VERSIBUS istud opus, cuius
fuit auctor ESOPUS,
BALDO, quod exegit rudis eius musa, coegit.
Artis adhuc prisce quod fictum tempore disce,
Simplicitate stili, novitatis origine vili;
Et licet arte foris nullius id esse decoris
Ante videretur nec ob hoc placuisse putetur,
Ut tamen agnovit, quid agendum mystice promit
Interiusque geri documenta simillima veri,
Traxit ab enormi sub forma carminis horni,
Plus blandimenti quia dant nova carmina menti;
Quod licet esset ei grave pondus materiei,
Qui pedibus senis strictisque cucurrit habenis
Per tam dumosi nemoris loca tamque fragosi,
Vis imitandi, rei iocus insitus et speciei
Exhibuere tamen scribendi grande levamen,
Hac ut morosa prodesset et arte iocosa.
Carminibus quisquis tangi dignaberis istis,
Ne pociora petas quam que prior edidit aetas:
Si qua tamen digne sumenda putaveris inde,
Non fugiant mentem scriptorem propter inertem!
In quibus accures, quod inest ut rite figures,
Cantus et in partes, quibus hoc bene congruit, aptes:
Nec sermone rudi, nec vilis ymagine ludi
Quominus utaris his versibus, ammonearis,
Si quid in his cernis, quod opus sit habere modernis.
|