|
EXAGITANS circum, caperet
lupus acer ut yrcum,
Monte sub ingenti subiit; quem, nocte silenti
Si descendisset, servabat, ut hunc rapuisset.
Sed caper ut fontem videt eminus hunc prope montem,
Per triduum totum siciens, petit hinc sibi potum.
Utque sitis cessit, sub aquas sua lumina flexit,
Interius spectat, quae cornua cruraque gestat,
Quanti terroris prolixaque barba sit oris.
Qua caper innisus fallacis ymagine visus
Ac nimis elatus, perhibetur talia fatus:
«Amodo cuiusquam formidine terrear usquam?
Terga vel obstanti dabo cuique vel insidianti,
Cornibus his comptus crurumque volumine promptus».
Talia iactantem, sic seque preesse putantem
Dum lupus audisset, tolerare magisque nequisset,
Occupat incautum, falsis virtutibus auctum,
Hunc ut terreret, dum non procul inde iaceret.
Cuius premorso letali vulnere dorso:
«Cur» ait ille fremens, «iactas tot inania demens?»
«Desine mirari, lupe, me tibi talia fari.
Denique
vulgari solet id sermone probari:
‘Yrcus quando bibit, quae non sunt debita, dicit;
Cum bene potatur, quae non sibi debita, fatur.»
Non tamen, oblato necis
huius tempore grato,
Huic fore parcendum ratus est lupus, hunc sed edendum.
Non ultra vires discant presumere viles,
Nec sua non captent, propriis nec viribus aptent,
Munere naturae piod non datur his fore iure;
Curaque sit talis: peragat quis ut id Iuvenalis
A superis missum se nosse, quod expedit ipsum;
Fertur ab Argivis, quod gnoti seliton ubivis.
|