|
QUA disiungatur vel qua
racione iungatur
Fedus amicorum, rex quendam phylosophorum
Consulit, ut gnarum rerum specialiter harum.
Pectore prudenti cui rettulit ista petenti:
Sunt contra morem, simulant qui pacis amorem,
Rebus cepta malis cum sit dilectio talis.
Mus colitur gatto, sed ad hoc, ut tempore capto
Hac specie pacis sit preda cibusque rapacis.
Cuius dum fauces artaret callidus auceps
Insitus et reti foret in discrimine leti,
Accedens iuxta, mus temptat solvere frustra;
Nam mustela retro stat buboque lumine tetro,
Quos constat vere mures ex more timere.
Gattus, ut antiquos muris videt hos inimicos
Eius ad interitum iuxta concurrere ritum,
Supplex implorat, veniens ut recia rodat:
Si foret exclusus, fieret sibi maximus usus.
Famine quem blando permulcet talia fando:
«Que nocitura times, ut, amice, pericula vites?
Ore meo ducam te leniter, utpote ludam,
Nec paciare mali quicquam gestamine tali.
Id nam spectantes, raptores te prope stantes,
Ut iam desperent, dum sic portabere, cedent».
Quod mus dum credit, laqueos ex more peredit,
Liber et exivit mox gattus, ut ante petivit,
Impaciensque more murem complectitur ore.
Qui cum clamaret, graviter quia se cruciaret,
Respondit gattus, id agat quod amore coactus
Iuxta promissum; se ledere denegat ipsum,
Excusans tali sese racione sodali:
«Quid me causaris? de dentibus ipse queraris,
A quibus artari te constat et excruciari.
Numquid habent dentes aures oculosque patentes?
Aure trahant questus, quos iactas pectore mestus.
Dentibus ecce feris iam protinus excrucieris
Inque meum ventrem duceris, dente carentem!»
Talia dicendo, miserum suffocat edendo.
Arte doli tanti perit hic confisus amanti.
Spernite, lectores, tales simulantis amores,
Pollicitis oris, quamvis videantur amoris,
Nec confidatis, ne forte per hoc pereatis.
Verba quidem mellis sunt plena, sed intima fellis,
In quibus est nusquam fidei spes certa quibusquam;
His qui confidit, mus dictus ut ante, peribit.
|