Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Agnolo Ambrogini, detto il Poliziano
Lamia

IntraText CT - Text

    • TEXTUS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TEXTUS

 

Fabulari paulisper lubet, sed ex re, ut Flaccus ait; nam fabellae etiam quae aniles putantur, non rudimentum modo sed et instrumentum quandoque philosophiae sunt. Audistisne unquam Lamiae nomen? Mihi quidem etiam puerulo avia narrabat, esse aliquas in solitudinibus Lamias, quae plorantes glutirent pueros: maxima tunc mihi formido Lamia erat, maximum terriculum. Vicinus quoque adhuc faesulano rusculo meo Lucens Fonticulus est, ita enim nomen habet, secreta in umbra delitescens, ubi sedem esse nunc quoque Lamiarum narrant mulierculae, quaecumque aquatum ventitant. Lamiam igitur hanc Plutarchus ille Chaeronaeus, nescio doctior an gravior, habere ait oculos exemptiles, hoc est quos sibi eximat detrahatque cum libuit, rursusque cum libuit resumat atque affigat: quemadmodum senes ocularia specilla solent, quibus hebescenti per aetatem visui opitulantur; nam et cum quid inspectare avent, insertant quasi forfici nasum, et cum satis inspectarunt, recondunt in theca. Quidam vero etiam dentibus utuntur aeque exemptilibus, quos nocte non aliter reponunt quam togam; sicuti uxorculae quoque vestrae comam suam illam dependulam et cincinnos. Sed enim Lamia haec, quoties domo egreditur, oculos sibi suos affigit, vagaturque per fora, per plateas, per quadrivia, per angiportus, per delubra, per thermas, per ganeas, per conciliabula omnia; circumspectatque singula, scrutatur, indagat, nihil tam bene obtexeris ut eam lateat. Milvinos esse credas oculos ei, aut etiam emissicios, sicuti plautinae aniculae; nulla eos praeterit quamlibet individua minuties, nulla eos evadit quamlibet remotissima latebra. Domum vero ut revenit, in ipso statim limine demit illos sibi oculos abiicitque in loculos: ita semper domi caeca, semper foris oculata. Quaeras forsitan, domi quid agitet? sessitat lanam faciens, atque interim cantillat. Vidistisne, obsecro, unquam Lamias istas, viri florentini, quae se et sua nesciunt, alios et aliena speculantur? Negatis? Atqui tamen sunt in urbibus frequentes, etiamque in vestra: verum personatae incedunt; homines credas, Lamiae sunt. Harum igitur aliquot praetereuntem forte conspicatae me, substiterunt, et, quasi noscitarent, inspexere curiosius, veluti emptores solent; mox ita inter se detortis nutibus consusurrarunt: - Politianus est; ipsissimus est; nugator ille scilicet, qui sic repente philosophas prodiit. - Et cum dicto avolarunt, quasi vespae dimisso aculeo. Sed quod repente me dixerunt prodiisse philosophum, nescio equidem utrumne illis hoc totum displiceat, philosophum esse, quod ego profecto non sum, an quod ego videri velini philosophus, cum longe absim tamen a philosopho. Videamus ergo primum, quodnam hoc sit animal, quod homines philosophum vocant: tum spero facile intelligetis, non esse me philosophum. Neque hoc dico tamen quo id vos credam credere, sed ne quis fortasse aliquando credat; non quia me nominis istius pudeat, si modo ei possim re ipsa satisfacere, sed quod alienis titulis libenter abstineo;

 

Ne si forte suas repetitum venerit olim

Grex avium plumas, moveat cornicula risum.

Horatii, Epist., I, 3.

 

De hoc igitur primum, mox etiam de eo agemus, utrumne esse philosophum turpe ac malum sit: quod ubi docuerimus non esse, tum de nobis ipsis nonnihil deque nostra hac professione loquemur.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License