Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Baldo
Novus Aesopus

IntraText CT - Text

  • XIV. De vulpe et leone
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XIV. De vulpe et leone

 

MONS erat ad pastus animalibus uber et aptus;
Sed dominantis heri datur hunc vis tanta tueri,
Prosit ut omnino generi nichil inde ferino.
His obstante bonis dicione metuque leonis,
Quo terrore ferae metuentes prorsus egere
Perpetuoque pati victus sibi dampna negati,
Quaque die dandam statuunt sibi mutuo quandam
Tocius esse gregis pro tanti numine regis.
Forte die quadam vulpes ait: «En ego vadam;
Idque licet nolim, quoniam sors obtulit olim,
Protinus inpendam me morsibus eius edendam».
Que dum sic iret, quo pacto fallere quiret,
Hunc meditatur herum solita vertigine rerum,
Huicque propinquando fert talia famine blando:
«Huc ego mittebar, veluti pro sorte videbar
Iussa, ferens mecum censum, dare quem fuit aequum,
Scilicet agnellum pinguem satis atque tenellum;
Quem leo, predo ferox, rapuit michi, maximus heros,
Meque renitentem, sibi nec parere volentem
Non sine tormento laniavit dente cruento;
Sed vulpina caro gustu quia fetet amaro,
Hanc post vindictam me deserit utpote victam».
Quod ratus ulcisci leo dedecus, haec ait ipsi:
«Dic, rogo, si nosti, locus est ubi cercior hosti».
«Ecce lacuna vetus», vulpes ait, «est ubi suetus,
Hunc ubi predonem poteris punire leonem».
Cumque propinquaret lacui, quo dicta probaret,
Hunc putat introrsum, sua dum nat ymago deorsum.
Inde nec impune petit impiger ima lacunae,
Sed racione perit, dum rem sub ymagine querit.
Sic evaserunt animalia, quod timuerunt,
Vulpis et hoc sensu sunt omnia libera censu.
Ad dominantis honus ad danda tributaque pronus
Amodo quisquis eris, quid agas, hac arte doceris;
Nam si quid molis pateris, quod pendere nolis,
Caucius est astu quam te defendere fastu.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License