|
CESARIS in lecto, niveo
velamine tecto,
Sexquipedem letum perhibent requiescere suetum,
Sanguine cuius ali quem mos erat absque sodali.
Qui tantum vivum metuens contingere divum,
Menbra iacentis heri lingebat acumine leni.
Gaudia tanta pulex fore maxima commoda ducens,
Postulat, temporum socius sit ut ipse bonorum.
«Condicione
pari potes», hec ait, «ipse morari»
Qua sibi lege data, fruitur stacione rogata.
Intrat nocte thorum
posthac rex nescius horum;
Lenis ut inprimis venis sopor influit imis,
Inde pulex mordax, magis irrequietus et audax,
Corpus obit rostro, tectum regale sub ostro,
Tamque frequens sevit, dum somnum prorsus ademit.
Expulit a tergo rex pallia protinus ergo;
His procul excussis, astantibus ilico iussis,
Retro dedit saltum novus incola, lapsus in altum;
Est tamen inventus pedo, pro consorte peremptus.
Sic tandem letus rex et pro velle quietus
Somnum rursus init, procul hinc ferus hostis ut ivit.
Discat ad hoc mitis cupidum contempnere litis,
Aequus et est, si quis caveat, sicut hospes iniquis,
Ne simul utcumque perimi contingat utrumque
Suppliciis dignis pro factis forte malignis.
|