Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Baldo
Novus Aesopus

IntraText CT - Text

  • XXX. De vulpe et gallo
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXX. De vulpe et gallo

 

NACTA secus vallum quedam vulpecula gallum,
Callida rimatur, quibus artibus hic capiatur.
Multa revolventi sedet hec sentencia menti:
Fallat adulando, quem vi nequid, hec sibi fando:
«Ante per has horas quas voces quamque sonoras
Nocte dieque pater dederat tuus, o bone frater!
Fac igitur signum, rear hoc ut te patre dignum,
Ut similis patri videatur vox fore nati».
Gallus adhortantis prece victus et hoc simulantis,
Non metuenda ratus patris, iacit oris hyatus,
Lumina claudendo, veluti solet ipse canendo.
Quod vulpes factum cernens sibi tempus ad aptum,
Sustulit ignarum, gestans per opaca viarum.
Dedecus illud agi videt omnis ut incola pagi,
Vulpis in occursum dedit ocius undique cursum,
Seque sui galli dolet hoc gestamine falli.
Cuius post dorsum clamatur: «Dic, age, quorsum
Nostra feratur avis vocis modulamine suavis
Cumque nemus iuxta vulpes sic iret onusta
Nec per virtutem putet ales habere salutem,
Extrahat ut prorsus, quos fixerat in cute, morsus,
Arte relaxari reputat molimine tali:
«Non» ait, «audisti, referant quid inaniter isti:
Plebis hic est nostre gallus, sic raptus a hoste?
Esse tuum certe decet hunc; fatearis aperte».
Talia credentis, cadit ales ab ore loquentis,
Arboris inventae conscendens alta repente

Seque sui iuris docet esse nec amodo furis.

Sic deluduntur multi, dum vana locuntur,
Iure suis culpis, paciendo simillima vulpis;
Sepe solet tales quos fallere providus ales.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License