XXI. De lepore, gatto et pardo
FORTE specum quandam lepus
olim nactus amandam,
Vespere iam facto, subit hanc procul hospite gatto.
Quo solitum iuxta repetente domestica lustra,
Ante sui postis stat limen, ut obruat hostis,
Nec parcens irae vetat hunc sua tecta subire.
Sic altercantes, sibi sepe diuque minantes,
Constituere queri sub pardo, iudice veri,
Cuius censurae statuunt se subdere iure,
His utriusque minis stabilis quia mutuo finis
Nullus habebatur, requies nec certa dabatur.
Legis enim rectae fuit eius vita senectae;
Et licet hoc pardus sit tempore corpore tardus,
Calliditate viget nec mentis acumine friget.
Ut veniunt, cuncta referunt, lis unde sit orta.
Quos hic affatur, dum sic censere rogatur:
«Querite censorem, quem constat ad hoc meliorem;
Namque per etatem quemquam non iudico fratrem;
Factus et antique monachus pro crimine vitae,
Carnes detestor, foliis et gramine vescor;
Usque sub occasum solis nichil intrat omasum.
Crede michi, tantum comedo, quod sit sacrosanctum,
Ac michi dicendi datur hora modusque tacendi.
Luminis effectus minuit michi longa senectus,
Cui solet appendi victus sub tempus edendi;
Meque potestatis propriae non esse sciatis,
Sed dominantis heri sub iure iugoque teneri».
Tunc lepus et gattus: «Quia sic», ait, «est tuus actus,
Venimus huc ad te, liti modus hinc sit ut apte».
Ille suis tegnis non quemquam fallere segnis,
Indoluisse datur super his, pius ut videatur,
Instat et incautis verbis ad talia comptis;
Intus enim pungunt cum verba, forinsecus ungunt:
«Cernitis, ut dixi, iam iam mea menbra fatisci;
Huius et, ut scitis, nimis impar sum modo litis.
Tortus et obtusus stat nostri corporis usus;
Sensibus utatur qui talibus, ille petatur:
Demus in amplexus vestros tamen ante recessus,
Nosque salutemus et ad oscula danda paremus.
Sicque valedicto, me protinus ite relicto!»
Mox amplexantes semet, sed et oscula dantes,
Pacis in hoc signo perierunt dente maligno,
Stulticiaeque ferunt penas, quas tunc meruerunt.
Cognita stultorum post talia facta duorum,
Cui non est curae, sit in his vis quanta figurae,
Se quoque seduci sciat hac sub ymagine fuci,
Condicione pari dignus quandoque necari.
|