Sed audire iterum videor Lamias illas, ita mihi, ad
haec tam multa tamque alte repetita, breviter et aculeate respondentes:
Frustra, Politiane, laboras, ut auditoribus bis probes ac declares philosophum
te non esse. Nihil est, quod metuas; nemo tam stultus, ut hoc
de te credat: nec autem ipsae, cum te repente prodiisse philosophum dicebamus
(quod te, ut videmus, verbum nimis urit), hoc videlicet sentiebamus, esse te
philosophum; nec ita imperitae aut praeposterae sumus, ut philosophiam tibi
obiectaremus pro crimine; sed illud indignabamur, facere te, ne graviore utamur
verbo, subarroganter, qui triennio iam philosophum te profitearis, ac nunquam
scilicet ante id tempus operam philosophiae dederis. Ob
id enim nugatorem quoque te diximus, quod illa diu iam doceas quae nescias,
quae non didiceris. Audio equidem nunc vero et intellego quid dicatis,
quid sentiatis, bonae Lamiae: sed vicissim vos quoque audite me parumper, si vacat. Ego me Aristotelis profiteor
interpretem: quam idoneum, non attinet dicere; sed certe interpretem profiteor,
philosophum non profiteor. Nec enim si regis
quoque essem interpres, regem me esse ob id putarem. Nec apud
nos Donatus, puta, et Servius, apud Graecos Aristarchus et Zenodotus, continuo
se poetas profitentur, quoniam quidem poetas interpretentur. An non Philoponus ille, Ammonii discipulus
Simpliciique condiscipulus, idoneus Aristotelis est interpres? at eum nemo
philosophum vocat, omnes grammaticum. Quid non grammaticus etiam Cous ille
Xenocritus, et rhodii duo Aristocles atque Aristeas, et alexandrini item duo
Antigonus ac Didymus, et omnium celeberrimus idem ille Aristarchus? qui tamen
omnes (ut Erotianus est auctor) Hippocratis interpretati sunt libros; sicuti
alii quoque quos Galenus enumerat; nec eos tamen quisquam medicos esse ob id
putat. Grammaticorum enim sunt haec partes, ut omne scriptorum genus, poetas,
historicos, oratores, philosophos, medicos, iureconsultos excutiant atque
enarrent. Nostra aetas, parum perita rerum veterum, nimis brevi gyro grammaticum
sepsit: at apud antiques olim tantum auctoritatis hic ordo habuit, ut censores
essent et indices scriptorum omnium soli grammatici, quos ob id etiam criticos
vocabant; sic ut non versus modo (ita enim Quintilianus ait) censoria quadam
virgula notare, sed libros etiam qui falso viderentur inscripti, tanquam
subdititios, submovere familia permiserint sibi; quin auctores etiam quos
vellent aut in ordinem redigerent, aut omnino eximerent numero. Nec enim aliud grammaticus
graece, quam latine litteratus: nos autem nomen hoc in ludum trivialem
detrusimus, tanquam in pistrinum. Itaque iure conqueri nunc litterati possent
et animo angi, quo nomine Antigenides ille tibicen angebatur. Ferebat
Antigenides parum aequo animo, quod monumentarii ceraulae tibicines dicerentur:
indignari litterati possunt, quod grammatici nunc appellentur etiam qui prima
doceant elementa. Caeterum apud graecos hoc genus non grammatici
sed grammatistae, non litterati apud latinos sed litteratores,
vocabantur. Verum alias de grammaticis: nunc ad
me redeo. Non scilicet philosophi nomen occupo ut caducum,
non arrogo ut alienum, propterea quod philosophos enarro. Rogo vos,
adeon'esse me insolentem putatis aut stolidum, ut si
quis iurisconsultum me salutet aut medicum, non me ab eo derideri prorsus
credam? Commentarios tamen iamdiu (quod sine arrogantia dictum videri velim)
simul in ius ipsum civile simul in medicinae auctores parturio, et quidem
multis vigiliis; nec aliud inde mihi nomen postulo quam grammatici. Hanc mihi rogo appellationem nemo invideat, quam semidocti quoque
aspernantur, ceu vilem nimis et sordidam. Euge,
inquiunt Lamiae, concedimus ut vocere grammaticus, non tamen ut et philosophus.
Quomodo enim tu philosophus? qui nec magistros
habueris, nec id genus unquam libros attigeris: nisi si fungino esse genere
philosophos credis, ut una eos pluvia statim procreet, aut terrigenis illis
similes, quos poetae de glebis protinus et sulcis cum clypeo producunt et
galea. Num forte illud dices, te tibi ipsum fuisse
magistrum, sicuti de se aiebat Epicurus? aut noctu
inspiratam tibi divinitus philosophiam, sicuti Aesopo fertur? Urgent me nimis hae Lamiae; itaque non iam cum illis agam, sed
vobiscum, quos mihi fore arbitror aequiores. Nec autem allegabo nunc
vobis familiaritates, quae mihi semper cum doctissimis fuere philosophis; non
etiam extructa mihi ad tectum usque loculamenta
veterum commentariorum praesertimque graecorum, qui omnium mihi doctores
prestantissimi videri solent. Sed ita vobiscum paciscar: si
nullus in nostris aut scriptis aut sermonibus odor est philosophiae, nemo me
audisse philosophos aut eorum attigisse libros arbitretur; sin plurima sunt in
eis quae sectam redoleant aliquam, tunc me, si non peperisse ipsum talia,
saltem didicisse credite a doctoribus. Quod si
vituperantur ii qui multa spondeant antequam praestent, cur ego vicissim non
lauder qui prius hoc praestiterim, quantuluncumque est, quam omnino unquam
spoponderim? Oves, inquit stoicus Epictetus, in pascua dimissae, minime apud
pastorem suum gloriantur vespere, multo se pastas gramine, sed lac ei affatim
vellusque praebent. Ita nec quisquam praedicare ipse debet
quantum didicerit, sed quod didicerit afferre in medium. Quod ego procul dubio et fecisse hactenus et
facturus deinceps videor, approbantibus Musis,
Quarum sacra fero, ingenti perculsus amore.
Vergilii, Georgic., II.
Quare, quoniam libros Aristotelis de Moribus iampridem, proxime autem
Porphirii Quinque Voces, et Aristotelis eiusdem Praedicamenta,
cum Sex illis Gilberti Poretani Principiis, libellumque qui
dicitur Perihermenias; tum velut extra ordinem Sophisticos Elenchos,
intactum ab aliis opus et pene inenodabile; sum publice interpretatus; vocant
ecce me nunc eundem ad se Resolutoria duo volumina,
quae Priora vocantur, in quibus omnis recte ratiocinandi regula
continetur. Qui quanquam libri spinosiores alicubi sunt et multis rerum
verborumque difficultatibus involuti, tamen ob id eos etiam libentius alacrius
animosius aggredior, quod fere in omnibus gymnasiis a nostrae aetatis philosophis,
non quia parum utiles sed quia nimis scrupolosi, praetereuntur. Quis mihi
igitur iure succenseat, si laborem hunc interpretandi
difficillima quaeque sumpsero, nomen vero aliis philosophi reliquero? Me enim
vel grammaticum vocatote, vel, si hoc magis placet,
philosophastrum, vel ne hoc ipsum quidem. Caeterum volo ut hic iam noster
sermo, simplex, ut videtis, et humi repens, quemadmodum a fabella coepit, ita
desinat in fabellam. Siquidem, ut
Aristoteles ait, etiam philosophus natura philomythos, idest fabulae
studiosus est: fabula enim admiratione constat; admiratio philosophos peperit.
Sed audite iam fabellam. Aves olim prope universae noctuam adierunt,
rogaruntque eam ne posthac in aedium cavis nidificaret, sed in arborum potius
ramis atque inter frondes, ibi enim vernare suavius. Quin eidem quercum modo
enatam, pusillam tenellamque adhuc, ostendebant, in qua scilicet molliter, ut
aiebant, et sidere ipsa aliquando noctua et suum sibi construere nidum posset.
At illa facturam se negavit: quin invicem consilium dedit iis, ne arbusculae
illi se crederent; laturam enim quandoque esse viscum, pestem, videlicet avium.
Contempsere illae, ut sunt leve genus et volaticum, sapientis unius noctuae
consilium. Iam quercus adoleverat, iam patula, iam frondosa erat: ecce tibi
aves illae omnes gregatim ramis involitant, lasciviunt, subsultant, colludunt,
cantillant. Interea quercus ea viscum protulerat, atque id homines
animadverterant: implicitae ergo repente ibi omnes pariter misellae; ac frustra
eas sera poenitentia subiit, quod salubre illud consilium sprevissent. Atque
hoc esse aiunt cur nunc aves omnes, ubi ubi noctuam viderint, frequentes eam
quasi salutant, deducunt, sectantur, circumsidunt, circumvolitant; etenim
consilii illius memores, admirantur eam nunc et sapientem, stipantque densa
caterva, ut videlicet ab ea sapere aliquando discant. Sed opinor frustra, immo
vero etiam interdum cum magno ipsarum malo: nam veteres illae noctuae revera
sapientes erant; nunc multae noctuae sunt, quae noctuarum quidem plumas habent
et oculos et rostrum, sapientiam vero non habent.
Dixi.
|