- 7 -
[2.12.
De deposito] – 1. Deponere possumus apud alium id quod nostri iuris
est vel alieni. 2. Depositum est
quasi diu positum. Servandum est, quod ad breve tempus custodiendum datur. 3. Deponere videtur qui in metu ruinae
incendii naufragii apud alium custodiae causa deponit. 4. Deponere videtur et is, qui suspectam habens vel minus idoneam
custodiam domus vel vim latronum timens apud aliquem rem custodiendam commodat.
5. Si sacculum vel
argentum signatum deposuero, et is penes quem depositum fuit me invito
contrectaverit, et depositi et furti actio mihi in eum competit. 5a. Si ex permissu meo deposita pecunia
is, penes quem deposita est, utatur, ut in ceteris bonae fidei iudiciis usuras
eius nomine praestare mihi cogitur. 6.
Ob res depositas dolus tantum praestari mihi cogitur. 6a. Latae culpae finis est non intellegere id quod omnes
intellegunt. 7. In iudicio depositi
ex mora et fructus veniunt et usurae rei depositae praestantur. 8. Si quis rem penes se depositam apud
alium deposuerit, tam ipse directam, quam is qui apud eum deposuit utilem
actionem depositi habere possunt. 9.
Si pecuniam deposuero eaque uti tibi permisero, mutua magis videtur quam
deposita, ac per hoc periculo tuo erit. 10.
Si rem apud te depositam vendideris eamque postquam redemeris perdideris, semel
admisso dolo perpetua depositi actione teneberis. 11. Ex causa depositi lege duodecim tabularum in duplum actio
datur, edicto praetoris in simplum. 12.
In causa depositi compensationi locus non est, sed res ipsa reddenda est.
|