Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Baldo
Novus Aesopus

IntraText CT - Text

  • XXXIV. De mulo, vulpe et lupo
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXXIV. De mulo, vulpe et lupo

 

DUM mulus quidam prope silvam pascitur Idam,
Nomen ei quod sit, vulpes audire poposcit.
Respondisse datur, quod bestia vulgo vocatur.
«Non» ait, «id quero te, sed de nomine vero;
Quale sit, ignare michi deprecor ut fateare».
«Nomen id inscriptum speciale, quod est michi dictum
Tempore primevo, latet hoc michi sub pede levo.
Hoc ibi nactus erit, quisquis sibi discere querit;
Curque sit hoc gestum, non sit tibi nosse molestum:
Matris in occasu, patris egri denique suasu
Constat id inventum, ne mox post fata parentum
Tempus deleret proprium quod nomen inheret;
Parvus enim pullus fueram sensusque nec ullus,
Hoc stet ut in mente, privatus utroque parente».
Illa dolum talem sibi sentit ut exicialem,
Ingrediens vicum, videt haud procul hinc inimicum
Forte iacere lupum quendam secus invida lutum,
Mole coartatum famis ac nimis attenuatum.
Quem nunc ulcisci cum posse locusque sit ipsi
Illius ad raptum, predae dulcedine captum
Nititur urgeri sub amoris ymagine veri;
Quam dignus pastu sit et illius ammonet astu:
«
Erige te sursum, celer huc et dirige cursum,
Hic quia prospexi, quod pinguis et optima vesci,
Digna tuo victu, sit belva miraque dictu».
Surgit, ut audivit, lupus huc et protinus ivit,
Moxque, quod ignorat, sibi nomen ut indicet, orat.
Hoc super, ut dixi, respondit providus ipsi:
«Subscriptum levo pede, primo quod sit ab aevo,
Hoc ibi querendum sit semper et inveniendum».
Nescius hic fraudis tantae, quam quisque subaudis,
Intima dum spectat, si nomen id ungula gestat,
Verbere frons crebro fuso crepat icta cerebro.
Quod dum tale videt fieri, vulpecula ridet,
Omnibus infestum merito sic ulta scelestum,
Presumptor plecti quo debeat ordine recti.
Qui legit haec, discat, ne tale quid ipse cupiscat,
In se confisus, per quod sit ad ultima risus;
Nam nimis est serum, post sumpta pericula, rerum
Presumptivarum stultum piguisse suarum.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License