|
UT
cesset queri, melius quid ubique videri
Viventum possit, peiusque quid omnibus obsit,
Fabula philosophi liquido manifestat Esopi.
In qua monstratur, homo
sepe quod inveniatur
Deterior brutis, proprie magis atque salutis
Inmemor, auctoris curaeque fuisse minoris;
Idque docet verum ficta sub ymagine rerum.
Per nemorum sentes draco, simia, vir fugientes,
Ictu fortunae cecidere sub ima lacunae.
Quos ubi venator, loca tunc secus ipsa viator,
Forte sub inmundo stratos videt esse profundo,
Tantae molis onus sursum levat ilico pronus,
Incolumes extra deducens remige dextra.
Protinus emersi, sunt in sua quique reversi.
Ut nemus intret idem, posthac contingit eidem
Cum canibus rursum procul indagantibus ursum.
Cui spe venanti, famis anxietate vaganti,
Mel tulit inventum, quod dulce sit huic alimentum,
Pro benefactorum vice simia preteritorum;
Duxit et ore draco gemmis auroque meraco
Ornatum sertum, sibi regis in arce repertum.
Quod vir ut hic dignus sumpsit memorabile pignus,
Indicat huic fabro, puteo quem traxit ab atro,
Namque ferebatur, catus inde quod hic habebatur.
Cuius amore pari se
postulat arte levari.
Nam, quoniam prisci facti putat hunc reminisci
Et meminit, quantae fidei sibi per nemus ante
In sua vota fere, quas iuverat, ultro fuere,
Auxiliatorem sibi credidit hunc meliorem;
Cui memorabat, uti fuit eius presto saluti.
Quo faber inspecto regisque
per atria vecto,
Asserit obnixe, diadema quod abstulit ipse.
Cuius rex verbis, furiis accensus, acerbis
Iussit, ut est moris, furem concidere loris;
Cumque diu cesus sic esset et undique lesus,
Se petit audiri post facti verbera diri.
Narrat et exsanguis, sibi qualiter id tulit anguis,
Tocius atque rei seriem nomenque diei,
Quem stupet inmiti sibi tam nunc mente reniti,
Et dolet infecti furti se crimine plecti.
Cuius onus colli dissolvunt hac precae molli.
Quem rex, ceu norat meruisse, decenter honorat,
Aurificem dandum precepit et ad cruciandum,
Ut falsi testis det penas pro male gestis.
Quisquis enim fodit foveam, quem subdolus odit,
Atque repentinam parat huic inferre ruinam,
Iuxta psalmistam foveam prius incidit istam,
Per quam punitum constat scelus ante cupitum.
|