|
STARET in arbusto dum simia
more vetusto,
Arte videt serrae pro consuetudine terrae
Grande procul scindi robur super ardua Pindi:
Protinus affectat, dum tale quid invida spectat;
Cominus accessit, mox sector ut inde recessit,
Incubuitque super temptatque, quod hic quoque nuper,
Dumque sedendo secat lignum, quod forte patebat,
Testiculos rima concluserat eius in ima.
Quod cum nesciret, sectorque repente veniret,
Surgere conatur; sed rimula clausa moratur.
Huius namque modi specie se nescia prodi,
Sic inopinato perimi nec credula fato,
Proiciens extra cuneum, femur angit et exta,
Liquerat inmissum quem truncum sector in ipsum.
Cuius opus stultum rediens ne linquat inultum,
Verbere cum verbis super hanc his instat acerbis:
«Dic, age: qua causa sic sunt tua viscera clausa?
Non est naturae, tibi sint ut talia curae».
Tristis ad hec infit: «Mea me demencia strinxit,
Tale per inventum dum facta relinquo parentum».
Providus accuret sibi lector, ut ista figuret
Officiumque sequi naturae, iuris et aequi;
Sitque dehinc cure patrum sibi vivere iure,
Ne cupidus sector, hominumque sub infima vector,
Intra scissuras solitas nos claudere curans,
Callidus illudat, sub Tartara nosque retrudat
Suppliciis dignis astrictos vindicis ignis,
Quo male gestorum nos sero denique morum
Penitet, et frustra, digressos lege vetusta.
|