Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Baldo
Novus Aesopus

IntraText CT - Text

  • X. De columba, mure, corvo, testudine et capreolo
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

X. De columba, mure, corvo, testudine et capreolo

 

SUMMA columbarum, licet in grege dux sit earum,
Rite per antiquum murem sibi faecit amicum.
Que velut incaute legerent dum semina caute,
Arte solo iactis cohibentur retibus artis;
Cumque laborarent, ut se simul inde levarent,
Antra petunt muris quodam sub cespite ruris.
Quas ibi mus volui miserans, parat inde resolvi,
Cassibus abrosis solito sibi more dolosis.
Qua specie facti corvus testudoque capti,
In supradicti sunt federe soricis icti.
His simul unitis, datur huic id solvere litis:
Censeat ut gnarus, quid largo distet avarus,
Inter eos ortum, quod adhuc contingere portum
Non poterat tutum, fuerat nec ante solutum.
Hec raesponsa catus mus reddidit ille rogatus:
«Horrea cuiusdam cum muribus ipse quibusdam
Ingrediens quondam, vas plenum semine quoddam
Cum sociis scandi, nec erat locus hic penetrandi;
Pars igitur nostrum solito magis undique rostrum
Inprimit et mandit multoque foramine pandit.
Vas quoniam largi fuerat sine tegmine spargi,
Non fuit his menti, sed ali de vase fluenti.
Sic manet intactum prius in nichilumque redactum».
Quorum capreolus, fugiendo per avia solus,
Foedus init, subitusque sinit, mox rete subivit;
Cumque moras vinctus pateretur longius intus,
Poenitet afflictum sic foedus id esse relictum.
Mus tamen ille vetus, sociis succurrere suetus,
Hunc venatoris statuit dissolvere loris.
Qui, dum perverse raptus foret ante super se
Dumque superbiret, quod cunctis forcior iret,
Iam facile captus, tam pene repente subactus,
Omne suum sane didicit fore robur inane.
Hoc tibi commentum, lector, sit ut in monimentum:
Sic adeo noli tibimet confidere soli,
Cuilibet ipse pari contempseris ut sociari,
Sed nec amicorum cuiquam tamen inferiorum;
Nam quod neglectum solet et procul esse reiectum,
Summam sepe satis vim continet utilitatis.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License