Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Agnolo Ambrogini, detto il Poliziano Lamia IntraText CT - Text |
|
|
-3-
Sed audire iterum videor Lamias illas, ita mihi, ad haec tam multa tamque alte repetita, breviter et aculeate respondentes: Frustra, Politiane, laboras, ut auditoribus bis probes ac declares philosophum te non esse. Nihil est, quod metuas; nemo tam stultus, ut hoc de te credat: nec autem ipsae, cum te repente prodiisse philosophum dicebamus (quod te, ut videmus, verbum nimis urit), hoc videlicet sentiebamus, esse te philosophum; nec ita imperitae aut praeposterae sumus, ut philosophiam tibi obiectaremus pro crimine; sed illud indignabamur, facere te, ne graviore utamur verbo, subarroganter, qui triennio iam philosophum te profitearis, ac nunquam scilicet ante id tempus operam philosophiae dederis. Ob id enim nugatorem quoque te diximus, quod illa diu iam doceas quae nescias, quae non didiceris. Audio equidem nunc vero et intellego quid dicatis, quid sentiatis, bonae Lamiae: sed vicissim vos quoque audite me parumper, si vacat. Ego me Aristotelis profiteor interpretem: quam idoneum, non attinet dicere; sed certe interpretem profiteor, philosophum non profiteor. Nec enim si regis quoque essem interpres, regem me esse ob id putarem. Nec apud nos Donatus, puta, et Servius, apud Graecos Aristarchus et Zenodotus, continuo se poetas profitentur, quoniam quidem poetas interpretentur. An non Philoponus ille, Ammonii discipulus Simpliciique condiscipulus, idoneus Aristotelis est interpres? at eum nemo philosophum vocat, omnes grammaticum. Quid non grammaticus etiam Cous ille Xenocritus, et rhodii duo Aristocles atque Aristeas, et alexandrini item duo Antigonus ac Didymus, et omnium celeberrimus idem ille Aristarchus? qui tamen omnes (ut Erotianus est auctor) Hippocratis interpretati sunt libros; sicuti alii quoque quos Galenus enumerat; nec eos tamen quisquam medicos esse ob id putat. Grammaticorum enim sunt haec partes, ut omne scriptorum genus, poetas, historicos, oratores, philosophos, medicos, iureconsultos excutiant atque enarrent. Nostra aetas, parum perita rerum veterum, nimis brevi gyro grammaticum sepsit: at apud antiques olim tantum auctoritatis hic ordo habuit, ut censores essent et indices scriptorum omnium soli grammatici, quos ob id etiam criticos vocabant; sic ut non versus modo (ita enim Quintilianus ait) censoria quadam virgula notare, sed libros etiam qui falso viderentur inscripti, tanquam subdititios, submovere familia permiserint sibi; quin auctores etiam quos vellent aut in ordinem redigerent, aut omnino eximerent numero. Nec enim aliud grammaticus graece, quam latine litteratus: nos autem nomen hoc in ludum trivialem detrusimus, tanquam in pistrinum. Itaque iure conqueri nunc litterati possent et animo angi, quo nomine Antigenides ille tibicen angebatur. Ferebat Antigenides parum aequo animo, quod monumentarii ceraulae tibicines dicerentur: indignari litterati possunt, quod grammatici nunc appellentur etiam qui prima doceant elementa. Caeterum apud graecos hoc genus non grammatici sed grammatistae, non litterati apud latinos sed litteratores, vocabantur. Verum alias de grammaticis: nunc ad me redeo. Non scilicet philosophi nomen occupo ut caducum, non arrogo ut alienum, propterea quod philosophos enarro. Rogo vos, adeon'esse me insolentem putatis aut stolidum, ut si quis iurisconsultum me salutet aut medicum, non me ab eo derideri prorsus credam? Commentarios tamen iamdiu (quod sine arrogantia dictum videri velim) simul in ius ipsum civile simul in medicinae auctores parturio, et quidem multis vigiliis; nec aliud inde mihi nomen postulo quam grammatici. Hanc mihi rogo appellationem nemo invideat, quam semidocti quoque aspernantur, ceu vilem nimis et sordidam. Euge, inquiunt Lamiae, concedimus ut vocere grammaticus, non tamen ut et philosophus. Quomodo enim tu philosophus? qui nec magistros habueris, nec id genus unquam libros attigeris: nisi si fungino esse genere philosophos credis, ut una eos pluvia statim procreet, aut terrigenis illis similes, quos poetae de glebis protinus et sulcis cum clypeo producunt et galea. Num forte illud dices, te tibi ipsum fuisse magistrum, sicuti de se aiebat Epicurus? aut noctu inspiratam tibi divinitus philosophiam, sicuti Aesopo fertur? Urgent me nimis hae Lamiae; itaque non iam cum illis agam, sed vobiscum, quos mihi fore arbitror aequiores. Nec autem allegabo nunc vobis familiaritates, quae mihi semper cum doctissimis fuere philosophis; non etiam extructa mihi ad tectum usque loculamenta veterum commentariorum praesertimque graecorum, qui omnium mihi doctores prestantissimi videri solent. Sed ita vobiscum paciscar: si nullus in nostris aut scriptis aut sermonibus odor est philosophiae, nemo me audisse philosophos aut eorum attigisse libros arbitretur; sin plurima sunt in eis quae sectam redoleant aliquam, tunc me, si non peperisse ipsum talia, saltem didicisse credite a doctoribus. Quod si vituperantur ii qui multa spondeant antequam praestent, cur ego vicissim non lauder qui prius hoc praestiterim, quantuluncumque est, quam omnino unquam spoponderim? Oves, inquit stoicus Epictetus, in pascua dimissae, minime apud pastorem suum gloriantur vespere, multo se pastas gramine, sed lac ei affatim vellusque praebent. Ita nec quisquam praedicare ipse debet quantum didicerit, sed quod didicerit afferre in medium. Quod ego procul dubio et fecisse hactenus et facturus deinceps videor, approbantibus Musis,
Quarum sacra fero, ingenti perculsus amore. Vergilii, Georgic., II.
Quare, quoniam libros Aristotelis de Moribus iampridem, proxime autem Porphirii Quinque Voces, et Aristotelis eiusdem Praedicamenta, cum Sex illis Gilberti Poretani Principiis, libellumque qui dicitur Perihermenias; tum velut extra ordinem Sophisticos Elenchos, intactum ab aliis opus et pene inenodabile; sum publice interpretatus; vocant ecce me nunc eundem ad se Resolutoria duo volumina, quae Priora vocantur, in quibus omnis recte ratiocinandi regula continetur. Qui quanquam libri spinosiores alicubi sunt et multis rerum verborumque difficultatibus involuti, tamen ob id eos etiam libentius alacrius animosius aggredior, quod fere in omnibus gymnasiis a nostrae aetatis philosophis, non quia parum utiles sed quia nimis scrupolosi, praetereuntur. Quis mihi igitur iure succenseat, si laborem hunc interpretandi difficillima quaeque sumpsero, nomen vero aliis philosophi reliquero? Me enim vel grammaticum vocatote, vel, si hoc magis placet, philosophastrum, vel ne hoc ipsum quidem. Caeterum volo ut hic iam noster sermo, simplex, ut videtis, et humi repens, quemadmodum a fabella coepit, ita desinat in fabellam. Siquidem, ut Aristoteles ait, etiam philosophus natura philomythos, idest fabulae studiosus est: fabula enim admiratione constat; admiratio philosophos peperit. Sed audite iam fabellam. Aves olim prope universae noctuam adierunt, rogaruntque eam ne posthac in aedium cavis nidificaret, sed in arborum potius ramis atque inter frondes, ibi enim vernare suavius. Quin eidem quercum modo enatam, pusillam tenellamque adhuc, ostendebant, in qua scilicet molliter, ut aiebant, et sidere ipsa aliquando noctua et suum sibi construere nidum posset. At illa facturam se negavit: quin invicem consilium dedit iis, ne arbusculae illi se crederent; laturam enim quandoque esse viscum, pestem, videlicet avium. Contempsere illae, ut sunt leve genus et volaticum, sapientis unius noctuae consilium. Iam quercus adoleverat, iam patula, iam frondosa erat: ecce tibi aves illae omnes gregatim ramis involitant, lasciviunt, subsultant, colludunt, cantillant. Interea quercus ea viscum protulerat, atque id homines animadverterant: implicitae ergo repente ibi omnes pariter misellae; ac frustra eas sera poenitentia subiit, quod salubre illud consilium sprevissent. Atque hoc esse aiunt cur nunc aves omnes, ubi ubi noctuam viderint, frequentes eam quasi salutant, deducunt, sectantur, circumsidunt, circumvolitant; etenim consilii illius memores, admirantur eam nunc et sapientem, stipantque densa caterva, ut videlicet ab ea sapere aliquando discant. Sed opinor frustra, immo vero etiam interdum cum magno ipsarum malo: nam veteres illae noctuae revera sapientes erant; nunc multae noctuae sunt, quae noctuarum quidem plumas habent et oculos et rostrum, sapientiam vero non habent. Dixi.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |