- 7 -
[2.13] – 1. Debitor distractis fiduciis
a creditore de superfluo adversus eum habet actionem. 1a. Si - 8 -
autem tardius superfluum restituat creditor id
quod apud eum depositum est, ex mora etiam usuras debitori hoc nomine praestare
cogendus est. 1b. Cum debitor
gratuita pecunia utatur, potest creditor de fructibus rei sibi pigneratae ad
modum legitimum usuras retinere. 2.
Quidquid creditor per fiduciarium servum quaesivit, sortem debiti minuit. 3. Debitor creditori vendere fiduciam
non potest: sed alii si velit vendere potest, ita ut ex pretio eiusdem pecuniam
offerat creditori, atque ita remancipatam sibi rem emptori praestet. 4. Si per suppositam personam creditor
pignus suum invito debitore comparaverit, emptio non videtur et ideo quandoque
lui potest: ex hoc enim causa pignoris vel fiduciae finiri non potest. 5. Si inter creditorem et debitorem
convenerit, ut fiduciam sibi vendere non liceat, non solvente debitore creditor
denuntiare ei sollemniter potest et distrahere: nec enim in tali conventione
fiduciae actio nasci potest.
|