|
FERTUR ovile macer canis, olim
viribus acer,
Quoddam tutari iussu senioris avari.
Qui plus latrando quam morsu vulnera dando,
Omne, quod obstabat gregibus, procul inde fugabat.
Sed quia, seu dixi, macies gravis inminet ipsi,
Hostis in adventus occurrere sic macilentus
Mente nequit prompta, nec quemquam laedere contra.
De grege sic multi periere frequenter inulti.
Mox ut id ignaro domino patet eius avaro,
Plus dedit huic victus, sit ut acrior hostis in ictus.
Quem lupus ut cernit, quod sic sua numina spernit,
Ac tam velocem, solito magis atque ferocem,
Convenit hunc blande: «Quid id est, dic, frater amande,
Quod sic pinguescis, certamen et ultra capescis?
Quod videare satur, fateor, per me quod agatur.
Nunc mea, non ut hebes, benefacta rependere debes:
Quodlibet ergo pecus michi fer, retributor ut aequus».
«Nil» ait, «expectes me ferre, quod hinc modo vectes,
Cum dape non vili, studio saciatus herili,
Pervigili cura servem pecus ipsaque rura.
Sed ne factorum puter inmemor esse tuorum,
Presidio celeri scio me tibi posse mederi:
Hic prope namque penum quoddam patet, undique plenum,
Huc proficiscaris, dapibus celer his ut alaris».
Quo lupus invectus et salsa carne refectus,
Quicquid inest, ambit, telluris et humida lambit.
Dumque, quid hauriret siciens, ibi nil reperiret,
Eius erat potus magis olim quam sibi notus.
Anxius impletur, vini satis hic quod habetur;
Utque die fausto letus, quo clamitat, hausto
Omnimodisque iocis levat ebrius organa vocis,
Se quoque more Getae fert tota per atria lete;
Perque suos gestus eo usque fit ipse molestus,
Dum famuli tecti, cum fustibus ultro profecti,
Crura pedesque ferae canibus convulsa dedere.
Quem sat iure datum reor illis ad cruciatum,
Qui canis infesti sibi semper et ore molesti
Credit adhortatus per falsae vocis hyatus.
Nulla fides hosti tibi sit, qui talia nosti,
Prorsus et hostilis tibi sit persuasio vilis,
Fraude necis dirae ne sic videare perire!
|