornacis, sive per serpentes, sive per bestias, sive per aliud quodlibet genus tormenti, interibit, si in fide permanserit. Haec autem tam terribilis et timenda tribulatio tribus annis manebit in toto mundo et dimidio. Tunc breviabuntur dies propter electos. Nisi enim Dominus abbreviasset dies, non fuisset salva omnis caro. Tempus siquidem, quando idem Antichristus veniat, vel quando dies iudicii apparere incipiat, Paulus apostolus, in epistola ad Thessalonicenses: Rogamus vos per adventum Domini nostri Iesu Christi, manifestat, eo loco, ubi ait: Quoniam, nisi venerit discessio primum et revelatus fuerit homo peccati et filius perditionis. Scimus enim quoniam post regnum Grecorum, sive etiam post regnum Persarum, ex quibus unumquodque suo tempore magna gloria viguit et maxima potentia floruit, ad ultimum quoque, post cetera regna, regnum Romanorum cepit, quod fortissimum omnium superiorum regnorum fuit et omnia regna terrarum sub dominacione sua habuit, omnes que populorum nationes Romanis subiacebant et serviebant eius sub tributo. Inde ergo dicit Paulus apostolus, Antichristum non antea in mundum esse venturum, nisi venerit discessio primum, id est, nisi prius discesserint omnia regna a Romano imperio, que pridem subdita erant. Hoc autem tempus nondum venit, quia, licet videamus Romanum imperium ex maxima parte destructum, tamen, quandiu reges Francorum duraverint, qui Romanum imperium tenere debent, Romani regni dignitas ex toto non peribit, quia in regibus suis stabit. Quidam vero doctores nostri dicunt, quod unus ex regibus Francorum Romanum imperium ex integro tenebit, qui in novissimo tempore erit et ipse erit maximus et omnium regum ultimus. Qui, postquam regnum suum feliciter gubernaverit, ad ultimum Hierosolimam veniet et in monte Oliveti sceptrum et coronam suam deponet. Hic erit finis et consummatio Romanorum christianorum que imperii. Statim que, secundum predictam Pauli apostoli sententiam, Antichristum dicunt affuturum. Et tunc revelabitur quidem homo peccati, Antichristus videlicet, qui, licet homo sit, fons tamen erit omnium peccatorum et filius perditionis, id est, filius diaboli, non per naturam, sed per imitationem, quia per omnia adimplebit diaboli voluntatem, quia plenitudo diabolice potestatis et totius mali ingenii corporaliter habitabit in illo, in quo erunt omnes thesauri malicie et iniquitatis absconditi. Qui adversatur, id est, contrarius est Christo omnibus que membris eius, et extollitur, id est, in superbiam erigitur, supra omne quod dicitur Deus, id est, supra omnes deos gentium, Herculem videlicet, Apollinem, Iovem, Mercurium, quos pagani deos esse estimant. Supra omnes istos deos extolletur Antichristus, quia maiorem et fortiorem se his omnibus faciet, et non solum supra hos, sed etiam supra omne quod colitur, id est, supra sanctam Trinitatem, que solummodo colenda et adoranda est ab omni creatura. Ita se extollet, ut in templo Dei sedeat, ostendens se tamquam sit Deus. Nam, sicut supra diximus, in civitate Babilonie natus, Hierosolimam veniens, circumcidet se, dicens Iudeis: Ego sum Christus vobis repromissus, qui ad salutem vestram veni, ut vos, qui dispersi estis, congregem et defendam. Tunc confluent ad eum omnes Iudei, estimantes Deum suscipere, sed suscipient diabolum. Sive etiam in templo Dei sedebit Antichristus, id est, in sancta ecclesia, omnes christianos faciens martyres et elevabitur et magnificabitur, quia in ipso erit caput omnium malorum diabolus, qui est rex super omnes filios superbie. Sed ne subito et improvise Antichristus veniat et totum humanum genus suo errore decipiat et perdat, ante eius exordium duo magni prophete mittentur in mundum, Enoch scilicet et Helias, qui contra impetum Antichristi fideles Dei divinis armis premunient et instruent eos et confortabunt et preparabunt electos ad bellum, docentes et predicantes tribus annis et dimidio. Filios autem Israel, quicumque eo tempore fuerint inventi, hi duo maximi prophete et doctores ad fidei gratiam convertent et a pressura tanti turbinis in parte electorum insuperabilem reddent. Tunc implebitur, quod Scriptura dicit: Si fuerit numerus filiorum Israel sicut arena maris, reliquie salve fient. Postquam ergo per tres annos et dimidium predicationem suam compleverint, mox incipiet excandescere Antichristi persecutio et contra eos primum Antichristus sua arma corripiet eos que interficiet, sicut in Apocalypsi dicitur: Et cum finierint, inquit, testimonium suum, bestia, que ascendet de abysso, faciet adversus eos bellum et vincet eos et occidet illos. Postquam ergo isti duo interfecti fuerint, inde ceteros fideles persequens, aut martyres gloriosos faciet, aut apostatas reddet. Et quicumque in eum crediderint, signum caracteris eius in fronte accipient.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License