Audivi equidem Samium
fuisse olim quemdam iuventutis magistrum, candidatum semper et
capillatum, femore etiam aureo conspicuum, natum saepius ac renatura. Nomen
illi erat, Ipse: sic discipuli certe vocabant sui. Sed eos discipulos,
ut ad se quemque receperat, statim prorsus elinguabat.
Praecepta vero si ipsius audieritis, risu, scio,
diffluetis; dicam tamen nihilo secius. Ignem, aiebat, gladio ne
fodicato: Stateram ne transilito: Cerebrum ne comedito: Cor etiam ne comedito:
Supra sextarium ne sedeto: Malvam transferto, sed eam ne comedito: Adversus
solem ne loquitor: Viam regiam declinato: Per semitas
ingreditor: Cum lecto surges, stragula complicato vestigiumque corporis
confundito: Annulum ne gestato: Ollae quoque vestigium turbato in cinere:
Hirundines intra domum ne admittito: Contra solem ne meiito: Speculum ne spectato
ad lucernam: Dextrum pedem priorem calciato: Sinistrum priorem lavato: Unguium
criniumque tuorum praesegmina ne commingito, sed in ea despuito. Hic idem faba quoque sic semper abstinuit,
ut Iudaeus porco. Si quem autem aliquando
gallum gallinaceum candidula piuma et pinnis invenisset, eum vero protinus in
germani fratris diligebat loco. Ni cachinnos metuam qui iam
clanculum, puto, ebulliunt, habeo aliud quoque quod narrem: sed narrabo tamen;
vos, ut lubet, ridetote. Bestias docebat, tam feras quam cicures. Et sane ursa Daunia quaedam fuisse memoratur, magnitudine
horribili, feritate formidabili, pestis acerba boum atque hominum. Hanc ad se hic vir, si modo Ipse erat vir,
blande vocavit, manu permulsit, domi habuit aliquamdiu, pane aluit et pomis; mox
dimisit, adiurans ne quod animal post id attingeret. Illa vero in montes suos
et sylvas abiit mitis, nec animantium deinde obfuit cuiquam. Vultisne etiam de
bove audire? Bovem Tarenti in agro quodam pascuo forte conspicatus, viridem
adhuc fabaciam segetem morsu truncantem, rogavit bubulcum moneret bovem suum ne
illam, depasceretur. Huic bubulcus illudens: - Atqui, inquit, bovatim. loqui
nescio; tute, si scis, potius moneto. - Non cunctatus Ipse accessit propius, et
in aurem bovi illi diutule locutus, impetravit non modo ut in praesens sed ut
etiam in perpetuum pabulo fabacio abstineret. Itaque bos ille Tarenti deinde
molliter consenuit, in Iunonis fano sacer habitus, cibisque hominum vesci
solitus quos illi obvia turba offerebat. Hic igitur Ipse, tam portentosae
sapientiae professor ac venditator, interrogatus olim a Leonte Phliasiorum
tyranno quid hominis esset, philosophum se esse respondit. Iterum rogatus, quid
sibi illud vellet inauditum antea nomen (etenim sibi Ipse tunc ex tempore
confinxerat): Vitam, ait, hominum perinde esse ut mercatum, qui maximo ludorum
apparatu totius Graeciae celebritate habeatur. Multos enim eo confluere
mortaleis, alios alia causa. Quosdam enim ut mercimonia sua venditent et
frivola, qui tentoriola etiam passim et umbracula, quasi laqueos et retia,
tendunt pecuniolae: quosdam rursus ut sese ostentent ac suas exhibeant dotes;
ibi ergo pariter visuntur et qui discum procul expellit, et qui pondus robuste
attollit, et qui spatii plurimum transilit, et qui lucta plurimos deiicit, et
qui cursu longissime praevolat; ibi et funerepus periclitatur, et petaurista
iactatur, et saccularius praestigiatur, et venenarius inflatur, et divinaculus
hallucinatur, et aretalogus nugatur, et circulator illudit, et gladiator
eludit, et orator blanditur, et poeta mentitur. Postremo alios, liberalius
institutos, coire ad ludos eos aiebat, ut loca viserent, ut ignotos homines
artesque et ingenia et nobilissimorum opera artificum contemplarentur. Ita
igitur et in hanc vitam diversis homines studiis convenire; quorum alios
pecuniae desiderio delitiarumque teneri, alios principatus et imperii cupidine
sollicitari, alios gloriolae stimulis agitari, alios voluptatum blanditiis
titulari. Sed inter omneis praecellere tamen eos et esse quam honestissimos,
qui rerum pulcherrimarum speculatione contenti sint, coelumque hoc spectent
solemque et lunam et siderum choros: solem, qui sit ipse fons luminis; lunam,
quae inde lucem hauriat, tam varia tam inconstans; sidera, quorum vagentur
alia, haereant alia in vestigio semper, omniaque nihilominus rapiantur: qui
tamen ordo pulchritudinem habeat ex illius participatu quod intellegibile
primum sit, quodque Ipse numerorum rationumque naturani interpretabatur, quae
per Universum decurrens et commeans, arcano quodam vel ornatu vel ordine cuneta
devinciret. Quotcumque igitur pulchra divina sinceraque primo, hoc est in fonte
ipso, sint, eumdemque tenorem peragentia, horum esse scientiam quamdam quae sophia
nominatur, id nomen latine sapientia est, eiusque sophiae
studiosum vocatum modo esse a se philosophum. Olim autem, apud saeculum
priscum, sapientes appellali consueverant etiam qui sellularias quasdam
callebant artes; unde vates Horneras fabrum quoque lignarium sapientem vocat.
Sed extitit Atheniensis quidam senex altis eminens humeris, ut aiunt, quem
etiam putant homines Apolline satum: hic sapientis esse negavit eas arteis quae
plerumque vitae inserviant; sive illae necessariae, sive utiles, sive
elegantes, sive ludicrae, sive auxiliares sint. Propriam autem philosophi esse
supellectilem dixit, numerorum scientiam, quos, inquit, a natura hominis si
removeris, etiam ratio perpetuo perierit: numeros autem ille non corporeos
accipiebat, sed ortum ipsum potestatemque paris et imparis, quatenus rerum
naturae consentiant. Post hoc etiam deorum atque animantium geniturae, quae
Theogonia Zoogoniaque vocentur, et item siderum cognitioni, vacaturum dicebat;
lunaeque circuitum, quo menses includantur quo plenilunia fiant, ac solis
anfractus indagaturum brumas et solstitia peragentes, vicissitudinesque dierum
et noctium, commutationesque temporum quadripartitas; ad haec stellarum quinque
vagantium errores, minime unquam errantes, earumque cursus praegressiones
stationes; tum fixa certis locis astra, quae mira quadam tamen celeritate cum
coelo ipso in adversum rotentur et rapiantur. Huic accedere aiebat oportere eam
quae ridiculo nomine Geometria vocetur, in qua numerorum similitude
conspicitur, a planis ad solida progrediens, ubi ratae cernuntur rationes, ex
quibus tota sonorum scientia conflatur. Illam tamen in
primis necessariam esse artem qua verum a falso dignoscitur, qua mendacium
refutatur; sicuti e diverso, esse occupatissimam vanitatem quae
artificium hoc non sequitur sed simulat, verumque colorem fuco mentitur. Ut autem pervenire ad intellectum naturae eius tandem philosophus
possit, quae semper est quaeque sub corruptione generationeque non fluitat,
hanc ei quam diximus terendam esse aiebat viam, disciplinasque has difficiles
an faciles omnino perdiscendas, aut certe deum fortunamque invocandam. Sed enim
talem hunc philosophum nasci etiam affirmabat oportere, idem senex, e
matrimonio sacro, hoc est ex optimis parentibus; non enim ex omni ligno, sicuti
dicitur, Mercurius fit. Ut autem rami et surculi pravi tortuosique natura
minime unquam redigi ad rigorem suum queunt, quamvis
tractentur et emolliantur, sed ad naturalem illam statim pravitatem recurrunt;
sic ii qui parum nati honeste parum educati ingenue sunt, continuo ad humum
spectant, hoc est vilissima quaedam ministeria adamant, nec in sublime animos
attollunt, nec recti unquam nec liberi sunt. Si autem
Elaei Pisaeive, apud quos olympia celebrari solita, neminem se nudare ad
certamen illud patiebantur, nisi qui parentes et stirpem generis docere posset
labe omni carere; nec tamen ibi animorum sed corporum certamen agebatur, nec
praemium aliud petebatur quam corona ex oleastro; cur non idem quoque (aiebat
hic senex) in virtutis certamine observetur? Porro hunc et ipsum veritatis
indagandae studiosum esse, et habere quam plurimos eiusdem studii socios
adiutoresque, velle; scilicet qui norit, evenire idem in philosophia quod in
venatu: si quis enim feram solus vestiget, is eam vel
nunquam vel aegre deprehendet; qui venatores advocet alios, facile ad ipsum
cubile perveniet. Et in hac igitur veritatis quasi venatione loca
abrupta confragosaque sunt plurima, arboribus clausa circum atque horrentibus
umbris, quae lustrare solus nequeas. Sed quemadmodum
gentilitiae quaedam familiarum notae feruntur; ut Seleucidarum ancora,
Pelopidarum eboreus humerus, Aenobarborum rutila barba; sic philosophi omnes
habere hoc in primis, velut insigne, debent: ut sint mendacii osores, veritatis
amatores. Quamquam aliquod mendacium quoque philosopho
congruit, ut cum se ipse et sua extenuat, quali Socrates ironia fertur eleganti
usus adversus inflatos sophistas; ut qui ab homine refellerentur
imperitum agente, facilius intellegerent quam omnino nihil ipsi scirent. At
vero si qui etiam sibi illa impudenter affingunt unde
absunt longissime, molesti ubique sunt, sed in his praecipue studiis. Enimvero pecuniarum quoque abesse amor debet; nec ultra quaerendum,
quam quatenus ocium suppeditetur philosophiae: non enim vir bonus mihi erit
unquam qui velut oculos honesta ad auri splendorem submiserit, quique
depactione turpi fidem suam prodiderit et integritatem; nam sicuti aurum igni,
ita auro etiam homines explorantur. Sed nec arcana
cuiusque curiosius et scrupulosius, ut illae quas diximus Lamiae, rimabitur;
nec scire volet secreta domus, atque inde timeri. Etenim
sapientem iudicabit Aesopum, qui unumquemque hominum duas gestare ait manticas,
seu vocare peras malumus, anticam scilicet et posticam, hoc est alteram
in pectus alteram in tergum propendulam: plenamque utramque vitiis; sed anticam
alienis, posticam cuiusque suis. Inde homines videlicet sua vitia non cernere,
aliena cernere. Atque utinam obverterentur aliquando hae manticae, ut sua
quisque intueri vitia posset! Talem nobis igitur veri ac
legitimi philosophi adumbravit imaginem senex ille Atheniensis, qui toto
vertice ac toto etiam pectore supra caeteros fuit. Eumque
semper, quamdiu viveret, mortem commentari aiebat, solumque tamen in hac quoque
vita felicem esse et beatum: caeterum inveniri omnino tales quam
paucissimos, et paene albis esse corvis rariores. Nunc si
me talem vel dicam vel etiam opiner esse, qualem modo philosophum descripsi,
stultior Coraebo sim; nam et disciplinas illas vix attigi quae philosopho
competunt, et ab his quos dixi moribus ac virtutibus absum longissime.
|