Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Baldo
Novus Aesopus

IntraText CT - Text

  • XII. De simia et testudinibus
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XII. De simia et testudinibus

 

SEDE sui regni iam simia corpore segni
Pulsa vagabatur, querens ubi pauper alatur.
Tandem, lustratis regionibus undique latis,
Alta petit ficus, qua victus habetur amicus.
Qua vicina mari cupiens testudo cibari,
Quod cecidisset humi, sibimet studet anxia sumi.
Sic sub amore pari statuunt hac sede morari,
Unanimes factae, dapis huius gaudia nactae.
Quam traxisse moras longae regionis ad horas
Eius amica dolens, comitemque relinquere nolens,
Mittit collegam, sibi quae se nunciet egram,
Nec fore cuiusquam sibi spem medicaminis usquam,
Idque referre monet, si cor sibi simia donet,
Arte salutari sic se cito posse iuvari.
Facta dehinc tristis conchis terroribus istis,
Sedulitate precum rogat hanc deducere secum.
Quam sic hortatur, hac fraudis et arte precatur:
«O mi fida comes dulcisque per omnia fomes,
Munere cuius ego iam longo tempore dego,
Actenus his largis quas ficubus arbore spargis,
Atque tuis micis tecum refovebar amicis!
Haec iam sicca negat fructus, quos ferre solebat,
Nullaque spes vitae regione sub hac fit utrique.
Ad loca nostra veni, victus ubi dantur ameni.
Si venies ergo, nostro gestabere tergo,
Tutaque prorsus eris, dum sic suspensa veheris».
Credula promissis supra mare fertur ab ipsis;
Cui procul a ripa loquitur testudo perita:
«Uxor, amica, vetus multis iacet egra diebus;
Cuius erit pesti cor, ut asserit, utile vestri:
Quod si mittatur, languor procul inde fugatur».
Huic tantae fraudi quid provida dixerit, audi:
«Non erat id mecum, dum sic eo per mare tecum;
Alta super fici quod nuper ut inscia liqui;
Tucius huc aeque si me revehatis utraeque,
Vos sequar absque mora, repetet cor ut interiora».
Sic redit illa dolis, remanentibus his ibi solis.
Quae percontantes, cur non comitetur amantes,
Ceu condixerunt, delusas se doluerunt.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License