Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Baldo
Novus Aesopus

IntraText CT - Text

  • XXVII. De viro, coniuge et mediatrice
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XXVII. De viro, coniuge et mediatrice

 

VIR, ratus uxorem quondam temerasse pudorem,
Alloquitur plane vocis simulamine vanae:
«Caenam sumpturus, procul hinc satis, uxor, iturus,
Non mea tecta petam, nec in hac te nocte quietam».
Vocibus his extra respondet talia mesta:
«Qua requie fungar, solita vice ni tibi iungar »
Quam vir adhortatur, comes ut sibi fida petatur,
Per quam secura pociatur nocte futura.
Mox mediatrici precepit, ut eius amici
Ianua pulsetur, preparare nec ipse moretur.
Adveniensque cito, metuens ait: «Ipsa preito;
Cerne, quod introrsum sursumque sit atque deorsum».
Intrat ut hec tectum, nexam videt hanc prope lectum
Coniugis, herentem, flagris graviterque dolentem.
His stupefacta flagris rogat hec, quod sit mediatrix,
Agnovitque citi redeuntis nocte mariti
Inmemorisque mero, biberat quod vespere sero,
Nexibus astrictam, virgis tam turpiter ictam.
Sed cum novisset foris esse, quod ante petisset,
Per solitum morem flagrat, ut petat eius amorem.
Cui dum nulla patet via, qua scelus anxia patret,
Se caput ad lecti rogat hanc permittere necti,
Cautaque mutiret nulli, dum mecha rediret.
Cuius nexa vice stetit hec ibi pro meretrice.
Illa sub amplexus, resolutos post sibi nexus,
Se tulit illicitos, inhianter utrisque petitos.
Qua nubente foris, gemitus dat vincta doloris;
Sicque vir iratus vinique sapore gravatus
Tercio sectatur, quid sit sibi vel quid agatur;
Verbaque nulla dabat, quia sic latuisse putabat.
Quam super invectus furiosus hic et vir ineptus,
Sumens cultellum, secat huic cum nare labellum;
Inde petit stratum, sic se putat ut saciatum.
Mecha voluptati satis ut sibi faecit amati,
Intrat nocte lares, flens truncas tam male nares;
Moxque rei gestae dedit ut solatia mestae,
Vincula confregit citiusque redire coegit,
Se faciente quidem necti ceu nuper ibidem.
Cumque sub aurora vir surgens cerneret hora
Coniugis integre, quam lesam credidit egre,
Se putat, ut stultus, quod Bachi mole sepultus
Tale quid egisset, per sompnia vimque tulisset.
Sic victus cessit, sic crimen adultera texit.
Mox intempesta mediatrix nocte regressa,
Callida sopitum delusit et ipsa maritum;
Nam dum sensisset hunc surgere, rus ut adisset,
Vaginamque dari peteret zonaque ligari,
Cum solo cultro veniens, dare nititur ultro.
Quem vir ut agnoscit, renuens, iam dicta poposcit;
Venit at illa dolo cum cultro denuo solo.
Ille tremens ira duo facta per hec sibi mira,
Iecit in hanc cultrum, scelus hoc ita se ratus ultum.
Hec, ut texisset, male cesa quod ante fuisset,
Clamitat absque mora cultrum venisse per ora
Vulnus et inpactum fortunae casibus actum,
Ex inproviso naso labroque reciso.
Hac specie veri fit credulus hinc mulieri,
Insidiis tantis delusus id assimulantis.
Sic fore fallaces mulieres sicque sagaces
Sit cunctis clarum tot iniquis artibus harum,
Nec pro communi vicio te crede vel uni,
Certa fides oris dum nullis sit vel amoris!

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License