|
GRATOS esse parum coram se
rege ferarum
Sunt duo conquesti nimis ursi, mutuo mesti.
Cui sint ut cari, ceperunt talia fari,
Maior, ut est moris, factus suadela minoris:
«Cur non eniti volumus famulamine miti,
Simus ut huic grati, iubet ad quaecumque, parati?»
Quem minor hortatur, ne quid sibi tale loquatur:
«Propria sectemur magis huic quam sic famulemur».
Maior, ut ignavus, nequiquam talia suasus
Instat, ut e cunctis, fuerant tunc que sibi, iunctis
Equalis, librae sub pondere, pars sit utrique.
Qua minor accepta, letus redit in sua septa,
Integra servando sua semper et amplificando.
Maior, collegis ut par sit ad omnia regis,
Quicquid habet census, dat eis sicut intimus eius,
Plus aliis factus sibi consiliarius aptus.
Ob quam rem miram gregis istius unus, in iram
Actus, torquetur, quod sic novus ursus ametur;
Quem nimis astutum perhibent sic esse locutum:
«Proximus est, o rex, homini magis austure sorex;
Hunc tamen inventum studet ocius esse peremptum.
Accipitrem blando moderamine nutrit ovando
Atque manu missum revocat cito nutibus ipsum».
Ceperat interea bos hac mugire platea.
Qua
novitate soni prius hac regione leoni
Prorsus inaudita, pelli timet arce potita.
Ne formidandum sit ob hec sibi vel dubitandum,
Admonet ursus herum tali sub ymagine rerum:
«Vis metuenda parum, vox est ubi tanta minarum.
Arbore suspensus uter
olim, flamine tensus,
Ut terreret aves, crepitus iactabat inanes.
Hic quoque fit terror vulpi, dum nescit, et error;
Quem pede dum tangit sollers et dentibus angit,
Intus inanescit, vis illa tumoris ut exit».
Cui non credenti regnoque sibique timenti,
Urso dante fidem, bos supplex ducitur idem.
Cui tam sincere studuit per cuncta placere,
Ne comes huic rursus foret iste miserrimus ursus,
Quodque fuit peius, complexibus excidit eius.
Victus ad extremum per tanta pericula rerum,
Se doluit frustra liquisse domestica lustra,
Denique certatim satagit sua commoda statim,
Ad modicum factus par fratris et ipsius actus.
Ut fore discatis contenti iure paratis,
Haec vos ursorum doceant figmenta duorum,
Ne, quae sunt extra, faciant vos linquere vestra.
|