|
CLAM dum latro pedem cuiusdam
ferret in edem,
Surgit, ut exploret, quid fur temptare laboret,
Ne quid in hac dampni pateretur fraude tyranni;
Quem cito punisset, si forte quid inde tulisset.
Haec exploranti, furi quoque multa minanti,
Mole gravis sompni ceperunt menbra resolvi;
Hocque soporato, compos redit in sua latro,
Arte sua demptis, quaecumque fuere iacentis.
Mane vir hic facto surgens, iam limine fracto,
Flebilis et mestus dat inanes undique questus,
Hisque dolet tegnis male sic sua perdita segnis.
Legeris hec quisquis, verbis monearis in istis,
Ut vigili cura caveas, que sunt nocitura,
Ne pateat predae locus usquam mentis in aede,
Semper et insistas, ut ei vigilando resistas;
Perque probos mores nocturnos pelle timores.
Cuius enim cordis fuerit domus inscia sordis
Integer et vitae qui se reget et sua rite,
Nec mala cuiusquam meditando peregerit usquam,
Non ope loricae nec egebit acumine sicae
More nec hostili cuiusque iuvamine pili:
Solo virtutum quem constat robore tutum.
|