Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Agnolo Ambrogini, detto il Poliziano
Lamia

IntraText CT - Text

    • TEXTUS
        • -1-
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

-1-

 

Audivi equidem Samium fuisse olim quemdam iuventutis magistrum, candidatum semper et capillatum, femore etiam aureo conspicuum, natum saepius ac renatura. Nomen illi erat, Ipse: sic discipuli certe vocabant sui. Sed eos discipulos, ut ad se quemque receperat, statim prorsus elinguabat. Praecepta vero si ipsius audieritis, risu, scio, diffluetis; dicam tamen nihilo secius. Ignem, aiebat, gladio ne fodicato: Stateram ne transilito: Cerebrum ne comedito: Cor etiam ne comedito: Supra sextarium ne sedeto: Malvam transferto, sed eam ne comedito: Adversus solem ne loquitor: Viam regiam declinato: Per semitas ingreditor: Cum lecto surges, stragula complicato vestigiumque corporis confundito: Annulum ne gestato: Ollae quoque vestigium turbato in cinere: Hirundines intra domum ne admittito: Contra solem ne meiito: Speculum ne spectato ad lucernam: Dextrum pedem priorem calciato: Sinistrum priorem lavato: Unguium criniumque tuorum praesegmina ne commingito, sed in ea despuito. Hic idem faba quoque sic semper abstinuit, ut Iudaeus porco. Si quem autem aliquando gallum gallinaceum candidula piuma et pinnis invenisset, eum vero protinus in germani fratris diligebat loco. Ni cachinnos metuam qui iam clanculum, puto, ebulliunt, habeo aliud quoque quod narrem: sed narrabo tamen; vos, ut lubet, ridetote. Bestias docebat, tam feras quam cicures. Et sane ursa Daunia quaedam fuisse memoratur, magnitudine horribili, feritate formidabili, pestis acerba boum atque hominum. Hanc ad se hic vir, si modo Ipse erat vir, blande vocavit, manu permulsit, domi habuit aliquamdiu, pane aluit et pomis; mox dimisit, adiurans ne quod animal post id attingeret. Illa vero in montes suos et sylvas abiit mitis, nec animantium deinde obfuit cuiquam. Vultisne etiam de bove audire? Bovem Tarenti in agro quodam pascuo forte conspicatus, viridem adhuc fabaciam segetem morsu truncantem, rogavit bubulcum moneret bovem suum ne illam, depasceretur. Huic bubulcus illudens: - Atqui, inquit, bovatim. loqui nescio; tute, si scis, potius moneto. - Non cunctatus Ipse accessit propius, et in aurem bovi illi diutule locutus, impetravit non modo ut in praesens sed ut etiam in perpetuum pabulo fabacio abstineret. Itaque bos ille Tarenti deinde molliter consenuit, in Iunonis fano sacer habitus, cibisque hominum vesci solitus quos illi obvia turba offerebat. Hic igitur Ipse, tam portentosae sapientiae professor ac venditator, interrogatus olim a Leonte Phliasiorum tyranno quid hominis esset, philosophum se esse respondit. Iterum rogatus, quid sibi illud vellet inauditum antea nomen (etenim sibi Ipse tunc ex tempore confinxerat): Vitam, ait, hominum perinde esse ut mercatum, qui maximo ludorum apparatu totius Graeciae celebritate habeatur. Multos enim eo confluere mortaleis, alios alia causa. Quosdam enim ut mercimonia sua venditent et frivola, qui tentoriola etiam passim et umbracula, quasi laqueos et retia, tendunt pecuniolae: quosdam rursus ut sese ostentent ac suas exhibeant dotes; ibi ergo pariter visuntur et qui discum procul expellit, et qui pondus robuste attollit, et qui spatii plurimum transilit, et qui lucta plurimos deiicit, et qui cursu longissime praevolat; ibi et funerepus periclitatur, et petaurista iactatur, et saccularius praestigiatur, et venenarius inflatur, et divinaculus hallucinatur, et aretalogus nugatur, et circulator illudit, et gladiator eludit, et orator blanditur, et poeta mentitur. Postremo alios, liberalius institutos, coire ad ludos eos aiebat, ut loca viserent, ut ignotos homines artesque et ingenia et nobilissimorum opera artificum contemplarentur. Ita igitur et in hanc vitam diversis homines studiis convenire; quorum alios pecuniae desiderio delitiarumque teneri, alios principatus et imperii cupidine sollicitari, alios gloriolae stimulis agitari, alios voluptatum blanditiis titulari. Sed inter omneis praecellere tamen eos et esse quam honestissimos, qui rerum pulcherrimarum speculatione contenti sint, coelumque hoc spectent solemque et lunam et siderum choros: solem, qui sit ipse fons luminis; lunam, quae inde lucem hauriat, tam varia tam inconstans; sidera, quorum vagentur alia, haereant alia in vestigio semper, omniaque nihilominus rapiantur: qui tamen ordo pulchritudinem habeat ex illius participatu quod intellegibile primum sit, quodque Ipse numerorum rationumque naturani interpretabatur, quae per Universum decurrens et commeans, arcano quodam vel ornatu vel ordine cuneta devinciret. Quotcumque igitur pulchra divina sinceraque primo, hoc est in fonte ipso, sint, eumdemque tenorem peragentia, horum esse scientiam quamdam quae sophia nominatur, id nomen latine sapientia est, eiusque sophiae studiosum vocatum modo esse a se philosophum. Olim autem, apud saeculum priscum, sapientes appellali consueverant etiam qui sellularias quasdam callebant artes; unde vates Horneras fabrum quoque lignarium sapientem vocat. Sed extitit Atheniensis quidam senex altis eminens humeris, ut aiunt, quem etiam putant homines Apolline satum: hic sapientis esse negavit eas arteis quae plerumque vitae inserviant; sive illae necessariae, sive utiles, sive elegantes, sive ludicrae, sive auxiliares sint. Propriam autem philosophi esse supellectilem dixit, numerorum scientiam, quos, inquit, a natura hominis si removeris, etiam ratio perpetuo perierit: numeros autem ille non corporeos accipiebat, sed ortum ipsum potestatemque paris et imparis, quatenus rerum naturae consentiant. Post hoc etiam deorum atque animantium geniturae, quae Theogonia Zoogoniaque vocentur, et item siderum cognitioni, vacaturum dicebat; lunaeque circuitum, quo menses includantur quo plenilunia fiant, ac solis anfractus indagaturum brumas et solstitia peragentes, vicissitudinesque dierum et noctium, commutationesque temporum quadripartitas; ad haec stellarum quinque vagantium errores, minime unquam errantes, earumque cursus praegressiones stationes; tum fixa certis locis astra, quae mira quadam tamen celeritate cum coelo ipso in adversum rotentur et rapiantur. Huic accedere aiebat oportere eam quae ridiculo nomine Geometria vocetur, in qua numerorum similitude conspicitur, a planis ad solida progrediens, ubi ratae cernuntur rationes, ex quibus tota sonorum scientia conflatur. Illam tamen in primis necessariam esse artem qua verum a falso dignoscitur, qua mendacium refutatur; sicuti e diverso, esse occupatissimam vanitatem quae artificium hoc non sequitur sed simulat, verumque colorem fuco mentitur. Ut autem pervenire ad intellectum naturae eius tandem philosophus possit, quae semper est quaeque sub corruptione generationeque non fluitat, hanc ei quam diximus terendam esse aiebat viam, disciplinasque has difficiles an faciles omnino perdiscendas, aut certe deum fortunamque invocandam. Sed enim talem hunc philosophum nasci etiam affirmabat oportere, idem senex, e matrimonio sacro, hoc est ex optimis parentibus; non enim ex omni ligno, sicuti dicitur, Mercurius fit. Ut autem rami et surculi pravi tortuosique natura minime unquam redigi ad rigorem suum queunt, quamvis tractentur et emolliantur, sed ad naturalem illam statim pravitatem recurrunt; sic ii qui parum nati honeste parum educati ingenue sunt, continuo ad humum spectant, hoc est vilissima quaedam ministeria adamant, nec in sublime animos attollunt, nec recti unquam nec liberi sunt. Si autem Elaei Pisaeive, apud quos olympia celebrari solita, neminem se nudare ad certamen illud patiebantur, nisi qui parentes et stirpem generis docere posset labe omni carere; nec tamen ibi animorum sed corporum certamen agebatur, nec praemium aliud petebatur quam corona ex oleastro; cur non idem quoque (aiebat hic senex) in virtutis certamine observetur? Porro hunc et ipsum veritatis indagandae studiosum esse, et habere quam plurimos eiusdem studii socios adiutoresque, velle; scilicet qui norit, evenire idem in philosophia quod in venatu: si quis enim feram solus vestiget, is eam vel nunquam vel aegre deprehendet; qui venatores advocet alios, facile ad ipsum cubile perveniet. Et in hac igitur veritatis quasi venatione loca abrupta confragosaque sunt plurima, arboribus clausa circum atque horrentibus umbris, quae lustrare solus nequeas. Sed quemadmodum gentilitiae quaedam familiarum notae feruntur; ut Seleucidarum ancora, Pelopidarum eboreus humerus, Aenobarborum rutila barba; sic philosophi omnes habere hoc in primis, velut insigne, debent: ut sint mendacii osores, veritatis amatores. Quamquam aliquod mendacium quoque philosopho congruit, ut cum se ipse et sua extenuat, quali Socrates ironia fertur eleganti usus adversus inflatos sophistas; ut qui ab homine refellerentur imperitum agente, facilius intellegerent quam omnino nihil ipsi scirent. At vero si qui etiam sibi illa impudenter affingunt unde absunt longissime, molesti ubique sunt, sed in his praecipue studiis. Enimvero pecuniarum quoque abesse amor debet; nec ultra quaerendum, quam quatenus ocium suppeditetur philosophiae: non enim vir bonus mihi erit unquam qui velut oculos honesta ad auri splendorem submiserit, quique depactione turpi fidem suam prodiderit et integritatem; nam sicuti aurum igni, ita auro etiam homines explorantur. Sed nec arcana cuiusque curiosius et scrupulosius, ut illae quas diximus Lamiae, rimabitur; nec scire volet secreta domus, atque inde timeri. Etenim sapientem iudicabit Aesopum, qui unumquemque hominum duas gestare ait manticas, seu vocare peras malumus, anticam scilicet et posticam, hoc est alteram in pectus alteram in tergum propendulam: plenamque utramque vitiis; sed anticam alienis, posticam cuiusque suis. Inde homines videlicet sua vitia non cernere, aliena cernere. Atque utinam obverterentur aliquando hae manticae, ut sua quisque intueri vitia posset! Talem nobis igitur veri ac legitimi philosophi adumbravit imaginem senex ille Atheniensis, qui toto vertice ac toto etiam pectore supra caeteros fuit. Eumque semper, quamdiu viveret, mortem commentari aiebat, solumque tamen in hac quoque vita felicem esse et beatum: caeterum inveniri omnino tales quam paucissimos, et paene albis esse corvis rariores. Nunc si me talem vel dicam vel etiam opiner esse, qualem modo philosophum descripsi, stultior Coraebo sim; nam et disciplinas illas vix attigi quae philosopho competunt, et ab his quos dixi moribus ac virtutibus absum longissime.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License