|
Agmina vervecum communi
foedere secum
Viribus obniti statuerunt hostis iniqui,
Clam vel forte palam si tantam lederet alam.
Cuius mane gregis geminos ad prandia regis
Ac totidem caenae cocus aufert vi sine paenae;
Deque prius mille gregis huius id egerat ille.
Cumque requisissent, se foederis ut meminissent,
Presidioque pari socios par esse iuvari,
His respondetur, quod eis nichil inde nocetur,
Esse per hunc ritum nec eorum quemque petitum.
Taliter obliti sibi hosti velle reniti,
Speque sub hac tuti, male consuluere saluti;
Regis enim mensae solito dedit hos cocus ense
Binos vel trinos nulloque nocente quaternos.
Ad minimam partem talem venere per artem,
Quique remanserunt, agerent quid, ab his didicerunt;
Namque prius pactum recolentes tam male fractum,
Condicione pari cuiquam timuere iugari,
Tuta fides veri cum nusquam possit haberi,
In iam promissis etiam iurantibus ipsis,
Atque supradicti tamen hii periere relicti,
Nam quia cesserunt a foedere, quod pepigerunt,
Nec sociae morti cogerunt pectore forti.
Vindicis ista pati meruerunt premia fati,
Iure figurantes, deceat quod semet amantes
Quamlibet ad sortem mentem componere fortem.
|