Sed
fingite esse me talem. Num ob id, quaeso, culpandus? an vana an mala ars philosophia? Ita certe visam scio
nonnullis olim, praesertimque potentioribus. Agrippina illa Augusta Neronem
filium dicitur ob id a philosophiae studio revocasse,
quod inutilis esset imperantibus. Domitianus
Urbe philosophos atque Italia pepulit, nullum ob crimen nisi quod philosophi
erant. Atheniensem cicuta Socratem, parentem prope ipsum philosophiae,
sustulerunt. Fortunatissima olim civitas Antiochia maledictis insectata et
cavillis est Romanum principem Iulianum, nihil ob aliud nisi quod erat
philosophus, ac barbam (qui mos erat veterum philosophantium) nutriebat. Quid
quod et libros omneis comburere philosophorum tyrannus olim barbarus
destinaverat? Et fecisset, nisi eum Algazeles pio quodam commento, sed parum
tamen specioso, revocasset ab incepto. Verum de his non miror, scelesti enim
moribus et facinorosi, luxuriaque et deliciis corrupti, supercilium ferre non
poterant philosophiae. Magis illud miror, toties eam a doctis quoque et alioqui
bonis fuisse exagitatam; et quidem, quod indignemur, secundo populo, hoc est
magno successu, magna exagitantium laude. Nam et Romanus Hortensius, homo
eloquentissimus atque idem nobilissimus, cum philosophiam vituperasset, meruit
ut eius nomine librum Cicero inscriberet, et illustriorem eum traderet
posteritati. Et Dion ille Prusieus, qui prior tulit oris aurei cognomentum,
nulla in oratione, cum quidem plurimas ediderit, eloquentior habetur, quam in
ea quae contra philosophos est. Et Aristophanes, antiquae auctor comoediae,
nulla in fabula tantum veneris aut virium creditur exseruisse, quantum in illa
cui titulum fecit Nubes, in qua lepidissime philosophum Socratem
descripsit saltum pulicis metientem. Sed et Aristides ex ea oratione, quam
adversus Platonem pro quatuor Atheniensium proceribus scripsit, multo
illustrior mihi et celebrior videtur factus, quam e caeteris omnibus quas
composuit plurimas; cum tamen sit illa expers artificii, nec ulli rethorices
formae satis congruat: verumtamen arcana quadam pulchritudine floret et gratia,
nominibusque ipsis et verbis mirum quantum delectat. Quid ille autem Phliasius
Timon, qui Sillos amarulentum composuit opus? nonne magnum sibi et ipse
nomen ex irrisu philosophorum comparavit? Caeterum non continuo malum, videri
debet, quod est a quibusdam reprehensum; nam et dulcis sapor omnium creditur
praestantissimus, qui tamen aliquibus, etiamque benevalentibus, parum gratus.
Sermunculi isti hominum videlicet ac rumusculi similes umbrae sunt: ut autem
crescente umbra vel decrescente, corpus tamen ipsum, cuius illa est umbra,
neque crescit neque decrescit, ita nec melior fit quisquam dum vulgo laudatur,
nec item peior dum vituperatur. Quod si philosophandum non est, secundum animi
virtutem vivendum non est: at sicut animo vivimus, ita animi virtute bene
vivimus; quemadmodum sicuti oculis videmus, ita oculorum virtute bene videmus:
igitur qui bene vivere non vult, is ne philosophetur; qui turpiter vivere vult,
is philosophiam ne sectetur. Veniunt ecce in mentem pythagorei Architae dicta
quaedam prorsus aurea, de libro eius qui de Sapientia inscribitur
selecta, quae, nisi molestum est, latine ad verbum referam. Sic inquit:
Sapientia in rebus omnibus humanis excellit; ut in sensibus visus, in anima
mens, in sideribus sol: visus enim longissime tendit, plurimasque rerum formas
amplectitur; et mens, quasi regina, quodcumque opus est ratione
excogitationeque perficit, ac visus quidam visque est rerum praeclarissimarum;
et sol ipse oculus est atque animus naturae totius, per quem scilicet omnia
cernuntur, gignuntur, nutriuntur, augentur, foventur. Homo vero animantium
omnium longe sapientissimus, vim quippe habet illam qua speculari omnia possit,
ac scientiam prudentiamque ex omnibus elicere, ut in quo Deus ille maximus
rationem quasi universam impresserit ac signaverit, ubi rerum species omnium
distinguerentur, significationesque nominum forent et verborum, sic ut loca
etiam certa vocum sonis assignata sunt. Hactenus Architas. Mihi autem videtur
et illud, qui philosophari nolit etiam felix esse nolle. Nam si tunc felices
sumus cum bona adsunt nobis plurima, sed adsunt ita ut et prosint, nec prosunt
autem nisi utamur; bene autem ut utamur, scientia una facit; scientiam autem
philosophia vel affectat vel possidet; profecto ut felices efficiamur,
philosophandum est. An, quaeso, nostra curabimus, hoc est corpus et opes; nos
ipsos, hoc est animum, posthabebimus? ut autem medicina corpus, ita animum
curat philosophia. Sed cum tres animi nostri seu partes seu vires, ratio ira
cupiditas sint, prior illa divina, posteriores quasi brutae; num, quaeso, ipsam
quidem cupiditatem, idest belluam multorum capitum, praetereaque iram, ceu
furentem leonem, molliter educabimus quasique corroborabimus; rationem autem,
quae proprie homo est, fame confici et esse imbecillam semimortuamque patiemur?
ut scilicet huc atque illuc a monstris geminis, velut ille in fabulis
Hippolytus, raptetur et membratim quasi discerpatur ac dilanietur? Quod si vitam
refugimus solitariam; civilem vero sequimur et urbanam, nonne intelligimus esse
artes in civitate quae vitae commoda suppeditent, esse alias item quae illarum
utantur opera, rursus alias quae famulentur, alias quae imperitent? inque his,
utpote nobilioribus, etiam bonum ipsum praecipue reperiri? Sed quae sola
iudicium teneat rectum, quaeque ratione ipsa utatur atque universum bonum
contempletur, ea certe vel uti vel imperare omnibus suapte natura potest: talis
autem, praeter philosophiam, nulla omnino est: cur igitur pudeat philosophari? At,
inquies, difficilis nimium philosophiae cognitio est. Immo vero, si vestigiis indagetur, nulla paene ars ingenua cognitu
facilior. Semper enim quae priora sunt, notiora
posterioribus; et quorum natura melior, eorum quoque facilior intellectus,
quarti quorum deterior. Sit huius argumentum facilitatis et illud, quod ad maximum incrementum brevi pervenit philosophia, nulla
etiam proposita mercede; et quotusquisque est ingeniosorum, cui non otium sit
in votis ut philosophari liceat? Hoc
autem profecto non fieret, si philosophari labor ac non potius voluptas esset.
Quid quod exercere id studium semper meditarique possumus, ut quod nullis
extrinsecus indigeat instrumentis, ut cui nullus incongruens sit locus? ubi ubi
enim fueris, praesto erit veritas. Sed ut non difficillima perceptu philosophia
est, ita nec obvia cuique tamen et exposita; vigilantibus enim se, non
dormientibus ingerit. Nos autem ita ridiculi sumus, ut vilissimae aeruginis
gratia etiam trans Herculis columnas etiam ad Indos navigemus; philosophiam
vero ut adipiscamur, ne per hyemem quidem vigilias saltem pauculas toleramus.
Sed quod voluptatem diximus esse in philosophia maximam, quo facilius
intelligere possitis, fingite aliquem vobis cunctis affluentem deliciis, qui
nihil omnino sapiat, qui prudentia penitus vacet: an quisquam vivere huius
vitam volet? equidem non puto; sicuti nec semper ebrius, nec semper esse puer,
nec dormire semper ad morena Endymionis, eligat quispiam. Quamquam enim aliqua etiam in somnis gaudia sunt, falsa illa tamen
adumbrata imaginaria, non vera non solida non expressa sunt gaudia. Cur
autem et mortem prope omnes expavescimus? quoniam,
puto, cuique terribile quod ignoratur, ut quod obscurum quod tenebricosum est;
sicuti contra amabile quod intelligitur, ut quod apertum quod illustre est. Inde etiam, arbitror, fit ut parentes nostros potissimum veneremur,
quorum videlicet beneficio factura sit, ut hunc solem et stellas atque hanc
publicam lucem intueamur. Quin rebus etiam delectamur
potissimum quas consuetas habemus, eosque maxime diligimus quibuscum diutius
versati sumus, ac vulgo amicos ipsos etiam notos appellamus. Si igitur quae nota sunt delectant, cur etiam nosse ipsum ac
sapere non delectet? at id maxime proprium
philosophiae est; aut igitur nihil agendum in hac vita, nihil expetendum est,
aut in sola philosophia tanquam in portu requiescendum. Subiiciamus, quaeso,
oculis hominum vitam. Quid ea est omnis praeter inanem umbram, vel, ut
significantius ait Pindarus, umbrae somnium? Homo bulla est, antiquum inquit
proverbium. Nam quantum viribus ab elephanto, quantum celeritate vincimur a
lepusculo? Gloria haec autem fastosa, quae nos plerumque agit praecipites, ut
nihil aliud est quam merae nugae? ut nihil aliud quam
nebula? procul enim si spectes, magnum quiddam esse
putes; ubi propinques, evanescit. Forma porro et dignitas corporis pulchra ob
id nobis et honesta, quod hebeti sumus obtutu: nam si lyncei essemus, ac
penetrare oculis in corpora et introspicere possemus, etiam formosissimum quemque
nauseabundi aspiceremus; adeo nobis multa visu tetra et foeda prorsusque
deformia occurrerent! Quid obscoenas commemorem voluptates, quibus poenitentia
semper comes? Age vero, quid in rebus nostris omnibus vel solidum vel
diuturnum? nam ut stare aliquid aut durare nonnunquam
putemus, imbecillitas nostra facit atque aevi brevitas. Ita
quod veteres opinati quidam sunt, animas nostras, in corpora tanquam in
carcerem coniectas, magnorum scelerum poenas luere, quanquam non omnino
verum, tamen etiam nec absurdum plane videri potest. Nam cum
sit anima iuncta agglutinataque corpori, ac per omneis artus omneisque sensuum
quasi meatus extenta et explicata, non alio mihi videtur supplicio affecta,
quam quo Mezentius ille Vergilianus miseros cives afficiebat: ita enim de eo
canit Poeta noster:
Mortua quin etiam iungebat corpora vivis,
Componens manibusque manus atque
oribus ora,
Tormenti genus! et sanie taboque
fluentes,
Complexu in misero, longa sic morte necabat.
Vergilii, Aeneid., VIII.
Nihil igitur, in rebus humanis, studio curaque dignum,
praeter illam quam pulchre vocat Horatius divinae particulam aurae, quae facit
ut in hoc caeco rerum turbine tamen vita hominum tuto gubernetur. Deus enim est animus nobis, deus profecto; sive hoc Euripides
primus dicere ausus, sive Hermotimus, sive Anaxagoras. At nulla, inquies, proposita est merces
philosophantibus. Ego vero ne desidero quidem mercedem, quoties ipsum quod
agitur sibi est merces. Ergo si comoedia in theatro agetur aut tragoedia, si
gladiatores in foro committentur, omnis eo statim populus confluemus spectatum,
nulla illecti mercede; naturam vero ipsam rerum pulcherrimam spectare gratis
non poterimus? At nihil agit philosophia, tantum contemplationi vacat. Esto;
modum tamen cuiusque praescribit officio: sic autem et visus in corpore,
quanquam ipse opus nullum peragit, dum tamen aut indicat unumquodque aut
iudicat, ita opifices adiuvat, ut non plus manibus debere illi se quam oculis
suis sentiant. At est philosophus homo rudis et secors, et qui ne viam quidem sciat
ipsam qua itur in forum, nesciat ubi aut senatus habeatur aut populus coëat aut
lites dirimantur; leges, decreta, edicta civitatis ignoret; studia
candidatorum, conciliabula, convivia, comessationes ne somniet quidem; quid
alicubi agatur, quid cui bene cesserit aut male, cui sint uxoriae cui paternae
maculae cui suae, magis prefecto ignoret, quam
Quantus numerus Libyssae arenae
Laserpitiferis jacet Cyrenis.
Catulli, VII.
Adde quod nec vicinum quidem suum
cognoscit; nec scit utrum sit albus an ater, utrum sit homo an bellua. Sed nec
illa ipsa cernit interdum quae sunt ante pedes. Itaque irrisus ab ancilla
thressa milesius Thales dicitur, quod nocturnis intentus sideribus, in puteum
deciderat: Stulte enim, inquit illa, o Thales, coelum videre studes, qui non
videris quod erat ante pedes. Ergo si hominem hunc adducas in curiam aut ad
praetorem aut item in concionem, iubeasque de iis dicere quae tractentur
quaeque ante oculos interque manus sint, haesitet, titubet, stupeat, caliget,
quasi volucris sit implicita visco, quasi ad solem vespertilio, risumque de se
praebeat non uni thressae ancillulae, sed lascivis ipsis pueris abacum
conscribellantibus, ita ut ab eis vix barbam quoque illam suam defendat baculo.
Quod si quis eumdem convicio feriat, tacet, mutus est, nihil habet omnino quod
respondeat; etenim aliorum nescit errata, nec in cuiusquam vitia inquisivit.
Tum si quis laudat sese praemodum atque effert, auscultante ipso, si quis regem
tyrannumve aliquem beatum praedicat, si quis latifundia mille iugerum possidere
se iactat, si quis generis claritudinem repetit a tritavo; desipere hos omneis
putat et effusius ridet, nescio utrum quia nimis insolens an quia delirus.
Talis profecto est, inquies, praeclarus iste tuus philosophus, non minus credo
a te sine causa quam sine fine laudatus. Quid ad
haec dicam? quid respondebo? Equidem cuncta esse
fateor veriora veris. Nescit forum philosophus, nescit lites, nescit curiam,
nescit hominum conventicula, nescit flagitia: partim aliena putat haec a se,
partim minuta nimis et pusilla; quocirca despicit, ac turbae hominum sordidae
relinquit, ut quibus idoneus esse possit etiam quilibet e populo. Themistocles ille dux magnus, cum caesas a se in littore barbarorum
copias inspectaret, monilia forte quaedam et armillas aureas iacentes conspicatus,
praeteriens ipse, comiti cuidam suo monstravit, et: - Tolle, inquit, illa tibi;
non enim tu es Themistocles. - Ita ergo et istis abstinet philosophus, ut
vilibus, ut parum se dignis. Adeoque interdum nescit ea, ut etiam nescire se
nesciat: peregrinatur enim semper illius animus, et multa levatus aura,
quasi ille Dircaeus Horatii Cycnus, tendit in altos nubium tractus; ac
coeli terraeque mensor, et naturae conscius,
Dum totum longe et late circumspicit orbem,
Effugiunt curas inferiora suas.
Ovidii, Trist., II.
An vero ille aliud regem putabit, quam subulcum aut opilionem aut bubsequam?
sed eo peiore conditione, quo peioribus imperat:
peiores enim bestiis, etiamque immanibus, imperiti sunt homines. Itaque nihil ille aliud moenia civitatum quam
septa aliqua putabit et caveas, quibus efferi illi greges includantur. An
ei magna esse videbuntur agri mille iugera, cui terra ipsa puncti instar
videtur? An is non eum deridebit qui se generosissimum putet, quod avos quinque
forte aut sex nobiles numeret et divites? cum sciat in
stemmate cuiusvis et serie generis prope innumeros inveniri et servos et
barbaros et mendicos; nec esse regem quemquam qui non sit e servis natus, nec
item servum cui non origo sint reges. Omnia enim ista, quae distant, longa
aetas miscuit. Sed imaginem volo vobis elegantissimam referre, Iamblichi illius
platonici, quem veteris Graeciae consensus vocare divinissimum solet. Finge,
inquit, tibi spatiosam quampiam speluncam, recedentem quam maxime introrsus,
cuius excelsae ad lumen pateant fauces. In eius autem
speluncae penetralibus fac esse hommes, qui ab ipsa usque infantia illic
sederint, habiti semper in vinculis atque his ita adstricti, ut neque ad fauces illas convertere se neque; commovere quoquam, sed
nec intueri quicquam valeant nisi, quod a regione sit. A
tergo autem, supraque eos, procul maximus quispiam luceat ignis, interque ignem
ipsum et quos diximus vinctos via sit, quasi sublimis et alte pensilis,
iuxtaque viam paries. Tum per eam viam gradiantur plurimi,
vasa instrumentaque alia manibus gestantes et animantium effigies vel lapideas
vel ligneas vel materia quavis alia: quae tamen gestamina omnia, dum
transferuntur, extent supra eum quem diximus parietem; qui autem homines illa
baiulent, alii quidem taceant, ut fit, alii inter se colloquantur. Denique sit scena ista omnis, quasi cura praestigiatores,
interiecto velo, supra id velum minutas quasdam nobis ostentat imagunculas
quasique pupas, ridicule loquaces ac gesticulatrices, rixantes inter se
concursantesque per ludicrum. Quid autem sibi, inquies, vult imago haec
tam exquisita tamque absona? Dicam. Credamus nunc eos homines, quos dixi, immobiles et adstrictos vinculis,
esse haud absimiles nobis. Quid igitur hic videbunt? Se quidem certe ipsos non
videbunt: sed nec inter se vincti vinctos, nec item gestamina illa; nam et sunt
ipsi in tenebris, et respectare nequeunt. Puto autem videbunt umbras eas
tantum, quas ille ignis, quem diximus, in adversam speluncae frontem iaculetur.
Quod si colloqui etiam illos inter se contingeret, credo umbras ipsas veras
plane esse res dicerent. Caeterum si vocis etiam imago illa ludibunda, quae
graece Echo dicitur, colloquentibus iis qui praetereant, in ipsa illa antri
fronte, resonet ac resultet; an censes alium loqui putaturos quam ipsam illam
umbram quae transeat? Equidem non arbitrer. Immo vero
opinor nihil omnino esse verum suspicaturos, praeter umbras. Sed agedum,
solvamus nunc eos et eximamus vinculis, atque a tanta, si
possumus, insipientia vindicemus. Quid eveniet? Credo ubi cuiquam ipsorum
manicas atque arcta vincula levari iusseris, ubi surgere ocyus ac respicere et
ingredi et spectare lucem coëgeris; angetur primo et radiis oculos
praestringetur, nec aspicere illa poterit quorum imagines hactenus aspexerat.
Quod si quis hunc hominem sic alloquatur: Heus tu,
nugas antehac vidisti, res ipsas nunc vides; praeterea si res ei ostendens
ipsas, interroget quid unaquaeque illarum sit; nonne hunc tu putas
haesitabundum diu et ancipitem, veriora fuisse illa tamen pertinaciter crediturum
quae prius cernebat, quam quae nunc ostendantur? Quid si
quis eumdem cogat egredi aliquando ad puram lucem, nonne oculos ei credimus
dolituros? nonne aversaturum radios, coniecturumque se
in pedes quantum queat, ut ad simulacra illa sua revertatur quamprimum? quis dubitet? Age, si quis per
ardua illum et acclivia vi protrahat ad lumen, nonne indignabitur homo et
reluctabitur? Moxque sub auras plane evectus, torquebit aciem
prorsus, ut ille Herculis Cerberus; nec ferre diem, nec illa intueri quae
dicantur bona poterit, nisi paulatim quidem assueverit. Ergo umbras
primum cernet, dein solis in aqua simulacrum, tum corpora ipsa fulgoris
immunia; post haec autem etiam in coelum tollet oculos, ac noctu primum
suspiciet lunam et stellas, mox etiam interdiu ad ipsum solem dirigere audebit
obtutum: cogitabitque secum, scilicet hunc esse qui tempora distinguat quique
anni vices peragat, hunc eorum quoque esse auctorem quae ipse antea in antro
illo tetro spectare erat solitus. Cedo, quid hic volutabit animo? quid faciet? quoties carcerem
caecum, quoties vincula, quoties vere umbratilem sapientiam, recordabitur? Equidem puto gratias diis aget magnas, ingentes, quod inde se
emerserit tandem; dolebitque vicem sociorum, quos in tantis reliquerit malis.
Quod si etiam in spelunca laudari praemiisque affici
et honoribus consuevissent quicumque simulacra illa acutius viderent, aut qui
facilius meminissent quae priora ex his quae posteriora quaeve simul
excucurrissent, aut item qui quasi addivinarent quae proxime subitura his forent,
an eventurum putamus unquam, ut honores illos ut laudes ut praemia noster iste
concupisceret, aut his denique invideret qui consecuti illa fuissent? Non puto: quin potius credo, ultra Sauromatas fugere ei liberet et
glacialem Oceanum, quam vel re gnare inter istos. Verum redeat iam hic
idem, quasi postliminio, ad illam ipsam sedem inamoenam et caecam, nonne ipse
iam caecutiet, a sole profectus in tenebras? nonne si
certamen forte ibi ponatur, quis omnium acutissime umbras easdem cernat,
superabitur hic noster et erit omnibus deridiculo? Sic ut uno
ore vincti illi clament caecum revertisse in speluncam socium,
periculosumque esse iter foras: tum si qui solvere iterum aliquem ex ipsis
tentent atque ad lucem producere, resistat ille scilicet quisquis fuerit
manibus ac pedibus, et trahentium sese etiam, si possit, in oculos involet
unguibus. Interpretarer sane imaginis huius sensum, nisi apud
vos loquerer, Florentini, magno homines ingenio magna solertia. Nunc illud tantum admonebo: vinctos in tenebria homines nullos esse
alios quam vulgus et ineruditos; liberum autem illum, clara in luce et exemptum
vinculis, hunc esse ipsum philosophum de quo tamdiu loquimur. Atque utinam is
ego essem! non enim tam metuo invidiam crimenque
nominis huius, ut esse philosophus nolim si liceat.
|