Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Baldo
Novus Aesopus

IntraText CT - Text

  • XXVIII. De vulpe et gatto
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXVIII. De vulpe et gatto

 

Colloquio pacto vulpes ait obvia gatto:
«Qualibus utaris, precor, artibus, ut fatearis».
«Artem saltantum de cunctis calleo tantum;
Hac» ait, «antique» gattus, «sustentor ubique».
Cui vulpes inquit: «Quem sic natura relinquit
Viribus expertem, velut ipse fateris, inertem,
Cuilibet est signum non vita credere dignum».
Annuit hac gattus vulpis racione coactus.
Quam tamen instigat precibusque referre fatigat,
Artes quot nosset, quibus aevum ducere posset.
«Qualibus? ex centum didici, quas more parentum
Me bene munitam constat producere vitam».
«Dignior es vita, tanta, soror, arte potita;
Me sed, ad omne fere cui cor sit inutile vere,
Turba canum villae, properans venator et ille
Non modicum terrent, dum sic utrique pererrent».
«Digne terreris, quia nullius artis haberis,
In pede, gatte, putem cum te posuisse salutem,
Pectore prudenti, quod gesto, timore carenti,
Mille viis pergens et memet in omnia vergens».
Dum sic se iactat, socium dum sic male tractat,
Forte canes idem, venando per hec loca pridem,
Sic altercantes dirimunt, super hos inhiantes.
Protinus haud aeque fugiunt per devia queque:
Hic, magis argutus, subit ilicis ardua tutus,
Illa pererrando, solito deserta meando,
Cum sibi iam fessae vitae spem credat abesse.
Gattus hic illudens, sibi fatur ab ilice prudens:
«Artibus, ut reris, de tot, quibus apta videris,
Ad te tutandam saltem nunc exhibe quandam.
Sed solis verbis iactantibus atque superbis
Consulitur frustra, mors est ubi debita iuxta».
Uiribus in vestris qui sic confidere suestis,
Amodo discatis, ne sic quandoque ruatis:
Ne contempnatis, minimos quos esse putatis,
Rebus inoptatis quos sepe valere sciatis!

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License