|
MURIBUS in ludum collectis
mutuo dudum,
Casus agit quendam latebram nimis in metuendam,
In qua, sicut erat solitus, leo forte quierat.
Cumque vagaretur mus intus, ut egrederetur,
Ora quiescentis contingit acumine dentis.
Ille, ferox rictu, factusque ferocior ictu,
Unguibus affixit miserum, cui talia dixit:
«Que tibi sunt vires, me sic ut ineptus adires?»
Cui retulisse ferunt, huc se quod fata tulerunt
Sponte nec inmissum, sociis sed agentibus ipsum.
Quem venia dignum, proprio nec velle malignum,
Depositis irae stimulis, leo iussit abire,
Cum nil posset ei mors illius esse trophei.
Recia venantum, quondam iactata per antrum,
Hunc tenuere ferum post tempora pauca dierum.
Cuius clamoris procul hinc sonus editus horis
Duxit ad hunc ipsum murem, pietate remissum.
Ille sui captus non inmemor, eius et actus,
Instat mille modis vinctum dissolvere nodis,
Vique iuvat dentis prius huic non ultro nocentis.
Sic succurrendum sibimet sciat et miserendum,
Alterius culpam quicumque relinquit inultam,
Curaque sit menti veniam dare cuique petenti,
Dum liquet ignarum rerum fore quemque suarum.
|