Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Adso Dervensis
De ortu et tempore Antichristi

IntraText CT - Text

  • -4-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-4-

 

Sed quia de principio eius diximus, quem finem habeat dicamus. Hic itaque Antichristus diaboli filius et totius malicie artifex pessimus, cum per tres annos et dimidium, sicut predictum est, magna persecutione totum mundum vexabit et omnem populum Dei variis poenis cruciabit. Postquam Heliam et Enoch interfecerit et ceteros in fide permanentes martyrio coronaverit, ad ultimum veniet iudicium Dei super eum, sicut beatus Paulus scribit, dicens: Quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui. Sive Dominus Iesus interfecerit illum potentia virtutis sue, sive archangelus Michael interfecerit illum, per virtutem Domini nostri Iesu Christi occidetur, non per virtutem cuiuslibet angeli vel archangeli. Tradunt autem doctores, quod in monte Oliveti Antichristus occidetur in papilione et in solio suo, in illo loco, contra quem ascendit Dominus ad celum. Debetis autem scire, quia, postquam fuerit Antichristus occisus, non statim veniet dies iudicii, nec statim veniet Dominus ad iudicium, sed, sicut ex libro Danielis intelligimus, quadraginta dies Dominus concedet electis, ut agant poenitentiam, propterea quia seducti sunt ab Antichristo. Postea vero quam hanc poenitentiam expleverint, quantum temporis spatium fiat, quousque Dominus ad iudicium veniat, nullus est qui sciat, sed in dispositione Dei manet, qui ea hora seculum iudicabit, qua ante secula iudicandum esse prefixit.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License